SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Postquam autem apostolus ostendit quod ipse non accepit ab homine evangelium ante suam conversionem, nunc hic probat quod non accepit ipsum ab homine post conversionem suam. Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit quod non recepit evangelium ab homine tempore conversionis suae; secundo quod nec etiam post conversionem suam, ibi deinde post annos tres, etc..

Circa primum duo facit.

Quia primo ostendit quod non accepit evangelium ab apostolis, neque didicit; secundo quod non ab aliis fidelibus, ibi sed abii in Arabiam, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit causam efficientem suae conversionis; secundo finem, ibi ut revelaret, etc.; tertio modum, ibi continuo non acquievi, etc..

Circa primum notat causam suae conversionis, quae duplex est, scilicet beneplacitum dei, quod est divina electio, et convertentis vocatio. Quantum ad primum dicit cum autem placuit, scilicet deo, non quando volui ego, sed quando placitum fuit sibi, quia non est volentis neque currentis, etc., ut dicitur Rom. IX, 16. Ps. Cxlvi, 11: beneplacitum est domino, etc.. Phil. II, 13: deus est qui operatur in nobis, etc..

Qui, scilicet deus, me, scilicet rebellem I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum, etc., quoniam persecutus sum, etc.. Act.

C. IX, 1: Saulus adhuc spirans minarum, etc..

Persecutorem: Saule, Saule, quid me persequeris, etc. Blasphemum I Tim. I, V. 13: qui fui blasphemus, etc..

Me, talem, inquam, segregavit ex utero matris meae. Vel ad litteram: qui fecit me nasci ex ventre matris meae.

Et vere dicitur deus segregare ex utero, licet sit opus naturae, quae est quasi instrumentum dei, quia opera etiam nostra attribuuntur deo, sicut principali auctori, is.

C. XXVI, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis, etc., sicut et effectus principali agenti attribuuntur. Ideo dicitur iob X, V. 11: pelle et carnibus vestisti me, etc.. Et ab hoc utero segregatus est ad iustificationem, quia eiusdem est iustificare, cuius est condere.

Ps. XXI, 11: de ventre matris meae, etc..

Vel: ex utero matris meae, scilicet synagogae, cuius uterus est collegium Pharisaeorum, qui nutriebant alios in Iudaismo. Matth. XXIII, V. 15: circuitis mare et aridam, ut faciatis, etc.. Sic ergo mater sua fuit synagoga. Cant.

C. I, 5: filii matris meae pugnaverunt contra me, etc.. Uterus eius sunt Pharisaei. Ex hoc ergo utero est segregatus per spiritum sanctum ad fidem evangelii. Rom. I, 1: segregatus in evangelium dei.

Vel mater sua est ecclesia christi; uterus eius, collegium apostolorum. Segregavit ergo deus ipsum ab utero ecclesiae, id est, a collegio apostolorum in officium apostolatus et praedicationis ad gentes, quando dixit apostolis, Act. XIII, 2: segregate mihi barnabam et Paulum, etc..

Vocat autem synagogam matrem suam, quia Pharisaeus erat, quasi magnus in ea, dum dicitur Pharisaeus, et ex Pharisaeis, quia zelator legis erat. Supra: abundantius autem aemulator, etc..

Quantum autem ad aliam causam dicit et vocavit, etc.. Est autem duplex vocatio.

Una est exterior, et sic dicit: vocavit me caelesti voce. Act. IX, 4: Saule, Saule, quid me persequeris? etc.. Vade in civitatem, etc..

Sic etiam alios apostolos vocavit.

Alia est interior, et sic vocavit per quemdam instinctum interiorem, quo deus per gratiam tangit cor, ut convertatur ad ipsum, et sic vocavit a mala via in bonam, et hoc per gratiam suam, non nostris meritis.

Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit, etc.. Is. XLV, 13: suscitavit eum ad iustitiam, etc. Amos, V, 8: qui vocat aquas maris, etc..

Finis autem conversionis ponitur, cum dicit ut revelaret filium, etc., qui quidem finis est christus.

Ordinatur autem conversio sua ad christum dupliciter, scilicet facto, et sic dicit ut revelaret filium suum, id est, in eo quod circa me fecit, convertendo me et dimittendo peccata mihi, revelaret quanta sit mihi facta misericordia. I Tim. I, 15 s.: christus iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, etc.. Sed ideo misericordiam dei consecutus sum, quia ignorans, etc.. Sic ergo revelavit in eius conversione filium suum, et hoc inquantum filius dicitur gratia dei. Item revelavit eum in eius operatione; unde dicebat ipse, Rom. XV, 18: non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit christus in obedientiam gentium, in verbo, in factis, et virtute, etc.. Et hoc inquantum filius virtus est dei. Item revelavit eum in eius praedicatione; unde ipse dicebat, I Cor. I, 23: nos praedicamus, etc., usque et dei sapientiam.

Et hoc inquantum filius eius dicitur dei sapientia.

Item ordinatur ad christum sua conversio verbo, et sic dicit ut evangelizarem illum in gentibus, quia, aliis apostolis evangelizantibus christum Iudaeis, Paulus de mandato domini ivit ad gentes convertendas. Is.

C. XLIX, 6: parum enim est mihi, ut sis mihi servus, etc., dedi te in lucem, etc.. Act. XIII, V. 47: sic enim praecepit, etc.. Infra: ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.

Modus autem suae conversionis est perfectus, et quantum ad effectum; unde dicit continuo non acquievi carni et sanguini, id est, statim ita perfecte fui conversus, quod omnis carnalis affectus recessit a me. Eccli.

C. XI, 23: facile est enim in oculis domini subito honestare pauperem.

Et accipitur hic caro et sanguis pro vitiis carnalibus. I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etc.. Infra V, 17: caro concupiscit, etc.. Vel pro affectu et amore ad carnaliter sibi coniunctos. Matth.

C. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi, etc.. Sic apostolus et vitia sua superavit, et suos Iudaeos contempsit.

Item quantum ad intellectum; quia ita fuit instructus a christo, quod non fuit ei necesse instrui ab apostolis. Et ideo dicit nec veni ierosolymam, ut scilicet ab eis instruerer.

Item non fuit necesse instrui ab aliis fidelibus. Et ideo dicit sed abii in Arabiam, etc., quasi dicat: non ivi ad loca ubi erant alii fideles, ut me instruerent, sed ivi in Arabiam, ubi non erant edocti in fide, sed infideles. Et iterum reversus sum Damascum, scilicet ad parentes. Iob XXXVIII, 25: quis dedit vehementissimo imbri cursum, etc..

Sed contra dicitur Act. IX, 25 quod demiserunt eum de muro per sportam, etc.. Cum autem venisset ierusalem, tentabat se iungere discipulis. Venit ergo ierusalem.

Dicendum est quod venit, sed non ut instrueretur. Vel, melius, dicendum est quod non statim venit, sed post aliquod tempus, et ideo sequitur deinde post annos, etc..