SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Postquam apostolus monuit Galatas qualiter se habeant ad homines rectos et iustos, hic docet quomodo se habeant ad haereticos et perversos. Et primo insinuat modum scribendi monitionem; secundo ipsam monitionem subiungit, ibi quicumque enim, etc..

Circa primum sciendum quod consuetudo erat apud haereticos depravandi et falsificandi Scripturas canonicas, nec non et permiscendi aliqua eorum quae haeresim sapiant; propter hoc consuetudo fuit ab apostolo servata, quod quando aliqua contra eos scribebat, in fine litterae aliqua scriberet, ut depravari non posset, et ita innotesceret eis de eius conscientia processisse, sicut I cor.

C. Ult. Dicit: salutatio mea manu Pauli. Totam enim epistolam per alium, eo dictante, scribi faciebat, et postea in fine aliquid propria manu addebat. Et secundum hunc modum ea quae sequuntur, ab isto loco scripsit Paulus manu propria. Unde dicit videte qualibus litteris scripsi vobis manu propria, ut scilicet praedicta firmius teneatis, ut scientes a me hanc epistolam Missam magis obediatis.

Sic ergo praelati debent propria manu scribere, ut quod docent verbo et scripto, ostendant exemplo. Ideo dicitur Is. XLIX, 16: in manibus, id est in operibus meis, descripsi te, etc.. Ex. XXXII, 15 dicitur de Moyse, quod descendit portans duas tabulas lapideas scriptas digito dei.

Monitionem autem subiungit, dicens quicumque enim placere volunt, etc.. Et primo aperit seducentium intentionem; secundo ostendit suam intentionem eis esse contrariam, ibi mihi autem absit gloriari, etc.; tertio subdit suam admonitionem ad subditos, ibi quicumque hanc regulam, etc..

Circa primum duo facit.

Primo aperit seducentium malam intentionem; secundo probat quod dicit, ibi neque enim circumcisionem, etc..

Circa primum ponit unum factum et duas intentiones ad invicem ordinatas. Factum autem erat istorum qui circumcisionem inducebant, et ex hoc duo intendebant. Unum propter aliud, scilicet ut placerent inde Iudaeis, ex hoc quod carnales observantias legis introducebant in ecclesia gentium. Et hoc est quod dicit quicumque volunt placere, scilicet Iudaeis infidelibus, in carne, id est carnalibus observantiis, hi cogunt vos circumcidi, non coactione absoluta, sed quasi ex conditione dicentes: quia nisi circumcidamini, non poteritis salvi fieri, ut habetur act.

C. XV, 1.

Intendebant autem ex hoc ulterius quamdam securitatem habere. Iudaei enim persequebantur discipulos christi propter praedicationem crucis. I Cor. I, 23: nos autem praedicamus christum crucifixum, etc.. Et hoc quia per praedicationem crucis evacuabantur legalia. Nam si apostoli simul cum cruce christi praedicassent debere servari legalia, nullam persecutionem Iudaei apostolis intulissent.

Unde dicebat supra V, 11: ego autem, fratres, si adhuc circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior, etc..

Ut ergo non haberent persecutionem a Iudaeis, inducebant circumcisionem. Et ideo dicit: et etiam hoc propter hoc tantum faciunt, ut crucis christi persecutionem non patiantur, quae scilicet pro cruce christi infertur.

Vel hoc etiam faciebant ad vitandam persecutionem, non solum Iudaeorum, sed etiam gentilium infidelium. Nam Romani imperatores, caius caesar et Octavius augustus promulgaverunt leges, ut Iudaei ubicumque essent, proprio ritu, propriis caeremoniis servirent.

Et ideo quicumque in christum credebat et circumcisus non erat, persecutionibus, tam gentilium quam Iudaeorum, fiebat obnoxius.

Ut ergo non inquietarentur de fide christi, et in quiete viverent, cogebant eos circumcidi, secundum quod habetur in Glossa.

Sed quia possent dicere pseudo, quod non propter hoc circumcisionem inducunt, sed zelo legis solum, ideo hoc excludens probat quod dixit, cum dicit sic neque enim qui circumciduntur, etc..

Constat enim quod si propter legis zelum aliquos ad legis observantias inducerent, mandarent etiam legem in aliis impleri. Sed neque illi qui circumciduntur, neque pseudo in aliis, scilicet in moralibus, quae potiora sunt in lege et in aliis observantiis custodiunt, Io. VII, 19: nemo ex vobis facit legem. Non ergo ex zelo legis circumcisionem inducunt.

Rom. II, 25: circumcisio quidem prodest, si legem observes. Sed ideo volunt vos circumcidi, ut in carne vestra, id est in carnali vestra circumcisione, glorientur, apud Iudaeos, eo quod tam multos proselytos faciant. Matth.

C. XXIII, 15: vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, etc..