SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 7

Postquam ostendit apostolus et auctoritate Scripturae et consuetudine humana, quod lex iustificare non potuit, hic movet duas dubitationes et solvit. Secunda dubitatio incipit ibi lex ergo adversus promissa dei, etc..

Circa primum tria facit.

Primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi propter transgressiones, etc.; tertio quoddam in solutione positum manifestat, ibi mediator autem, etc..

Potest autem esse dubium ex praemissis tale: si lex iustificare non poterat, an esset omnino inutilis. Et hanc dubitationem movet, dicens quid igitur lex, etc., sit, id est, ad quid lex utilis fuit? et hanc punctuationem magis approbat Augustinus ut habetur in Glossa, quam aliam quae sibi primitus melior videbatur, ut distinguatur: quid igitur? et postea dicatur: lex propter transgressiones, etc..

Similis dubitatio proponitur Rom. III, 1 ubi sic dicitur: quid igitur amplius Iudaeo, etc..

Deinde cum dicit propter transgressiones, solvit dubitationem motam, ubi quatuor facit.

Primo proponit legis utilitatem; secundo legis fructum, ibi donec veniret semen, etc.; tertio legis ministros, ibi ordinata per Angelos; quarto legis dominium, ibi in manu mediatoris.

Circa primum notandum est, quod lex vetus data est propter quatuor, secundum quatuor ex peccato consecuta, quae enumerat beda, scilicet propter malitiam, infirmitatem, concupiscentiam et ignorantiam.

Est ergo lex primo data ad reprimendam malitiam, dum scilicet prohibendo peccatum et puniendo, retrahebantur homines a peccato, et hoc tangit dicens propter transgressiones posita est lex, id est, ad transgressiones cohibendas: et de hoc habetur I Tim. I, 9: iusto lex non est posita, sed iniustis. Cuius ratio potest sumi a philosopho in IV ethicorum.

Homines enim bene dispositi ex seipsis moventur ad bene agendum, et sufficiunt eis paterna monita, unde non indigent lege: sed, sicut Rom. II, 14 dicitur, ipsi sibi sunt lex, habentes opus legis scriptum in cordibus suis.

Sed homines male dispositi indigent retrahi a peccatis per poenas. Et ideo quantum ad istos fuit necessaria legis positio, quae habet coarctativam virtutem.

Secundo, lex data est ad infirmitatem manifestandam.

Homines enim de duobus praesumebant.

Primo quidem de scientia, secundo de potentia. Et ideo deus reliquit homines absque doctrina legis, tempore legis naturae, in quo dum in errores inciderunt, convicta est eorum superbia de defectu scientiae, sed adhuc restabat praesumptio de potentia. Dicebant enim non deest qui impleat, sed deest qui iubeat, ut dicitur in Glossa super illud Ex. XXIV: quicquid praeceperit dominus, faciemus, et erimus obedientes. Et ideo data est lex, quae cognitionem peccati faceret, per legem enim cognitio peccati, Rom. III, 20. Quae tamen auxilium gratiae non dabat ad vitandum peccata, ut sic homo sub lege constitutus et vires suas experiretur, et infirmitatem suam recognosceret, inveniens se sine gratia peccatum vitare non posse, et sic avidius quaereret gratiam. Et haec etiam causa potest ex his verbis accipi, ut dicatur, quod lex posita est propter transgressiones adimplendas, quasi illo modo loquendo quo apostolus dicit rom.

C. V, 20: lex subintravit ut abundaret delictum; quod non est intelligendum causaliter, sed consecutive: quia lege subintrante, abundavit delictum, et transgressiones sunt multiplicatae, dum concupiscentia nondum per gratiam sanata, in id quod prohibebatur, magis exarsit, et factum est peccatum gravius, addita praevaricatione legis scriptae. Et hoc deus permittebat, ut homines imperfectionem suam cognoscentes, quaererent mediatoris gratiam. Unde signanter dicit posita est, quasi debito ordine collocata inter legem naturae et legem gratiae.

Tertio, data est lex ad domandam concupiscentiam populi lascivientis, ut diversis caeremoniis fatigati neque ad idololatriam, neque ad lascivias declinarent. Unde dicit Petrus Act. XV, 10: hoc est onus, quod neque nos, etc..

Quarto, ad instruendum ignorantiam data est lex in figuram futurae gratiae, secundum illud Hebr. X, 1: umbram habens lex, etc..

Deinde cum dicit donec veniret semen, etc., id est christus, de quo promiserat deus, per eum benedicendas omnes gentes.

Matth. XI, 13: lex et prophetae usque ad ioannem, etc.. Gen. XII: in semine tuo, etc..

Ministri autem legis ponuntur, cum dicit ordinata, id est, ordinanter data, per Angelos, id est, per nuntios dei, scilicet Moysen et Aaron. Mal. II, 7: legem requirent ex ore eius, etc.. Angelus enim domini, etc.. Vel per Angelos, id est, ministerio Angelorum. Act. VII, 35: accepistis legem in dispositionem Angelorum, etc.. Et est data per Angelos, quia lex non debebat dari per filium, qui maior est. Hebr. II, 2: si enim, qui per Angelos factus est sermo, etc..

Dicit autem ordinata, quia ordinabiliter data est, scilicet inter tempus legis naturalis, qua homines convicti sunt, quod se iuvare non poterant, et tempus gratiae. Nam antequam gratiam acciperent, convincendi erant de lege.

Dominus autem legis dicitur christus.

Et ideo dicit in manu mediatoris, id est, in potestate christi. Deut. XXXIII, 2: in dextera eius ignea lex. I Tim. II, 5: mediator dei et hominum, etc..

Iste mediator significatus est per Moysen, in cuius manu est lex data. Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter deum et vos, etc..

Deinde, cum dicit mediator autem, etc., exponit quod dixit in manu mediatoris, quod potest tripliciter exponi.

Uno modo, quia mediator non est unius tantum, sed duorum. Unde cum iste sit mediator dei et hominis, oportet quod sit deus et homo. Si enim esset purus homo, vel deus tantum, non esset verus mediator. Si ergo est verus deus, cum nullus est mediator sui ipsius, posset videri alicui, quod praeter ipsum sunt alii dii quorum est mediator; et hoc removet, dicens quod mediator iste et si non est unius tantum, non propter hoc sunt alii dii, sed deus unus est, quia licet ipse alius sit in persona a deo patre, non est tamen aliud in natura. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus deus tuus, etc.. Eph. IV, 6: unus deus, etc..

Secundo modo, quia posset credi, quod iste esset mediator Iudaeorum tantum, ideo dicit: dico quod christus est mediator, sed non unius, scilicet Iudaeorum, sed unus est omnium, id est, sufficiens ad omnes reconciliandos deo, quia ipse deus est. Rom. III, 30: unus deus qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem, etc.. II Cor. V, V. 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi, etc..

Tertio modo, quia non est mediator unius populi tantum, scilicet Iudaeorum, sed etiam gentilium. Eph. II, 14: ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et hoc ex parte gentium auferendo idololatriam, et ex parte Iudaeorum observantiam legis.

Specialiter autem mediator est filius, non pater, non spiritus sanctus, nihilominus tamen unus est deus.