SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 6

Positis operibus carnis, hic consequenter apostolus manifestat opera spiritus. Et primo manifestat ea; secundo ostendit quomodo lex se habet ad opera spiritus et ad opera carnis, ibi adversus huiusmodi, etc..

Circa primum enumerat bona spiritualia quae nominat fructus.

Ex quo incidit quaestio, quia illud dicitur fructus, quo fruimur, sed actibus nostris non debemus frui, sed deo solo; ergo huiusmodi actus quos enumerat hic apostolus non debent dici fructus.

Item, Glossa dicit quod huiusmodi opera spiritus sunt propter se appetenda; quod autem propter se appetitur non refertur ad aliud, ergo virtutes et earum opera non sunt referenda ad beatitudinem.

Respondeo. Dicendum est quod fructus dicitur dupliciter, scilicet ut acquisitus, puta ex labore vel studio, Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus, et ut productus, sicut fructus producitur ex arbore. Matth.

C. VII, 18: non potest arbor bona fructus malos facere. Opera autem spiritus dicuntur fructus non ut adepti sive acquisiti, sed ut producti; fructus autem qui est adeptus, habet rationem ultimi finis, non autem fructus productus. Nihilominus tamen fructus sic acceptus duo importat, scilicet quod sit ultimum producentis, sicut ultimum quod producitur ab arbore est fructus eius, et quod sit suave sive delectabile. Cant. II, 3: fructus eius dulcis gutturi meo. Sic ergo opera virtutum et spiritus sunt quid ultimum in nobis.

Nam spiritus sanctus est in nobis per gratiam, per quam acquirimus habitum virtutum, et ex hoc potentes sumus operari secundum virtutem.

Sunt etiam delectabilia, et sunt etiam fructuosa.

Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, id est in operibus sanctificatis, et ideo dicuntur fructus.

Dicuntur etiam flores respectu futurae beatitudinis, quia sicut ex floribus accipitur spes fructus, ita ex operibus virtutum habetur spes vitae aeternae et beatitudinis. Et sicut in flore est quaedam inchoatio fructus, ita in operibus virtutum est quaedam inchoatio beatitudinis, quae tunc erit quando cognitio et charitas perficientur.

Et per hoc patet responsio ad illud quod secundo obiicitur. Nam aliquid potest dici propter se appetendum dupliciter, quia ly propter potest designare causam formalem vel finalem. Opera virtutum propter se sunt appetenda formaliter, sed non finaliter, quia habent in seipsis delectationem. Nam medicina dulcis appetitur propter se formaliter, quia habet in se unde sit appetibilis, scilicet dulcedinem, quae tamen appetitur propter finem, scilicet propter sanitatem. Sed medicina amara non est appetenda propter se formaliter, quia non delectat ratione suae formae, sed tamen propter aliud appetitur finaliter, scilicet propter sanitatem quae est finis eius.

Ex his apparet ratio quare apostolus effectus carnis vocat opera, fructus autem spiritus, vocat fructus.

Dictum est enim, quod fructus dicitur aliquod finale et suave, ex re productum. Quod autem producitur ex aliquo praeter naturam eius, non habet rationem fructus, sed quasi alterius germinis. Opera autem carnis et peccata sunt praeter naturam eorum quae deus naturae nostrae inseruit. Deus enim humanae naturae quaedam semina inseruit, scilicet naturalem appetitum boni et cognitionem, et addidit etiam dona gratiae. Et ideo quia opera virtutum ex his naturaliter producuntur, fructus dicuntur, non autem opera carnis. Et propter hoc apostolus dicit Rom. VI, 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? patet ergo ex dictis quod fructus spiritus dicuntur opera virtutum, et quia habent in se suavitatem et dulcedinem, et quia sunt quoddam ultimum productum secundum convenientiam donorum.

Accipitur autem differentia donorum, beatitudinum, virtutum et fructuum ad invicem hoc modo.

In virtute enim est considerare habitum et actum. Habitus autem virtutis perficit ad bene agendum. Et si quidem perficit ad bene operandum humano modo, dicitur virtus. Si vero perficiat ad bene operandum supra modum humanum, dicitur donum. Unde philosophus supra communes virtutes ponit virtutes quasdam heroicas, puta cognoscere invisibilia dei sub aenigmate est per modum humanum: et haec cognitio pertinet ad virtutem fidei; sed cognoscere ea perspicue et supra humanum modum, pertinet ad donum intellectus.

Actus autem virtutis, vel est perficiens: et sic est beatitudo; vel est delectans: et sic est fructus. Et de istis fructibus dicitur apoc.

C. XXII, 2: ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, etc..

Dicit ergo fructus spiritus, qui scilicet consurgit in anima ex seminatione spiritualis gratiae, est charitas, etc.; qui quidem sic distinguuntur: quia fructus aut perficiunt interius, aut exterius.

Primo ergo ponit illos qui perficiunt interius; secundo illos qui perficiunt exterius, ibi bonitas, etc..

Interius autem homo perficitur et dirigitur et circa bona et circa mala. II Cor. VI, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris.

Circa bona autem perficiunt, primo quidem in corde per amorem. Nam sicut inter motus naturales primus est inclinatio appetitus naturae ad finem suum, ita primus motuum interiorum est inclinatio ad bonum, qui dicitur amor, et ideo primus fructus est charitas, Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris, etc.. Et ex charitate perficiuntur aliae, et ideo dicit apostolus, Col. III, V. 14: super omnia charitatem habentes, etc..

Ultimus autem finis, quo homo perficitur interius, est gaudium, quod procedit ex praesentia rei amatae. Qui autem habet charitatem, iam habet quod amat. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo. Et ex hoc consurgit gaudium.

Phil. IV, 4: gaudete in domino semper, etc..

Gaudium autem istud debet esse perfectum.

Et ad hoc duo requiruntur. Primo ut res amata sufficiens sit amanti propter suam perfectionem.

Et quantum ad hoc dicit pax. Tunc enim amans pacem habet, quando rem amatam sufficienter possidet. Cant. Ult.: ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens, etc.. Secundo vero ut adsit perfecta fruitio rei amatae, quod similiter per pacem habetur, quia, quidquid superveniat, si perfecte aliquis fruatur re amata, puta deo, non potest impediri ab eius fruitione. Ps.

Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Sic ergo gaudium dicit charitatis fruitionem, sed pax charitatis perfectionem. Et per haec homo interius perficitur quantum ad bona.

Circa mala etiam perficit spiritus sanctus et ordinat, et primo contra malum quod perturbat pacem, quae perturbatur per adversa. Sed ad hoc perficit spiritus sanctus per patientiam, quae facit adversa patienter tolerare, et ideo dicit patientia. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras.

Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet.

Secundo, contra malum impediens gaudium est dilatio rei amatae, ad quod spiritus opponit longanimitatem, quae expectatione non frangitur. Et quantum ad hoc dicit longanimitas.

Habacuc II, 3: si moram fecerit, expecta eum, quia, etc.. II Cor. VI, 6: in longanimitate, etc.. Et ideo dicit dominus matth.

C. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, etc..

Consequenter cum dicit bonitas, etc., ponit fructus spiritus, qui perficiunt quantum ad exteriora.

Hominis autem exteriora sunt vel id quod est iuxta ipsum, vel id quod est supra ipsum, vel id quod est infra ipsum. Iuxta ipsum est proximus, supra ipsum deus, infra ipsum natura sensitiva et corpus.

Sic ergo quantum ad proximum perficit primo quidem in corde per rectam et bonam voluntatem.

Et quantum ad hoc dicit bonitas, id est rectitudo et dulcedo animi.

Si enim homo omnes alias potentias bonas habeat, non potest dici bonus homo nisi habeat bonam voluntatem, secundum quam omnibus aliis bene utitur. Cuius ratio est, quia bonum dicit aliquod perfectum. Est autem duplex perfectio. Prima, scilicet quae est ipsum esse rei; secunda vero est eius operatio: et haec est maior quam prima. Illud ergo dicitur simpliciter perfectum quod pertingit ad perfectam sui operationem, quae est secunda eius perfectio. Cum ergo homo per voluntatem exeat in actum cuiuslibet potentiae, voluntas recta facit bonum usum omnium potentiarum, et, per consequens, ipsum hominem bonum. Et de hoc fructu dicitur Eph. V, 9: fructus enim lucis est in omni bonitate, etc..

Secundo vero in opere, ut scilicet sua communicet proximo, et quantum ad hoc dicit benignitas, id est, largitas rerum. II Cor. IX, V. 7: hilarem enim datorem, etc.. Benignitas enim dicitur quasi bona igneitas, quae facit hominem fluere ad subveniendum necessitatibus aliorum. Sap. I, 6: benignus est enim spiritus sapientiae, etc.. Col. III, 12: induite vos ergo sicut electi dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, etc.. Item perficiunt etiam quantum ad mala ab aliis illata, ut mansuete ferat ac sustineat proximi molestias; et quantum ad hoc dicit mansuetudo, Matth. XI, 29: discite a me, quia, etc..

Prov. III, 34: mansuetis dabit gratiam.

Ad id vero quod est supra nos, scilicet deus, ordinat spiritus per fidem, unde dicit fides, quae est cognitio quaedam invisibilium cum certitudine. Gen. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Hebr. XI, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc.. Et ideo Eccli. I, V. 34: beneplacitum est deo fides, et mansuetudo, etc..

Ad id quod est infra nos, scilicet corpus, dirigit spiritus, et primo quantum ad actus exteriores corporis, quod fit per modestiam, quae ipsis actibus seu dictis modum imponit; et quantum ad hoc dicit modestia, Phil. IV, 5: modestia vestra, etc..

Secundo vero quantum ad appetitum sensitivum interiorem, et quantum ad hoc dicit continentia, quae etiam a licitis abstinet, et castitas, quae licitis recte utitur, secundum Glossam.

Vel aliter, continentia dicitur ex eo quod licet homo impugnetur a pravis concupiscentiis, tamen per rationis vigorem se tenet, ne abducatur; et ideo continentiae nomen sumptum est ab eo quod aliquis in impugnatione tenet se. Castitas vero dicitur ex eo quod quis nec impugnatur, nec abducitur, et dicitur a castigando. Nam illum dicimus bene castigatum, qui in omnibus ordinate se habet.

Circa hoc duo dubitantur. Primo quia cum fructus spiritus adversentur operibus carnis, videtur quod apostolus debuerit ponere tot fructus spiritus, quot posuit opera carnis, quod non fecit.

Ad quod dicendum est quod ideo non fecit, quia plura sunt vitia quam virtutes.

Secundo dubitatur, quia fructus spiritus hic positi non respondent operibus carnis.

Ad hoc dicendum est quod apostolus non intendit hic tradere artem virtutum et vitiorum, et ideo non ponit unum contra aliud, sed aliqua enumerat de istis et aliqua de illis, secundum quod expediens videtur praesenti intentioni.

Nihilominus tamen si diligenter consideretur, aliqualiter sibi contra respondent. Nam fornicationi, quae est amor illicitus, contra respondet charitas; immunditiae vero, impudicitiae et luxuriae, quae sunt carnales illecebrae, et ex fornicatione proveniunt, contra ponitur gaudium, quod est spiritualis delectatio consequens ex charitate, ut dictum est. Ei vero quod est idolorum servitus, contra ponitur pax. Ei vero quod dicit veneficia, etc., usque ad dissensiones: patientia, longanimitas et bonitas. Ei vero quod dicitur sectae, contra ponitur fides. Ei vero quod dicitur invidiae, benignitas. Ei autem quod dicitur homicidia, mansuetudo. Ei quod dicitur ebrietas, comessationes, et his similia, contra ponitur modestia, continentia et castitas.