SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 2

In superioribus praecessit salutatio, sequitur in sequentibus epistolaris narratio, in qua arguit apostolus eorum errorem; secundo eos monet ad correctionem, V cap., ibi state ergo, etc..

Errorem autem eorum arguit dupliciter, et per auctoritatem evangelici documenti, et per rationem veteris testamenti, III cap., ibi o insensati, etc..

Arguit autem errorem ipsorum, ostendendo auctoritatem evangelicae doctrinae.

Primo ostendendo ipsorum levitatem quantum ad levem dimissionem evangelicae doctrinae; secundo commendando auctoritatem ipsius doctrinae evangelicae: ut sic quanto dignius est quod dimittunt, tanto eorum error appareat maior, ibi notum enim vobis facio, etc..

Circa primum duo facit.

Primo enim exaggerat culpam; secundo infligit poenam, ibi sed licet nos, etc..

Culpam autem exaggerat et seductorum et seducentium, ibi nisi sunt, etc..

Circa primum tria facit.

Primo enim aggravat culpam seductorum ex animi levitate.

Unde dicit miror, quasi dicat: cum sciatis tot bona quae dicta sunt provenire vobis per christum, et quod cum fueritis ita bene instructi per me, tamen sic, id est, intantum et tam vehementer, ut videamini iam obliti, tam cito, id est, in tam brevi tempore, transferimini, ut alludat nomini. Galatia enim translatio dicitur. Quasi dicat: vos estis Galatae, quia tam cito transferimini.

Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est corde.

Secundo aggravat eorum culpam ex eo quod dimiserunt.

Si enim ratio recedit et transfertur a malo, commendabilis est et bene facit, sed quando recedit a bono, tunc est culpabilis. Et sic isti a bono translati erant. Et ideo dicit eis: et si mirandum sit quod tam cito et sic transferimini, addit tamen materiam admirationis, quod scilicet transferimini ab eo, scilicet a deo, et fide eius, qui vos vocavit in gratiam christi, id est, in participationem aeterni boni, quam habemus per christum. I Petr. II, V. 9: gratias agentes deo, qui vos vocavit in admirabile lumen suum. Item II Petr. II, 21: melius erat eis viam veritatis non agnoscere, quam, etc..

Tertio aggravat eorum culpam ex eo ad quod conversi sunt, quia non sunt conversi ad bonum, sed ad malum.

Unde dicit in aliud evangelium, id est, veteris legis, quae Annuntiatio bona est inquantum annuntiat quaedam bona, scilicet temporalia et carnalia. Is. I, 9: si volueritis et audieritis me, etc.. Sed tamen non est perfecta et simpliciter, sicut evangelium; quia non annuntiat perfecta et maxima bona, sed parva et minima. Sed lex nova est perfecte et simpliciter evangelium, id est, bona Annuntiatio, quia annuntiat maxima bona, scilicet caelestia, spiritualia et aeterna. Et licet sit aliud evangelium secundum traditionem pseudo, tamen secundum meam praedicationem non.

Est enim aliud in promissis, sed non est aliud in figura, quia idem continetur in veteri testamento et in novo: in veteri quidem ut in figura, in novo vero ut in re et expresse. Et sic est aliud evangelium quantum ad ea quae exterius apparent, sed quantum ad ea quae interius sunt et continentur, non est aliud.

Licet autem non sit aliud in se, tamen potest esse aliud ex culpa aliorum, scilicet seducentium. Et ideo eorum culpam exaggerans, dicit nisi sunt aliqui, scilicet seductores, qui vos conturbant, id est, puritatem sensus vestri, qua imbuti fuistis per fidei veritatem, obfuscant. Quia, licet idem contineatur quantum ad interiorem intellectum per vetus et novum testamentum, ut dictum est, tamen si post susceptionem novi testamenti reiteratur vetus, videtur ostendi quod novum non sit perfectum, et quod illud sit aliud ab isto. Et ideo dicit quod non est aliud, nisi sunt, etc., quia isti pseudo post fidei evangelicae susceptionem cogebant eos circumcidi, ostendendo per hoc, quod circumcisio est aliquid aliud quam baptismus et efficit aliquid quod baptismus non potest efficere, et ideo isti conturbant vos. Infra V, 12: utinam abscindantur qui vos conturbant, etc..

Et vere conturbant, quia volunt convertere evangelium christi, id est, veritatem evangelicae doctrinae in figuram legis, quod est absurdum et turbatio maxima.

In illud enim debet aliquid converti ad quod ordinatur; novum autem testamentum et evangelium christi non ordinatur ad vetus, sed potius e contrario lex vetus ordinatur ad legem novam, sicut figura ad veritatem; et ideo figura converti debet ad veritatem, et lex vetus in evangelium christi, non autem veritas in figuram, neque evangelium christi in legem veterem: quod patet ex ipso usu loquendi. Non enim dicimus quod homo sit similis imagini hominis, sed potius e converso, imago est similis homini.

Ier. XV, 9: ipsi convertentur ad te, etc.; et Lev. XXVI, 10: novis supervenientibus, etc..

Consequenter post exaggerationem culpae ponitur inflictio poenae, cum dicit sed licet, etc..

Et circa hoc duo facit.

Primo promulgat sententiam; secundo rationem sententiae assignat, ibi modo enim hominibus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit auctoritatem suae sententiae; secundo profert eam, ibi sicut praedixi, etc..

Ostendit autem auctoritatem suae sententiae multam esse, eo quod non solum in perversores et in seductores subditos, sed etiam in pares, sicut sunt alii apostoli, et etiam in superiores, sicut sunt Angeli, si huius criminis, scilicet conversionis evangelii in veterem legem, rei essent, efficaciam haberet.

Et ideo dicit: quia nostrae sententiae auctoritas quam ego promulgo (quae est excommunicatio), non solum in illos qui talia intendunt, efficaciam habet, sed licet nos, scilicet apostoli, aut Angelus, bonus vel malus, de caelo veniens evangelizet, praeter quam quod evangelizatum est a nobis, anathema sit, id est, reus erit huius sententiae, quam promulgamus.

Ad evidentiam autem dictorum tria inquirere oportet. Primo quid significat hoc nomen, anathema.

Circa quod sciendum est, quod anathema est nomen Graecum, et componitur ab ana, quod est sursum, et thesis, positio, quasi sursum positio. Et est ortum ex quadam antiqua consuetudine. Antiqui enim quando pugnabant, capiebant aliquando aliquam praedam ab hostibus, quam nolebant convertere in usum proprium, sed suspendebant illam in templis, vel in aliquo loco publico civitatis, quasi separatam a communi usu hominum, et omne tale sic suspensum nominabant Graeci anathema; et ex hoc inolevit consuetudo, quod omne illud quod excludebatur ab usu communi, diceretur anathematizatum.

Unde dicitur iosue VI, 17 de iericho et omnibus quae in ea sunt, quod iosue mox anathematizavit ea. Et ideo etiam hoc in ecclesia inolevit, ut illi qui excluduntur a communi societate ecclesiae, et a participatione sacramentorum ecclesiae, dicantur anathematizati.

Secundo inquirenda est ratio eorum, quae dicit licet nos aut Angelus, etc..

Ubi sciendum est, quod est triplex doctrina.

Prima est philosophorum, qui ex ductu rationis propriae in cognitionem suae doctrinae devenerunt. Quaedam alia doctrina est, quae est tradita per Angelos, sicut lex vetus.

Lex enim non est allata voluntate humana (sicut dicitur ad Gal. III, 19), sed per Angelos in manu mediatoris, ut dicitur infra III, V. 19. Quaedam vero doctrina tradita est a deo immediate, sicut doctrina evangelii. Io.

C. I, 18: deum nemo vidit unquam, etc.. Ad Hebr. I, 2: novissime diebus istis locutus est nobis in filio. Et post: quae cum initium accepisset, etc..

Doctrina ergo quae traditur per hominem potest mutari et revocari per alium hominem qui melius novit, sicut unus philosophus reprobat dicta alterius; item per Angelum qui perspicacius videt veritatem. Doctrina etiam quae traditur per Angelum posset forte removeri per alium Angelum superiorem, seu per deum. Sed contra doctrina quae immediate a deo traditur, non potest neque per hominem, neque per Angelum irritari. Et ideo si contingat quod homo vel Angelus diceret contrarium illi quae per deum tradita est, dictum suum non est contra doctrinam, ut per hoc irritetur et repellatur, sed potius doctrina est contra eum, quia ipse qui dicit, debet excludi et repelli a communione illius doctrinae.

Et ideo dicit apostolus quod dignitas doctrinae evangelicae, quae est immediate a deo tradita, est tantae dignitatis, quod sive homo, sive Angelus evangelizet aliud praeter id, quod in ea evangelizatum est, est anathema, id est, abiiciendus et repellendus est.

Tertio solvere oportet obiectiones quae circa hoc occurrunt. Quarum una est, cum par in parem non habeat imperium, et multo magis non habeat in superiorem, videtur quod apostolus non potuit excommunicare apostolos qui erant sibi pares, et minus Angelos qui sunt superiores. Matth. XI, V. 11: qui minor est in regno caelorum, maior est illo. Non est ergo anathema per hoc.

Ad hoc dicendum est, quod apostolus hanc protulit sententiam, non propria auctoritate, sed auctoritate evangelicae doctrinae, cuius minister erat, cuius doctrinae auctoritas habet, ut quicumque contra illam dicunt, excludendi et repellendi sint. Io. X: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, etc..

Alia quaestio est, quia ipse dicit, praeterquam quod evangelizatum est. Ergo non debet aliquis docere, neque praedicare, nisi quod scribitur in epistolis et in evangelio.

Sed hoc est falsum, quia I Thess. III, 10 dicitur: ut compleamus ea quae desunt fidei nostrae, etc..

Respondeo. Dicendum quod nihil aliud evangelizandum est, quam illud quod continetur in evangeliis, et in epistolis, et in sacra Scriptura implicite vel explicite. Nam sacra Scriptura et evangelium evangelizat esse credendum christo explicite. Unde quidquid continetur in eis implicite, quod facit ad doctrinam eius, et ad fidem christi, evangelizari et doceri potest. Et ideo cum dicit praeter id, etc., id est, omnino alienum addendo.

Apoc. Ult.: si quis apposuerit ad haec, aut addiderit, scilicet omnino alienum, apponat deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et Deut. IV: non addetis quidquam, etc., scilicet contrarium seu alienum, nec minuetis, etc..

Consequenter cum dicit sicut praedixi, etc., sententiam suam profert in malo, dicens: sicut praedixi de Angelis et apostolis, idem dico de seductoribus. Si quis seductor evangelizaverit praeter id quod accepistis a me, anathema sit, id est, excommunicatus.

Et haec est sententia quam profert.

Sed numquid ex hoc sunt excommunicati omnes haeretici? videtur quod non, quia dicitur Tit. III, 10: haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, etc..

Respondeo. Dicendum est, quod haereticus potest dici aliquis, vel quia simpliciter errat ex ignorantia, et ex hoc non est excommunicatus; vel quia errat ex pertinacia et alios nititur pervertere, et tunc incurrit in canonem latae sententiae.

Utrum autem ex tunc his verbis sententiam in haereticos protulerit, dubium est. Cum tamen sententia iam lata sit contra haereticos in Conciliis. Potest tamen dici quod forte hic ostenduntur excommunicatione digni.

Consequenter cum dicit modo enim hominibus, etc., ostendit rationem sententiae.

Ubi primo ponit rationem ipsius sententiae; secundo manifestat hic propositum, ibi an quaero, etc..

Posset enim aliquis dicere: quare sic excommunicas? forte aliqui sunt amici, vel alicuius auctoritatis, non ergo sic faciendum est. Ideo respondens apostolus, dicit: immo sic faciendum est, quia ea quae modo dico, non sunt ad favorem hominum, sed ut placeam deo, et hoc est quod dicit modo enim, id est, post conversionem, vel in ista epistola, suadeo hominibus, id est, tendit ad hoc appetitus meus, ut placeam hominibus, an deo? quasi dicat: haec quae facio, ideo facio, ut complaceam soli deo. I Thess. II, 4: loquimur non quasi hominibus placentes, sed deo, etc.. Nec etiam loquimur auctoritate hominum, sed divina.

Quod autem non intendam placere hominibus, patet ex intentione et ex proposito meo. Nam ego non quaero hominibus placere, id est, non est intentionis meae homines convertere, ut placeam hominibus tantum, sed propter honorem dei.

Et hoc patet, quia si adhuc intenderem placere hominibus, ut olim placui, non essem servus christi. Cuius ratio est, quia haec sunt contraria. Ita dumtaxat, ut scilicet velim placere hominibus propter homines, non referendo illud in deum. Si enim ideo intendam aliquando placere hominibus, ut eos traham ad deum, non pecco. Sed si primo modo, non sum servus christi. Is. XXVIII, 20: coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, etc.. Matth. VI, 24: nemo potest duobus dominis servire, etc.. Ps. LII, 6: confusi sunt qui hominibus placent.