SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Aperta intentione seducentium, et insinuata sua, hic consequenter apostolus monet eos, et primo ad sui imitationem; secundo ut desistant ab eius molestatione, ibi de caetero nemo, etc.; tertio implorat eis gratiae auxilium ad praedictorum impletionem.

Dicit ergo primo: intentio mea est, ut nonnisi in cruce christi glorier, quod et vos debetis facere, quia quicumque hanc regulam, quam ego scilicet teneo, secuti fuerint, scilicet hanc rectitudinem gloriandi.

II Cor. X, 13: non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, etc..

Pax super illos, scilicet gloriantes quia nonnisi in christo gloriantur. Pax, inquam, qua quietentur et perficiantur in bono. Pax enim est tranquillitas mentis. Cant. VIII, 10: ex quo facta sum coram illo quasi pacem reperiens.

Col. III, 15: pax christi exultet in cordibus vestris, in qua, etc.. Et misericordia, per quam liberentur a peccatis.

Thren. III, 22: misericordiae domini, quia non sumus consumpti. Sap. IV, 15: gratia dei et misericordia in sanctos eius, et respectus in electos illius, qui scilicet sunt Israel.

Rom. II, 28: non enim qui in manifesto Iudaeus est. Ille ergo est Israel dei, qui est spiritualiter Israel coram deo. Io. I, 47: ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Rom.

C. IX, 6: non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, etc.. Sed qui filii sunt promissionis existimantur in semine. Unde et ipsi gentiles facti sunt Israel dei per mentis rectitudinem. Israel rectissimus interpretatur.

Gen. XXXII: Israel erit nomen tuum, etc..

Consequenter cum dicit de caetero nemo, etc., monet, ut desistant a sui molestatione. Et primo ponit admonitionem; secundo rationem eius assignat, ibi: ego enim stigmata.

Dicit ergo de caetero, etc.; quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut de caetero accipiatur in VI unius dictionis, ut sit sensus de caetero, id est amodo. Alio modo ut accipiatur in VI duarum dictionum, ut sit sensus: de residuo nemo, etc.; quasi dicat: ego gloriabor tantum in cruce, de omnibus aliis nemo mihi molestus sit, quia ego de nullo curo. Sed prima melior est.

Quod autem dicit nemo mihi molestus sit, potest referri ad pseudo, qui molesti erant apostolo, movendo quaestiones, et murmurando de observantiis legalibus. Ps.

XXXIV, 13: ego autem, dum mihi molesti essent, induebar cilicio, etc.. Vel potest referri ad auditores non recte sentientes, ut dicatur nemo mihi molestus sit, id est nullus auditor exhibeat se talem, ut rursum in eo necessitatem habeam laborandi, scilicet aliter sentiendo, quam doceam.

Rationem autem horum assignat, dicens ego enim stigmata, etc..

Stigmata enim proprie sunt quaedam notae impressae alicui cum ferro candenti sicut cum servus ab aliquo domino signatur in facie, ut nullus eum sibi vindicet, sed quiete dimittat domino suo, cuius stigmata portat.

Hoc etiam modo apostolus dicit se stigmata domini portare, quasi insignitus sit ut servus christi. Et hoc quia portabat insignia passionis christi, patiens pro eo multas tribulationes in corpore suo, secundum illud I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc.. II Cor. IV, V. 10: semper mortificationem domini iesu in corpore nostro circumferentes, etc..

Et secundum hoc dupliciter potest continuari ad praemissa. Uno modo, ut dictum est nemo mihi molestus sit, nam ego porto insignia domini nostri iesu christi in corpore meo, et sic nullus super me ius habet nisi christus. Alio modo nemo mihi molestus sit, quia ego habeo multos alios conflictus et stigmata, quae in persecutionibus quas patior me molestant, et grave est addere afflictionem afflicto. Unde conqueritur iob XVI, 15: concidit me vulnere super vulnus.

Sed prima melior est.

Implorat autem auxilium gratiae dei, dicens gratia domini nostri iesu christi, etc., per quam praedicta implere possitis, sit cum spiritu vestro, id est cum ratione vestra, ut veritatem intelligatis.

Vel cum spiritu vestro, quo scilicet debetis legem observare, et non carnaliter. Rom.

C. VIII, 15: non enim accepistis, etc..