SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 6

Supra apostolus removit falsam causam correctionis Galatarum, hic consequenter apostolus dictae correctionis assignat causam veram, quae est dolor de eorum imperfectione. Et ideo primo dolorem cordis ex quo loquebatur, exprimit; secundo ponit desiderium de manifestatione huius doloris, ibi vellem autem, etc.; tertio ponit causam doloris, ibi quoniam confundor, etc..

Dolor autem iste ex charitate procedebat, quia dolebat de peccatis eorum. Ps.

Cxviii, 158: vidi praevaricantes, et tabescebam, etc.. Et ideo verbum charitatis proponit dicens filioli mei.

Signanter autem non eos filios vocat, sed filiolos, ut designet eorum imperfectionem, qua diminuti sunt. I Cor. III, 1: tamquam parvulis in christo, etc..

Sed notandum est, quod puer dum est in parturitione, dicitur filiolus. Et isti tales erant, quia indigebant iterata parturitione, cum tamen parentes carnales semel tantum parturiant filios. Et ideo dicit eis quos iterum parturio.

Nam semel eos parturierat in prima conversione, sed quia iam aversi erant ab eo, qui eos vocavit in aliud evangelium, indigebant quod iterato parturiret eos. Ideo dicit parturio, id est cum labore et dolore ad lucem fidei reduco. In quo apparet dolor apostoli.

Unde conversio hominis, partus dicitur.

Iob XXXIX, 3: incurvantur ad foetum et pariunt.

Apoc. XII, 2: clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. Et inde est quod apostolus ex dolore dure eos corrigit, sicut mulier ex dolore partus dure clamat. Is. XLII, V. 14: quasi parturiens loquar, etc..

Et ratio iteratae parturitionis est, quia non estis perfecte formati. Unde dicit donec christus formetur in vobis, id est recipiatis similitudinem eius, quam vestro vitio perdidistis. Et non dicit, formemini in christo sed formetur christus in vobis, ut hoc terribilius insonet auribus eorum.

Nam christus per fidem formatam formatur in corde. Eph. III, 17: habitare christum per fidem, etc.. Sed quando quis non habet fidem formatam, iam in eo moritur christus.

II Petr. I, 19: donec dies illucescat, etc.. Et sic secundum hominis profectum in fide, christus in homine proficit, et, e converso, secundum defectum deficit. Quando ergo fides in homine efficitur informis per peccatum, christus non est in eo formatus.

Et ideo, quia in istis non erat fides formata, indigebant iterum parturiri, donec christus in eis formaretur per fidem formatam, scilicet quae per dilectionem operatur.

Vel donec christus formetur in vobis, id est, formosus aliis per vos appareat.

Posset autem aliquis dicere: absens tu dicis talia, sed si esses apud nos, haec non diceres, secundum illud II Cor. X, V. 10: praesentia quidem corporis infirma, et sermo contemptibilis, etc.. Et ideo ponit desiderium manifestandi dolorem suum asperius, dicens vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quasi dicat: modo blandis verbis utor, vocans vos fratres et filios in absentia; sed si essem praesens, asperius corriperem. Nam si quae per litteras scribo, nunc praesens et ore proferrem, durior esset correctio, utpote quia magis possem vocem obiurgantis exprimere, et irascentis resonare clamorem et dolorem pectoris, magis quam per litteras explicare, et magis cor vestrum viva vox ad confusionem de errore vestro et mea turbatione moveret.

Et causa huius doloris est, quia confundor in vobis, id est, erubesco apud alios pro vobis. Nam, sicut Eccli. XXII, 3 dicitur confusio est patris de filio indisciplinato.

Nam, cum filius sit res patris, et discipulus, inquantum huiusmodi, res magistri, magister gaudet de bono quod videt in eo relucere, quasi de bono proprio, et gloriatur, et, e converso, de malo dolet et confunditur. Unde quia isti mutati erant de bono in malum, apostolus confundebatur inde.