SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 8

Hic movet apostolus aliam dubitationem, utrum scilicet lex noceat gratiae. Et primo movet dubitationem, dicens lex ergo, etc., quasi dicat: si lex posita est propter transgressiones, numquid lex facit adversus promissa dei, scilicet ut id quod deus promisit se facturum per semen repromissum, per alium faciat? absit. Quasi dicat: non. Nam, supra eodem: lex non irritum facit testamentum ad evacuandas promissiones, etc.. Rom. VII, 12: lex sancta, et mandatum sanctum.

Secundo cum dicit si enim lex esset data, etc., solvit dubitationem. Et primo ostendit, quod lex non est contra promissa dei; secundo quod est in obsequium promissorum, ibi sed conclusit, etc..

Dicit ergo, quod licet lex sit posita propter transgressiones, non tamen contrariatur promissioni dei, quia transgressiones ipsas removere non potest. Si enim eas removeret, tunc manifeste esset contra promissa dei, quia iustitia esset per alium modum, quam deus promisit, quia esset per legem et non per fidem, cum tamen dicatur, Hab. II, V. 4: iustus meus ex fide vivit. Rom. III, 22: iustitia dei est per fidem iesu christi.

Et ideo dicit, quod si lex esset data talis, quae posset vivificare, id est, tantae virtutis esset, quod posset vitam gratiae, et aeternam beatitudinem conferre, tunc vere et non apparenter iustitia esset ex lege, si lex faceret quod fides facere dicitur, et sic frustra esset fides. Sed lex non iustificat, quia littera, scilicet legis, occidit, ut dicitur II Cor. III, 6 et Rom. C. VIII, 2: lex enim spiritus vitae in christo iesu, etc..

Deinde cum dicit sed Scriptura conclusit, etc., ostendit quod lex non solum non contrariatur gratiae, sed est ei etiam in obsequium. Et primo ostendit quod lex obsequitur promissis dei; secundo quomodo hoc obsequium manifestatum est in Iudaeis, ibi prius autem quam veniret fides, etc.; tertio quomodo gentiles etiam sine lege consecuti sunt promissa dei, ibi omnes enim filii dei estis, etc..

Circa primum sciendum est, quod lex obsequitur promissis dei in generali quantum ad duo. Primo quia manifestat peccata.

Rom. III, 20: per legem cognitio peccati.

Deinde quia manifestat infirmitatem humanam, in quantum homo non potest vitare peccatum, nisi per gratiam, quae per legem non dabatur. Et sicut ista duo, scilicet cognitio morbi et impotentia infirmi, multum inducunt ad quaerendum medicum, ita cognitio peccati et propriae impotentiae inducunt ad quaerendum christum. Sic ergo lex obsecuta est gratiae, inquantum praebuit cognitionem peccati et experientiam propriae impotentiae.

Et ideo dicit Scriptura, id est lex scripta, conclusit, id est tenuit inclusos Iudaeos, sub peccato, id est, ostendit eis peccata, quae faciebant. Rom. VII, 7: concupiscentiam nesciebam, etc.. Item conclusit, quia veniente lege sumpserunt occasionem peccati. Rom.

C. XI, 32: conclusit deus omnia in incredulitate, etc.. Et hoc ideo, ut homo quaereret gratiam. Et ideo dicit ut promissio, id est, gratia repromissa, daretur non solum Iudaeis, sed omnibus credentibus, quia illa gratia poterat liberare a peccatis, et haec gratia est ex fide iesu christi.

Deinde cum dicit prius autem quam veniret, etc., ponit experimentum huius obsequii manifestatum in Iudaeis. Et primo ponit obsequium Iudaeorum; secundo concludit quoddam corollarium, ibi itaque lex paedagogus, etc..

Dicit ergo: si Scriptura, id est, lex scripta, detinuit omnia sub peccato, quas utilitates habebant Iudaei ex lege antequam veniret fides ex gratia? respondet et dicit: nos Iudaei, ante adventum fidei, custodiebamur sub lege, inquantum faciebat nos vitare idololatriam et multa alia mala; custodiebamur, inquam, non sicut liberi, sed quasi servi sub timore, et hoc sub lege, id est, sub onere legis et dominio. Rom. VII, 1: lex in homine dominatur quanto tempore vivit, etc..

Et custodiebamur conclusi, id est, servati ne deflueremus a vita, sed praepararemur in eam, id est, tam bonam fidem, quae revelanda erat. Is. LVI, 1: iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea ut reveletur.

Et dicit revelanda, quia cum fides excedat omne humanum ingenium, non potest per proprium sensum haberi, sed ex revelatione et dono dei. Is. XL, 5: revelabitur gloria domini, etc.. Vel in eam fidem, quae revelanda erat tempore gratiae, in antiquis temporibus multis signis latens. Unde et tempore christi velum templi scissum est, Matth. XXVII, 51.

Consequenter cum dicit lex paedagogus, etc., concludit quoddam corollarium.

Et primo ostendit legis officium; secundo officii testationem, ibi at ubi venit plenitudo temporis, etc..

Officium autem legis fuit officium paedagogi, et ideo dicit lex paedagogus noster, etc..

Quamdiu enim haeres non potest consequi beneficium haereditatis, vel propter defectum aetatis seu alicuius debitae perfectionis, conservatur, et custoditur ab aliquo instructore, qui quidem instructor paedagogus dicitur, a paedos, quod est puer, et goge, quod est ductio. Per legem enim Iudaei tamquam imbecilles pueri, per timorem poenae retrahebantur a malo, et promovebantur amore et promissione temporariorum ad bonum. Iudaeis autem promissa erat benedictio futuri seminis de haereditate obtinenda, sed nondum advenerat tempus ipsius haereditatis consequendae.

Et ideo necessarium erat, quod conservarentur usque ad tempus futuri seminis et cohiberentur ab illicitis, quod factum est per legem.

Et ideo dicit itaque, etc., quasi dicat: ex quo sub lege custodiebamur, lex fuit noster paedagogus, id est, dirigens et conservans in christo, id est in via christi. Et hoc ideo, ut ex fide christi iustificaremur.

Os. XI, 1: puer Israel, et dilexi eum. Ier.

C. XXXI, 18: castigasti me, domine, et eruditus sum, etc.. Rom. III, 28: arbitramur enim hominem iustificari per fidem, etc..

Et quamvis lex paedagogus noster esset, non tamen ad perfectam haereditatem ducebat, quia, ut dicitur Hebr. VII, neminem ad perfectum adduxit lex, etc.. Sed hoc officium cessavit postquam venit fides. Et hoc est quod dicit at ubi venit fides, scilicet christi, iam non sumus sub paedagogo, id est sub coactione, quae non est necessaria liberis. I Cor. XV: cum essem parvulus, etc.. Cum autem factus sum vir, etc..

II Cor. V, 17: si qua ergo in christo nova creatura, vetera transierunt, etc..