SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Proposito exemplo standi et remoto eius impedimento, hic innuit modum ipsius. Et primo ponit modum standi; secundo exponit, ibi omnis enim lex, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit conditionem status; secundo removet abusum standi; tertio innuit standi modum.

Conditio quidem standi est libertas.

Omnis enim status conditio pertinet ad servitutem vel ad libertatem; sed status fidei christi, ad quem inducit apostolus, ad libertatem pertinet et est ipsa libertas. Et ideo dicit vos enim, etc., quasi dicat: recte conturbant vos, quia abducunt a meliore in peius, quia vos vocati estis, scilicet a deo, in libertatem gratiae. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, etc.. Supra IV, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae, etc.. Vos, inquam, qui liberi estis per christum, volunt ducere in servitutem.

Abusus autem status est si in deterius prolabatur, et libertas spiritus pervertatur in servitutem carnis. Galatae autem iam liberi erant a lege, sed ne credant eis licere peccata committere, quae lex prohibebat, ideo apostolus subdit abusum libertatis, dicens tantum ne, etc., quasi dicat: liberi estis, ita tamen, quod non abutamini libertate vestra, impune vobis peccandum esse arbitrantes.

I Cor. VIII, 9: videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

Modus autem standi est per charitatem, unde dicit sed per charitatem spiritus, etc..

Status autem totus est in charitate, sine qua homo nihil est, I Cor. XIII, 1 s.. Et secundum diversos gradus charitatis distinguuntur diversi status. Sic ergo status gratiae est non per affectum carnis, sed per charitatem spiritus, id est quae procedit a spiritu sancto, per quem debemus invicem esse subiecti et servire. Infra VI, 2: alter alterius onera portate, etc.. Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes, etc..

Sed cum superius dicat quod sint vocati in libertatem, quid est quod modo dicit servite invicem? ad quod dicendum est, quod hoc exigit charitas, ut invicem serviamus, et tamen libera est. Sciendum est tamen, quod, sicut philosophus dicit, liber est qui est causa sui, servus autem est causa alterius, vel ut moventis, vel ut finis: quia servus nec a se movetur ad opus, sed a domino, et propter utilitatem domini sui. Charitas ergo quantum ad causam moventem libertatem habet, quia a se operatur. II Cor. V, 14: charitas christi urget nos, spontanee, scilicet ad operandum.

Servus autem est, cum postpositis propriis utilitatibus, accommodat se utilitatibus proximorum.

Consequenter cum dicit omnis lex, etc., exponit quae dicit, et primo de dilectione, secundo de libertate non danda in occasionem carnis, ibi spiritu ambulate, etc..

Circa primum monet ad charitatem sectandam: primo propter utilitatem quam consequimur in impletione; secundo propter damnum charitatis neglectae quod incurrimus, ibi quod si invicem, etc..

Utilitas autem, quam consequimur ex impletione charitatis, maxima est, quia in ea implemus totam legem. Et ideo dicit omnis enim, etc., quasi dicat: ideo charitas est habenda, quia omnis lex in uno sermone impletur, scilicet in uno praecepto charitatis.

Rom. XIII, 8: qui diligit proximum, legem implevit. Et in eodem capite dicitur: plenitudo legis est dilectio. Et ideo dicit I Tim. I, 5: finis praecepti est charitas.

Sed contra, quia dicitur Matth. XII: in his duobus mandatis, scilicet de dilectione dei et proximi, tota lex pendet et prophetae; non ergo in uno praecepto tantum impletur.

Respondeo. Dicendum est quod in dilectione dei includitur dilectio proximi. I Io. IV, V. 21: hoc mandatum habemus a deo, ut qui diligit deum, diligat et fratrem suum.

Et e converso proximum diligimus propter deum: impletur ergo tota lex in uno praecepto charitatis.

Praecepta enim legis reducuntur ad illud praeceptum. Nam omnia praecepta vel sunt moralia, vel sunt caeremonialia, vel iudicialia.

Moralia quidem sunt praecepta Decalogi, quorum tria pertinent ad dilectionem dei, alia septem ad dilectionem proximi. Iudicialia autem sunt ut quicumque furatur aliquid reddat quadruplum, et his similia, quae similiter ad dilectionem proximi pertinent. Caeremonialia vero sunt sacrificia et huiusmodi quae reducuntur ad dilectionem dei.

Et sic patet, quod omnia in uno praecepto charitatis implentur diliges proximum tuum sicut teipsum: et est scriptum Lev. XIX, 18.

Dicit autem sicut teipsum, non quantum teipsum, quia homo secundum ordinem charitatis magis debet se diligere, quam alium.

Exponitur autem tripliciter: uno modo ut referatur ad veritatem dilectionis. Amare enim est velle bonum alicui. Et ideo dicimur amare aliquem cui volumus bonum, et etiam bonum illud amamus, quod ei volumus; sed diversimode, quia cum volo bonum mihi, me diligo simpliciter propter me, bonum autem illud quod mihi volo, diligo non propter se, sed propter me. Tunc ergo diligo proximum sicut meipsum, id est eodem modo quo meipsum, quando volo ei bonum propter se, non quia est mihi utilis, vel delectabilis.

Secundo modo, ut referatur ad iustitiam dilectionis. Unaquaeque enim res est inclinata velle sibi illud, quod potissimum est in ea; potissimum autem in homine est intellectus, et ratio; ille ergo diligit se, qui vult sibi bonum intellectus et rationis. Tunc ergo diligis proximum sicut teipsum, quando vis ei bonum intellectus et rationis.

Tertio modo, ut referatur ad ordinem, scilicet ut sicut te diligis propter deum, ita et proximum propter ipsum diligas, scilicet ut ad deum perveniat.

Consequenter cum dicit quod si invicem, etc., inducit ad charitatem sectandam ex damno quod incurrimus si eam negligamus.

Ubi loquitur Galatis adhuc quasi spiritualibus, abstinens a commemoratione maiorum vitiorum et, eorum quae minora videntur mentionem facit, scilicet de vitiis linguae.

Et ideo dicit quod si invicem, etc., quasi dicat: in dilectione omnis lex impletur, quod si vos invicem mordetis, id est in parte famam, proximo detrahendo, aufertis: qui enim mordet, non totum accipit, sed partem. Et comeditis, id est totam famam aufertis et totaliter detrahendo confunditis. Nam qui comedit, totum absorbet. Iac. IV, 11: nolite detrahere alterutrum, fratres mei, etc..

Si ita, inquam, charitatem negligitis, videte damnum quod imminet vobis, scilicet quod ab invicem consumamini. Phil. III, 2: videte canes, videte malos operarios, etc.. Is.

C. XLIX, 4: et vane fortitudinem meam consumpsi, etc.. Nam sicut Augustinus dicit: vitio contentionis et invidiae, perniciosa iurgia inter homines nutriuntur, quibus consumitur societas et vita.