SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Postquam superius apostolus ostendit se non accepisse evangelium ab homine ante conversionem suam, nec tempore suae conversionis, hic probat quod nec etiam post conversionem accepit ipsum ab homine; sed potius hic ostendit quomodo doctrina sua fuit ab hominibus approbata. Et circa hoc duo facit.

Primo enim manifestat quomodo doctrina sua fuit ab apostolis approbata; secundo ostendit qualiter fuit approbata ab aliis fidelibus, ibi deinde veni in partes, etc..

Et primo narrat factum; secundo confirmat veritatem dicti, ibi ecce coram deo, etc..

Dicit ergo: licet non iverim ad apostolos, ut instruerer ab eis circa principium meae conversionis, quia iam eram instructus a christo, tamen ex affectu charitatis compulsus, post annos tres, scilicet conversionis meae, veni ierosolymam, quoniam iamdiu desideravi videre Petrum, non ut discerem ab eo, sed ut visitarem eum. Iob c. V, 24: visitans speciem tuam, etc.. Et mansi apud eum diebus quindecim, repertus ab eo, ut verax apostolus.

Et dicit diebus quindecim, quia numerus iste componitur ex octo et septem. Octonarius autem est numerus novi testamenti, in quo expectatur octava resurgentium; septenarius autem, numerus veteris testamenti, quia celebrat septimam diem. Mansit autem apud Petrum diebus quindecim, conferens cum eo de mysteriis veteris testamenti et novi.

Et ne credatur quod licet non sit instructus a Petro, esset tamen etiam instructus ab aliis, subdit quod nec ab aliis fuit instructus.

Unde dicit alium autem apostolorum, a quo instruerer, vidi neminem, id est nullum, nisi Iacobum fratrem domini. Illum enim vidit in ierusalem.

Circa istum Iacobum sciendum est, quod iste fuit episcopus ierosolymorum, et fuit vocatus Iacobus minor, eo quod vocatus fuerat post Iacobum alium. Dicuntur autem multa de isto Act. XV, 13 ss.. Ipse etiam fecit epistolam canonicam.

Quare autem dicatur frater domini, a diversis diversimode dicitur. Elvidius enim dicit, quod ideo dicitur frater domini, quia fuit filius beatae virginis. Dicit enim quod beata virgo christum concepit et peperit, et post partum christi concepit de ioseph, et peperit alios filios. Sed hic error est damnatus et reprobatus. Item patet esse falsum, quia Iacobus non fuit filius ioseph, sed Alphaei.

Alii vero dicunt, quod ioseph ante beatam virginem habuit aliam uxorem, de qua habuit filium Iacobum et alios, qua mortua, accepit in uxorem beatam virginem, de qua natus est christus, non tamen cognita a ioseph, sed per spiritum sanctum, ut in evangelio dicitur. Quia ergo ex patre nominantur cognationes, et ioseph putabatur pater christi, ideo iste Iacobus, licet non fuit filius virginis, tamen vocabatur frater domini. Sed hoc est falsum, quia si dominus matrem virginem noluit nisi virgini commendare custodiendam, quomodo sustinuisset sponsum eius, virginem non fuisse, et sic perstitisse? ideo alii dicunt, et in Glossa tangitur, quod Iacobus iste fuit filius mariae Cleophae, quae fuit soror virginis. Dicunt enim quod Anna mater beatae virginis nupsit primo ioachim, ex quo peperit mariam, matrem domini, quo mortuo, nupsit Cleophae fratri ioachim, ex quo peperit mariam Cleophae, et ex hac natus est Iacobus minor, Iudas et simon, quo mortuo, dicitur quod nupsit adhuc cuidam tertio, qui vocatus est Salome, ex quo concepit et peperit aliam mariam, quae dicta est Salome, et de hac natus est Iacobus maior, et ioannes, frater eius.

Sed huic opinioni dupliciter contradicit Hieronymus. Primo quia Salome non est nomen viri, ut etiam in Graeco apparet, sed est nomen mulieris, quae fuit soror beatae virginis, et ex zebedaeo genuit Iacobum maiorem et ioannem, sicut maria Cleophae ex Alphaeo genuit Iacobum minorem, Iudam et simonem. Dicitur autem frater domini iste Iacobus, specialiter inter alios suos consobrinos, et hoc propter duo, primo propter similitudinem effigiei, quia similis erat christo in facie; et propter similitudinem vitae, quia imitabatur christum in moribus. Vel quia Alphaeus pater eius fuit de cognatione ioseph.

Et ideo quia Iudaei cognationis lineam texere solent a maribus, et christus putabatur filius ioseph, ut dicitur Lc. III, 23, ideo specialiter dictus est frater domini, et non alii, qui solum ex matre coniuncti erant ei. Accipitur autem hic frater cognatione.

Nam in Scriptura fratres aliquando dicuntur natura. Matth. I, 2: Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Cognatione, sicut omnes consanguinei sunt fratres. Gen. XIII, 8: ne, quaeso, sit iurgium inter te et me, fratres enim sumus. Gente, et sic omnes unius linguae dicuntur fratres. Deut. XVII, 15: non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Affectione, et sic omnes amici, et qui habent eumdem affectum dicuntur fratres. II Cor. II, 13: eo quod non invenerim titum fratrem meum, etc.. Religione, et sic omnes christiani qui habent unam regulam vitae, dicuntur fratres. Matth. XXIII, V. 8: fratres estis, etc.. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, etc.. Communiter autem omnes homines dicuntur fratres, quia ab uno deo gubernati et educati. Mal. II, 10: numquid non unus est pater omnium nostrum, etc..

Consequenter cum dicit quae autem scribo vobis, etc., confirmat per iuramentum quod dixerat, quasi dicat: ea quae nunc scribo vobis de me, ecce in manifesto sunt, ita quod satis constat quia non mentior.

Et hoc dico, coram deo, id est, teste deo.

Iurat autem hic apostolus non ex levitate, sed ex necessitate istorum, quibus necessarium erat, ut crederent. Nisi enim hoc faceret, non crederent ei. II Cor. II, 17: coram deo in christo loquimur. Rom. I, 9: testis est mihi deus, etc..

Quid ergo dicit dominus: sit sermo vester, est, est; non, non; quod amplius est, a malo est? dicendum est, quod est a malo eius qui non credit, vel a malo poenae quo cogitur quis iurare.

Consequenter cum dicit deinde veni, etc., ostendit quomodo fuit approbatus ab aliis ecclesiis Iudaeae. Ubi tria facit.

Primo ostendit ubi fuit conversatus, quia in cilicia. Unde dicit deinde veni in partes syriae et ciliciae, scilicet patriae; unde etiam fuit raptus: quia dicitur Act. XXII, 3: erat autem Paulus a tharso ciliciae, etc..

Secundo quomodo fuit cognitus ab eis, quia non facie, sed auditu tantum et fama.

Unde dicit eram enim ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in christo, id est, in fide christi. II Cor. VI, 8: sicut qui ignoti et cogniti. Unde patet quod ecclesiae Iudaeae non docuerunt me. Tantum enim auditum habebant, scilicet de me per famam, quoniam qui persequebatur, etc..

Tertio quomodo approbatus est ab eis, quia in me glorificabant deum, id est, in mea conversione magnificum probabant, qui gratia sua me convertit. Is. XLIII, 20: glorificabit me bestia, etc..