SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Posita dignitate beneficii gratiae, et ostensa per exemplum humanum, hic apostolus arguit Galatas, qui hanc gratiam contemnebant, utpote ingrati tanto beneficio.

Et primo arguit eos de ingratitudine; secundo excusat se, quod hoc non facit ex odio et livore, ibi fratres, obsecro vos, non me laesistis, etc..

Circa primum tria facit.

Primo commemorat statum pristinum; secundo extollit et commendat beneficium susceptum, ibi nunc autem cum cognoveritis, etc.; tertio exaggerat peccatum commissum, ibi quomodo convertimini, etc..

Dicit ergo sed tunc, etc., quasi dicat: nunc estis filii et haeredes per deum, sed tunc quidem, cum gentes essetis. Eph. V, V. 8: eratis aliquando tenebrae, etc., ignorantes deum, per infidelitatem, serviebatis, cultu latriae, his qui non sunt natura dii, sed opinione hominum. I Cor. XII, 2: cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes, etc.. Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, etc..

Hoc autem quod dicit qui natura non sunt dii, est ad confutationem Arianorum dicentium christum dei filium non esse deum per naturam. Quod si verum esset, non esset ei exhibendus cultus latriae, et quicumque exhiberet ei esset idololatra.

Sed potest obiici, quia nos adoramus carnem et humanitatem christi, ergo sumus idololatrae.

Sed dicendum est, quod licet adoremus carnem, seu humanitatem christi, adoramus tamen eam, ut unitam personae divini verbi, quod quidem verbum est suppositum divinum. Unde cum adoratio debeatur supposito divinae naturae, quidquid in christo adoratur, absque errore fit.

Consequenter cum dicit nunc autem cum cognoveritis, etc., commemorat acceptum beneficium, quasi dicat: si ignorantes eratis et peccabatis, tolerari poterat, nam, caeteris paribus, gravius est peccatum in christiano, quam in gentili. Sed nunc cum cognoveritis deum, id est sitis conducti ad dei cognitionem, gravius peccatis quam olim, serviendo et ponendo spem in his in quibus non debetis. Ier. XXXI, 34: omnes cognoscent me, etc..

Sed hoc quod dicit imo cogniti sitis a deo, videtur contrarietatem habere, cum deus ab aeterno omnia cognoverit. Eccli. XXIII, 29: domino enim deo antequam crearentur omnia sunt agnita, etc..

Sed dicendum hoc causaliter esse dictum, ut sit sensus imo cogniti sitis a deo, id est deus fecit quod vos cognosceretis eum. Sic enim deus dicitur cognoscere, inquantum est causa cognitionis nostrae. Et ideo, quia supra dixit: cum cognoveritis deum, quae fuit vera locutio, statim corrigit et explicat eam praefiguratam innuendo quod non possumus deum cognoscere ex nobis, nisi per ipsum. Io. I, 18: deum nemo vidit unquam, sed unigenitus, qui est in sinu patris, etc..

Consequenter exprobrat peccatum commissum, dicens quomodo convertimini, etc.. Et primo exaggerat eorum peccatum; secundo ostendit imminens periculum, ibi timeo vos ne forte, etc.; tertio reducit eos ad salutis statum, ibi estote sicut ego, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit peccatum commissum; secundo de peccato commisso eos convincit, ibi dies observatis, etc..

Sciendum est autem, quod haec littera dupliciter legitur. Uno modo, quia isti Galatae a fide convertebantur ad idololatriam, et ideo dicit quomodo convertimini a fide iterum, id est denuo, II Petr. II, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post, etc. Is. XLII, 17: conversi sunt retrorsum, etc. Ad elementa, scilicet mundi, quae sunt infirma, per se subsistere non valentia, quia in nihilum deciderent, nisi ea manus cuncta regentis teneret, secundum illud Hebr. I, 3: portans omnia verbo virtutis suae, etc. Et egena, quia egent deo et seipsis ad invicem, ad complementum universi, quibus, scilicet elementis, denuo, id est iterum, servire vultis, servitute scilicet latriae.

Probatio huius manifeste apparet, quia observatis dies, scilicet faustos et infaustos, et menses, et tempora, et annos, id est constellationes et cursum corporum caelestium, quae omnia ortum habent ab idololatria. Contra quod dicit Ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere, quae gentes, etc..

Et quod observationes huiusmodi malae sint et contra cultum christianae religionis, patet: quia distinctio dierum, mensium, annorum, et temporum attenditur secundum cursum solis et lunae. Et ideo tales temporum distinctiones observantes, venerantur corpora caelestia, et disponunt actus suos secundum iudicium astrorum, quae nullam directam impressionem habent in voluntate hominis, et in his quae dependent a libero arbitrio.

Et ex hoc imminet grave periculum.

Unde dicit timeo ne forte sine causa, id est inutiliter laboraverim in vobis. Et ideo cavendum est fidelibus talia observare; sed nulla debet esse eis suspicio harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid sub dei devotione simpliciter agitur.

Sed numquid licet in aliquo cursum stellarum servare? dicendum est, quod corpora caelestia quorumdam quidem effectuum causa sunt, scilicet corporalium: et in istis licet ipsorum cursum attendere; quorumdam autem non sunt causa, scilicet eorum quae dependent a libero arbitrio, seu a fortuna, vel infortunio: et in istis servare cursum astrorum pertinet ad idololatriam.

Sed licet haec lectura sustineri possit, non tamen est secundum intentionem apostoli. Cum enim ipse in tota praecedenti serie huius epistolae, et in sequenti, arguat Galatas de hoc quod a fide transtulerunt se ad observantiam legis, ideo magis ad propositum exponitur de hoc, quod ad legales observantias convertuntur.

Unde dicit: cum cognoveritis deum per fidem, quomodo convertimini a fide ad elementa, id est ad litteralem legis observantiam? quae dicitur elementa, quia lex fuit prima institutio divini cultus; elementa, dico, infirma, quia non perficit iustificando hebr.

C. VII, 19: neminem ad perfectum adduxit lex; egena, quia non confert virtutes et gratiam, adiuvando per se.

Sed quid est quod dicit convertimini? et videtur hoc inconvenienter dictum.

Similiter et hoc, quod dicit denuo. Nam isti nec Iudaei fuerant, nec alias legalia servaverant.

Ad quod dicendum est, quod cultus Iudaeorum medius est inter cultum christianorum et gentilium. Nam gentiles colebant elementa ipsa tamquam viva quaedam; Iudaei vero elementis quidem non serviebant, sed deo sub ipsis elementis, inquantum observationibus corporalium elementorum deo cultum exhibebant. Supra eodem: sub elementis huius mundi eramus servientes.

Christiani vero serviunt deo sub christo, id est in fide christi. Quando autem aliquis pervenit ad terminum, transacto medio, si iterum redire velit ad medium, idem videtur ac si velit redire ad principium. Et ideo apostolus, quia isti iam pervenerant ad terminum, scilicet ad fidem christi, et tunc redierunt ad medium, scilicet ad cultum Iudaeorum, inde est, quod propter quamdam conformitatem medii ad principium, dicit eos converti ad elementa, et denuo eis servire.

Et quod ita sit probat, cum dicit dies observatis, Iudaico ritu, scilicet sabbata, et decimum primi mensis, et huiusmodi, quae dicuntur in Glossa; menses, id est Neomenias, ut primum et septimum mensem, ut habetur Lev. XXIII, 5 ss.; tempora, scilicet egressionis de Aegypto, et quod ierosolymam tribus vicibus veniebant per singulos annos. Item annos iubilaei, et septimum annum remissionis.

Et ex hoc sequitur periculum, quia ex hoc nihil prodest fides christi. Unde dicit timeo vos ne forte sine causa, id est inutiliter, in vobis laboraverim. Infra V, 2: si circumcidimini, christus vobis nihil proderit.

Consequenter cum dicit estote sicut ego, reducit eos ad statum salutis; quasi dicat: ita timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis, sed ne ita sit, estote sicut ego.

Hoc in Glossa tripliciter legitur. Primo modo sic estote sicut ego, scilicet legem deserentes, sicut ego dimisi.

Secundo modo sic estote sicut ego, errorem scilicet pristinum corrigentes, sicut ego errorem meum correxi. Et hoc potestis, quia ego, supple sum, sicut vos, et tamen de errore meo correctus sum. Tertio modo sic: estote sicut ego, scilicet sine lege viventes, quia ego, supple: qui legem habui, et in lege natus sum, modo sum sicut vos, supple fuistis, scilicet sine lege.