SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Supra apostolus ostendit quod ipse nil utilitatis accepit ex collatione habita cum dictis apostolis, hic vero ostendit quod ipse aliis profuit. Et primo ostendit quomodo profuit Petro in corrigendo eum; secundo manifestat ea quae dixit, ibi prius enim quam venirent, etc..

Dicit ergo: vere ipsi mihi nihil contulerunt, sed ego potius contuli eis, et specialiter Petro; quia cum venisset Petrus Antiochiam, ubi erat ecclesia gentium, ego restiti ei in faciem, id est, manifeste. Eccli.

C. IV, 27: ne reverearis proximum in casu suo, nec retineas verbum, etc.. Vel in faciem, id est non in occulto, tamquam detrahens et timens, sed publice, et ut par ei. Lev. XIX, 17: non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, etc.. Et hoc ideo, quia reprehensibilis erat.

Sed contra: quia hoc fuit post acceptam gratiam spiritus sancti; sed post gratiam spiritus sancti nullo modo peccaverunt apostoli.

Respondeo. Dicendum quod post gratiam spiritus sancti nullo modo peccaverunt mortaliter apostoli, et hoc donum habuerunt per potentiam divinam, quae eos confirmaverat.

Ps. Lxxiv, 4: ego confirmavi columnas eius, etc.. Peccaverunt tamen venialiter, et hoc fuit eis ex fragilitate humana. I Io. I, 8: si dixerimus, quia peccatum non habemus, scilicet veniale, ipsi nos seducimus, etc..

Quod vero dicitur in Glossa: restiti ei tamquam par, dicendum est quod apostolus fuit pro Petro in executione auctoritatis, non in auctoritate regiminis.

Ex praedictis ergo habemus exemplum: praelati quidem humilitatis, ut non dedignentur a minoribus et subditis corrigi; subditi vero exemplum zeli et libertatis, ut non vereantur praelatos corrigere, praesertim si crimen est publicum et in periculum multitudinis vergat.

Consequenter cum dicit priusquam venirent, etc., manifestat ea quae dixit. Et primo hoc quod dixit eum reprehensibilem esse; secundo vero hoc, quod dixit Petrum reprehendisse, ibi sed cum vidissem, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quid Petrus sentiebat; secundo quid faciebat, ibi cum autem venisset, etc.; tertio quid inde sequebatur, ibi et simulationi eius, etc..

Dicit ergo circa primum, quod Petrus sentiebat legalia non esse servanda. Et hoc facto ostendebat, quia priusquam venirent quidam, Iudaei scilicet zelantes pro legalibus, a Iacobo, ierosolymitanae ecclesiae episcopo, edebat, scilicet Petrus, cum gentibus, id est, indifferenter utebatur cibis gentilium; et hoc faciebat ex instinctu spiritus sancti, qui dixerat ei quod deus sanctificavit, tu ne commune dixeris, ut habetur Act. X, 15, ut ipse ibidem sequenti cap. Dixit Iudaeis, qui contra eum insurrexerunt, quia cum incircumcisis comedisset, quasi rationem reddens.

Quid autem faciebat, ostendit hic Paulus dicens, quod cum erat cum Iudaeis, subtrahebat se a consortio fidelium qui fuerant ex gentibus, adhaerens Iudaeis tantum, et congregans se cum eis.

Et ideo dicit cum autem venisset, scilicet a Iudaea, subtrahebat se Petrus a gentibus conversis, et segregabat se ab eis. Et hoc ideo, quia erat timens eos, qui ex circumcisione erant, id est, Iudaeos, non quidem timore humano sive mundano, sed timore charitatis, ne scilicet scandalizarentur, sicut dicitur in Glossa. Et ideo factus est Iudaeis tamquam Iudaeus, simulans se cum infirmis idem sentire; sed tamen inordinate timebat, quia veritas numquam dimittenda est propter timorem scandali.

Quid autem ex hac simulatione sequebatur, subdit dicens, quod simulationi eius, scilicet Petri, consenserunt caeteri Iudaei, qui erant Antiochiae discernentes cibos, et segregantes se a gentibus, cum tamen ante simulationem huiusmodi hoc non fecissent.

Et non solum illi consenserunt Petro, sed ita fuit illa simulatio in cordibus fidelium, ut etiam barnabas, qui mecum erat doctor gentium, et contrarium fecerat et docuerat, duceretur ab eis in illam simulationem, subtrahens se ab eis, scilicet gentibus. Et hoc ideo, quia, secundum quod dicitur Eccli. X, V. 2: qualis est rector civitatis, etc.. Et ibidem: secundum iudicem populi, etc..

Consequenter cum dicit sed cum vidissem, etc., manifestat ea quae dixerat de reprehensione sua, qua Petrum reprehendit.

Et circa hoc tria facit.

Primo ponit causam reprehensionis; secundo reprehendendi modum; tertio reprehensionis verba.

Occasio autem reprehensionis est non levis, sed iusta et utilis, scilicet periculum evangelicae veritatis. Et ideo dicit: sic Petrus reprehensibilis erat, sed ego solus, cum vidissem quod non recte ambularent illi qui sic faciebant ad veritatem evangelii, quia per hoc peribat veritas, si cogerentur gentes servare legalia, ut infra patebit.

Quod autem recte non ambularent, ideo est quia veritas, maxime ubi periculum imminet, debet publice praedicari, nec fieri contrarium propter scandalum aliquorum.

Matth. X, 27: quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine. Is. XXVI, 7: semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum.

Modus autem reprehendendi fuit conveniens, quia publicus et manifestus. Unde dicit dixi cephae, id est, Petro, coram omnibus, quia simulatio illa in periculum omnium erat. Tim. V, 20: peccantem coram omnibus argue. Quod intelligendum est de peccatis manifestis, et non de occultis, in quibus debet servari ordo fraternae correctionis.

Cuiusmodi autem verba apostolus dixerit Petro, cum eum reprehenderet, subdit dicens si tu Iudaeus cum sis, etc., quasi dicat: o Petre, si tu cum Iudaeus sis, natione et genere, gentiliter et non Iudaice vivis, id est, gentium et non Iudaeorum ritum servas, cum scias et sentias discretionem ciborum nihil conferre, quomodo cogis gentes, non quidem imperio, sed tuae conversationis exemplo, iudaizare? et dicit cogis, quia secundum quod leo Papa dicit validiora sunt exempla quam verba.

In hoc ergo Paulus reprehendit Petrum, quod cum ipse esset instructus a deo, cum Iudaice prius viveret, ne postea amplius cibos discerneret Act. X, 15: quod deus sanctificavit, tu ne commune dixeris, ipse contrarium simulabat.

Sciendum est autem quod occasione istorum verborum, non parva controversia est orta inter Hieronymum et Augustinum.

Et secundum quod ex eorum verbis aperte colligitur, in quatuor discordare videntur.

Et primo in tempore legalium, quando scilicet servari debuerunt. Nam Hieronymus duo tempora distinguit, unum ante passionem christi, aliud post passionem. Vult ergo Hieronymus quod legalia ante passionem christi viva essent, id est, habentia virtutem suam, in quantum scilicet per circumcisionem tollebatur peccatum originale, et per sacrificia et hostias placabatur deus. Sed post passionem non solum dicit ea non fuisse viva vel mortua, sed, quod plus est, ea fuisse mortifera, et quod quicumque post passionem christi ea servavit, peccavit mortaliter.

Augustinus vero distinguit tria tempora.

Unum tempus ante passionem christi, et concordans cum Hieronymo, dicit, isto tempore legalia viva fuisse. Aliud tempus est post passionem christi immediate, ante gratiam divulgatam (sicut tempus apostolorum in principio), in quo tempore dicit Augustinus legalia mortua fuisse, sed tamen non mortifera Iudaeis conversis, dummodo ipsa servantes, spem in eis non ponerent, ita quod etiam ipsi Iudaei ea servantes tunc non peccarent.

Si vero in eis spem posuissent, quicumque conversi ea servantes, peccassent mortaliter, quia si posuissent in eis spem, quasi essent necessaria ad salutem, quantum in eis erat, evacuassent gratiam christi. Aliud tempus dicit esse post veritatem et gratiam christi divulgatam, et in isto tempore dicit ea mortua et mortifera omnibus ea servantibus.

Ratio autem dictorum est, quia si Iudaei statim post conversionem fuissent prohibiti ab observantiis legalium, visum fuisset eos pari passu ambulare cum idololatris, qui statim ab idolorum cultura prohibebantur, et legalia non fuisse bona, sicut nec idololatriam.

Et ideo instinctu spiritus sancti permissum est, ut legalia modico tempore servarentur ea intentione quae dicta est, ut per hoc ostenderetur legalia tunc bona fuisse.

Unde dicit Augustinus quod per hoc ostendebatur quod mater synagoga cum honore deducenda ad tumulum erat, dum non statim post passionem christi legalia prohibita sunt. Quicumque vero non eo modo ipsa servaret, non honoraret matrem synagogam, sed eam extumularet.

Secundo discordant praedicti Hieronymus et Augustinus de observatione legalium quantum ad ipsos apostolos.

Hieronymus enim dicit quod apostoli numquam secundum veritatem servabant legalia, sed simulaverunt se servare, ut vitarent scandalum fidelium qui fuerant ex circumcisione.

Et hoc quidem modo dicit simulasse Paulum, quando persolvit votum in templo ierosolymitano, ut habetur Act. XXI, 26; et quando circumcidit timotheum, ut habetur Act. XVI, V. 3; et quando a Iacobo monitus quaedam legalia suscepit, ut habetur Act. XV, 20. Et hoc quidem facientes non deludebant alios, quia faciebant hoc, non intendentes legalia servare, sed propter aliquas causas, sicut quod quiescebant in sabbato non propter observantiam legis, sed propter quietem. Item abstinebant ab immundis secundum legem, non propter observantiam legis, sed propter alias causas, utpote propter abominationem et aliquid huiusmodi.

Augustinus vero dicit quod apostoli servabant ipsa legalia, et hoc intendentes, sed tamen non ponentes in eis spem, quasi essent necessaria ad salutem. Et hoc quidem licebat eis, quia fuerunt ex Iudaeis. Ita tamen quod haec servarent ante gratiam divulgatam; unde sicut eo tempore alii Iudaei conversi sine periculo servare poterant, absque eo quod in eis spem ponerent, ita et ipsi.

Tertio discordant de peccato Petri.

Nam Hieronymus dicit in simulatione praedicta Petrum non peccasse, quia hoc ex charitate fecit, et non ex aliquo timore mundano, ut dictum est.

Augustinus vero dicit eum peccasse, venialiter tamen, et hoc propter indiscretionem quam habuit, nimis inhaerendo huic parti (scilicet Iudaeorum) ad vitandum eorum scandalum.

Et validius argumentum Augustini contra Hieronymum est, quia Hieronymus adducit pro se septem doctores, quorum quatuor, scilicet Laudicensem, et Alexandrinum, Origenem et didymum excludit Augustinus, utpote de haeresi infames. Aliis vero tribus opponit tres, quos pro se et pro sua opinione habet, scilicet Ambrosium, Cyprianum, et ipsum Paulum, qui manifeste dicit, quod reprehensibilis erat Petrus. Si ergo nefas est dicere in Scriptura sacra aliquod falsum contineri, non erit fas dicere Petrum reprehensibilem non fuisse.

Et propter hoc verior est opinio et sententia Augustini, quia cum dictis apostoli magis concordat.

Quarto discordant in reprehensione Pauli. Nam Hieronymus dicit, quod Paulus vere non reprehendit Petrum, sed simulatorie, sicut et Petrus simulatorie legalia servabat, ut scilicet sicut Petrus nolens scandalizare Iudaeos simulabat se legalia servare, ita Paulus ut non scandalizaret gentes, ostendit sibi displicere quod Petrus faciebat, et simulatorie reprehendit, faciebantque hoc quasi ex condicto, ut utrisque fidelibus sibi subditis providerent.

Augustinus vero sicut dicit Petrum vere servasse legalia, ita dicit Paulum eum vere reprehendisse, et non simulatorie. Sed et Petrus quidem servando peccavit, quia inde erat scandalum apud gentiles, a quibus se subtrahebat.

Paulus vero non peccavit reprehendendo, quia ex eius reprehensione nullum scandalum sequebatur.