SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Supra ostendit apostolus virtutem fidei, hic consequenter ostendit defectum legis. Et primo per auctoritatem legis; secundo per humanam consuetudinem, ibi fratres, secundum hominem dico, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit damnum occasionaliter ex lege consecutum; secundo legis insufficientiam ad ipsum damnum removendum, ibi quoniam autem in lege, etc.; tertio christi sufficientiam, qua ipsum damnum est remotum, ibi christus autem nos redemit, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit intentum; secundo probat propositum, ibi scriptum est enim: maledictus, etc..

Dicit ergo: quicumque enim, etc.. Nam quia dixerat quod qui ex fide sunt benedicentur, cum sint filii Abrahae, posset quis dicere quod propter opera legis et propter fidem benedicuntur, et ideo, hoc excludens, dicit quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.

Sed contra. Antiqui patres fuerunt in operibus legis, ergo sunt maledicti, et per consequens damnati, quod est error Manichaei.

Ideoque hoc est sane intelligendum.

Et attendendum est quod apostolus non dicit: quicumque servant opera legis sub maledicto sunt, quia hoc est falsum pro tempore legis, sed dicit quicumque ex operibus legis, etc., id est, quicumque in operibus legis confidunt, et putant se iustificari per ea, sub maledicto sunt.

Aliud enim est esse in operibus legis, et aliud est servare legem; nam hoc est legem implere, et qui eam implet, non est sub maledicto.

Esse vero in operibus legis est in eis confidere et spem ponere. Et qui in eis hoc modo sunt, sub maledicto sunt, scilicet transgressionis, quod quidem non facit lex, quia concupiscentia non venit ex lege, sed cognitio peccati, ad quod proni sumus per concupiscentiam per legem prohibitam. Inquantum ergo lex cognitionem peccati facit, et non praebet auxilium contra peccatum, dicuntur esse sub maledicto, cum nequeant illud per ipsa opera evadere.

Sunt autem quaedam opera legis caeremonialia, quae in observationibus fiebant.

Alia sunt opera quae pertinent ad mores, de quibus sunt mandata moralia. Unde secundum Glossam hoc quod hic dicitur quicumque ex operibus legis, etc., intelligendum est de operibus caeremonialibus, et non de moralibus.

Vel dicendum quod loquitur hic apostolus de omnibus operibus tam caeremonialibus quam moralibus. Opera enim non sunt causa quod aliquis sit iustus apud deum, sed potius sunt executiones et manifestationes iustitiae. Nam nullus per opera iustificatur apud deum, sed per habitum fidei, non quidem acquisitum, sed infusum. Et ideo quicumque ex operibus iustificari quaerunt, sub maledicto sunt, quia per ea peccata non removentur, nec aliquis quoad deum iustificatur, sed per habitum fidei charitate informatum.

Hebr. XI, 39: hi omnes testimonio fidei, etc..

Consequenter cum dicit scriptum est enim, etc., probat propositum, et hoc primo quidem secundum Glossam ostenditur per hoc quod nullus potest legem servare hoc modo, quo lex praecipit Deut. XXVIII, 15, quod omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, id est, qui non impleverit totam legem, sit maledictus. Sed implere totam legem est impossibile, ut dicitur Act. XV, 10: ut quid tentatis imponere iugum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? ergo nullus est ex operibus legis, quin sit maledictus.

Potest etiam accipi hoc quod dicitur scriptum est enim, etc., non ut probatio propositi, sed ut ostendatur eius expositio; quasi dicat: dico quod sunt sub maledicto, sub illo scilicet de quo dicit lex scriptum est enim: maledictus est omnis, etc.: ut intelligatur de peccato, id est, de maledicto.

Nam lex imperat bona facienda seu mala vitanda, et imperando obligat, sed non dat virtutem obediendi. Et ideo dicit maledictus, quasi malo adiectus, omnis, nullum excipiendo, quia, ut dicitur Act. X, 34, non est personarum acceptio apud deum. Qui non permanserit usque in finem. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem. In omnibus, non in quibusdam tantum, quia, ut dicitur Iac. II, 10, quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, non solum ut credat seu velit tantum, sed ut opere impleat. Ps. Cx, V. 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum.

Sancti autem patres etsi in operibus legis erant, salvabantur tamen in fide venturi, confidentes in eius gratia, et saltem spiritualiter legem implentes. Moyses enim, ut in Glossa dicitur, multa quidem praecepit, quae nullus implere potuit ad domandam Iudaeorum superbiam dicentium: non deest qui impleat, sed deest qui iubeat.

Sed hic est quaestio de hoc quod dicitur maledictus omnis, etc.. Dicitur enim Rom. XII, 14: benedicite, et nolite maledicere.

Respondeo. Dicendum est quod maledicere nihil aliud est quam malum dicere; possum ergo dicere bonum esse malum, et malum esse bonum, et rursum bonum esse bonum, et malum esse malum. Et primum quidem prohibet apostolus, dicens: nolite maledicere, id est, nolite dicere bonum esse malum, et e contra; sed secundum licet, et ideo cum vituperamus peccatum, maledicimus quidem, sed non dicendo bonum malum, sed dicimus malum esse malum. Et ideo licet peccatorem maledicere, id est, dicere eum esse malo addictum vel esse malum.

Consequenter cum dicit quoniam autem in lege, etc., ostendit insufficientiam legis non valentis ab illo maledicto eripere ex hoc quod iustificare non poterat. Ad quod ostendendum utitur quodam syllogismo in secunda figura, et est talis: iustitia est ex fide, sed lex ex fide non est; ergo lex iustificare non potest. Circa hoc ergo primo ponit conclusionem, cum dicit quoniam autem in lege nemo iustificatur; secundo autem maiorem, cum dicit quia iustus ex fide vivit; tertio minorem, cum dicit lex autem non est ex fide.

Dicit ergo: dico quod per legem maledictio inducta est, nec tamen ab illa maledictione lex eripit, quia manifestum est quod nemo in lege iustificatur apud deum, id est per opera legis.

Circa quod intelligendum, quod illi qui negaverunt vetus testamentum, ex hoc verbo occasionem sumpserunt. Et ideo dicendum est quod nemo iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem peccati habebatur, ut dicitur Rom. V, sed non habebatur per eam iustificatio. Rom. III, 20: ex operibus legis nullus iustificabitur.

Sed contra Iac. II, 21 dicitur: nonne Abraham ex operibus iustificatus est? respondeo. Dicendum est, quod iustificare potest accipi dupliciter: vel quantum ad executionem iustitiae et manifestationem, et hoc modo iustificatur homo, id est, iustus ostenditur, ex operibus operatis. Vel quantum ad habitum iustitiae infusum, et hoc modo non iustificatur quis ex operibus, cum habitus iustitiae qua homo iustificatur apud deum, non sit acquisitus, sed per gratiam fidei infusus.

Et ideo signanter apostolus dicit apud deum, quia iustitia quae est apud deum, in interiori corde est: iustitia autem quae est ex operibus, id est, quae manifestat iustum, est apud homines. Et hoc modo apostolus accepit apud deum. Rom. II, 13: non enim auditores, sed factores, etc.. Rom. IV, 2: si ex operibus Abraham iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum, etc..

Sic ergo patet conclusio rationis, scilicet quod lex iustificare non potest.

Consequenter cum dicit quia iustus, etc., ponit maiorem, quae est ex auctoritate Scripturae, Hab. II, 4 et introducitur etiam Rom. I, 17 et ad Hebr. X, 38.

Circa quod notandum est, quod in homine est duplex vita, scilicet vita naturae et vita iustitiae. Vita quidem naturae est per animam; unde anima a corpore recedente, corpus remanet mortuum. Vita vero iustitiae est per deum habitantem in nobis per fidem.

Et ideo primum quo deus est in anima hominis, est fides. Hebr. XI, 6: accedentem ad deum oportet credere. Eph. III, 17: habitare christum per fidem, etc..

Et sic dicimus, quod in anima prima indicia vitae apparent in operibus animae vegetabilis: quia anima vegetabilis est, quae primo advenit animali generato, ut philosophus dicit. Ita quia primum principium quo deus est in nobis, est fides, ideo fides dicitur principium vivendi. Et hoc est quod hic dicitur iustus meus ex fide vivit. Et intelligendum est de fide per dilectionem operante.

Minor autem ponitur ibi lex autem non est, etc..

Et primo ponitur ipsa minor; secundo probatur, ibi sed qui fecerit, etc..

Dicit ergo lex non est ex fide. Sed contra, lex mandat credere quod sit unus deus, et hoc pertinet ad fidem; ergo lex habebat fidem. Quod autem sit unus deus, mandatur Deut. VI, audi, Israel, dominus deus tuus, etc..

Respondeo. Dicendum est, quod hic loquitur de observationibus mandatorum legis, secundum quod lex consistit in mandatis et praeceptis caeremonialibus, et dicit quod talis lex non est ex fide. Fides enim, ut dicitur Hebr. XI, 1, est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Et ideo proprie implet mandatum de fide qui non sperat ex hoc aliqua praesentia et visibilia consequi, sed bona invisibilia et aeterna.

Lex ergo quia promittebat terrena et praesentia, ut dicitur Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, ideo non est ex fide, sed ex cupiditate potius, vel ex timore, secundum illos praecipue, qui carnaliter legem servabant. Aliqui tamen spiritualiter vivebant in lege, sed hoc non erat ex ea, sed ex fide mediatoris.

Et quod lex non sit ex fide, probat cum dicit sed qui fecerit ea, id est, opera legis, vivet in illis, scilicet vita praesenti, id est, immunis erit a morte temporali, et conservabitur in vita praesenti.

Vel aliter: dico quod lex non est ex fide, et hoc patet, quia qui fecerit, etc.; quasi dicat: praecepta legis non sunt de credendis, sed de faciendis, licet aliquid credendum annuntiet. Et ideo virtus eius non est ex fide, sed ex operibus; et hoc probat, quia dominus quando voluit eam confirmare, non dixit: qui crediderit sed: qui fecerit ea, vivet in illis. Sed nova lex ex fide est. Mc.

Ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, etc..

Lex tamen est quoddam effigiatum et effectum ex fide, et ideo comparatur lex vetus ad legem novam, sicut opera naturae ad opera intellectus. Nam in ipsis operibus naturae apparent quaedam opera intellectus, non quod res naturales intelligant, sed quia aguntur et ordinantur ab intellectu ut finem consequantur. Sic et in veteri lege aliqua continentur, quae fidei sunt, non quod Iudaei ea prout erant fidei haberent, sed habebant ea in figura tantum fidei christi, et protestatione, ex cuius fidei virtute salvabantur iusti.