SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Postquam ostendit apostolus, quod per spiritum liberamur a desideriis carnis, hic consequenter ostendit, quod per ipsum liberamur a servitute legis. Et primo proponit beneficium spiritus; secundo manifestat per effectum, ibi manifesta sunt opera carnis, etc..

Dicit ergo: dico quod si spiritu ambuletis, non solum desideria carnis non perficietis, sed quod plus est, si spiritu ducimini (quod fit quando facitis quod spiritus suggerit, ut director et gubernator, non autem id ad quod sensus et affectus proprius instigat), non estis sub lege. Ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, non quidem ut coactor, sed ut gubernator.

Ex his autem verbis vult Hieronymus, quod post adventum christi nullus habens spiritum sanctum tenetur servare legem.

Sed sciendum est, quod hoc quod dicit si spiritu ducimini, iam non estis sub lege, potest referri ad praecepta legis, vel caeremonialia, vel moralia.

Si quidem referatur ad caeremonialia, sciendum est, quod aliud est servare legem, aliud esse sub lege. Servare legem est facere opera legis, non habendo spem in eis; sed esse sub lege est ponere spem in operibus legis.

In primitiva autem ecclesia erant aliqui iusti servantes legem, sed non sub lege, inquantum servabant opera legis sed non erant sub lege, quasi in eis spem ponentes. Sic etiam christus sub lege fuit. Supra IV, 4: factum sub lege, etc.. Et sic excluditur opinio Hieronymi.

Si autem referatur ad moralia, sic esse sub lege potest intelligi dupliciter, vel quantum ad obligationem: et sic omnes fideles sunt sub lege, quia omnibus data est. Unde dicitur Matth. V, 17: non veni solvere legem, etc..

Vel quantum ad coactionem: et sic iusti non sunt sub lege, quia motus et instinctus spiritus sancti, qui est in eis, est proprius eorum instinctus; nam charitas inclinat ad illud idem quod lex praecipit. Quia ergo iusti habent legem interiorem, sponte faciunt quod lex mandat, ab ipsa non coacti. Qui vero voluntatem male faciendi habent, comprimuntur tamen pudore vel timore legis, isti coguntur.

Et sic iusti sunt sub lege obligante tantum, non cogente, sub qua sunt solum iniusti. II Cor. III, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas. I Tim. I, 9: iusto non est lex posita, scilicet cogens.

Consequenter cum dicit manifesta sunt autem opera, etc., probat quae dixit per effectum. Et primo ponit opera carnis, quae contrariantur spiritui sancto; secundo ostendit quomodo opera spiritus non prohibentur a lege, ibi adversus huiusmodi, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit opera carnis, quae prohibentur a lege; secundo ponit opera spiritus, quae ab ea non prohibentur, ibi fructus autem, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit opera carnis; secundo subdit nocumentum, quod ex his sequitur, ibi quae praedico, etc..

Dubitatur autem circa primum.

Primo quidem de hoc quod apostolus hic quaedam ponit, quae non pertinent ad carnem, quae tamen dicit esse opera carnis, sicut idolorum servitus, sectae, aemulationes, et huiusmodi.

Respondeo. Dicendum est, secundum Augustinum Lib. XIV de CIV. Dei, c. II, quod secundum carnem vivit quicumque vivit secundum seipsum. Unde caro hic accipitur pro toto homine. Quidquid ergo provenit ex inordinato amore sui, dicitur opus carnis.

Vel dicendum est, quod aliquod peccatum potest dici carnale dupliciter, scilicet quantum ad consummationem: et sic dicuntur carnalia illa tantum quae consummantur in delectatione carnis, scilicet luxuria et gula; et quantum ad radicem: et sic omnia peccata dicuntur carnalia, inquantum ex corruptione carnis anima aggravatur, ut dicitur Sap. IX, 15; ex quo intellectus debilitatus facilius decipi potest, et impeditur a sua perfecta operatione. Unde et ex hoc sequuntur vitia, scilicet haereses, sectae, et alia huiusmodi.

Et hoc modo dicitur quod fomes est principium omnium peccatorum.

Secundo dubitatur, quia cum apostolus dicat qui talia agunt, regnum dei non consequentur, et nullus excludatur a regno dei, nisi pro peccato mortali, sequitur ergo quod omnia quae enumerat sint peccata mortalia. Cuius contrarium videtur, quia inter ista enumerat multa quae non sunt peccata mortalia, sicut est contentio, aemulatio, et huiusmodi.

Respondeo. Dicendum est quod omnia haec enumerata sunt aliquo modo mortalia; sed quaedam quidem secundum genus suum, sicut homicidium, fornicatio, idolorum servitus et huiusmodi; quaedam vero secundum suam consummationem, sicut ira cuius consummatio est in nocumentum proximi. Unde si accedit consensus de ipso nocumento, est peccatum mortale. Et similiter comestio ordinatur ad delectationem cibi, sed si in huiusmodi delectationibus ponat quis finem suum, peccat mortaliter: et ideo non dicit comestiones, sed comessationes; et similiter intelligendum est de aliis similibus.

Tertio dubitatur de ordine et numeratione eorum.

Circa quod dicendum est quod cum apostolus in diversis locis, diversa vitia et diversimode enumerat, non intendit enumerare omnia vitia ordinate et secundum artem, sed illa tantum in quibus abundant et in quibus excedunt illi ad quos scribit. Et ideo in eis non est quaerenda sufficientia, sed causa diversitatis.

His ergo habitis sciendum est, quod apostolus enumerat quaedam vitia carnis, quae contingunt circa ea quae non sunt necessaria vitae; quaedam vero circa ea quae sunt necessaria vitae.

Circa primum ponit quaedam vitia quae sunt hominis ad seipsum, quaedam contra deum quaedam contra proximum.

Contra seipsum sunt quatuor, quae ideo primo ponit quia manifeste ex carne procedunt, quorum duo pertinent ad actum carnalem luxuriae, scilicet fornicatio, quae est quando scilicet accedit solutus ad solutam, vel quantum ad naturalem usum luxuriae.

Aliud est immunditia quantum ad usum contra naturam. Eph. V, 5: omnis fornicator aut immundus, etc.. II Cor. XII, 21: qui non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, etc..

Alia duo ordinantur ad ipsos actus. Unum scilicet exterius, sicut tactus, aspectus, oscula, et huiusmodi; et quantum ad hoc dicit: impudicitia, Eph. IV, 19: qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, etc.. Aliud interius, scilicet in cogitationibus immundis; et quantum ad hoc dicit luxuria, I Tim. V, V. 11: cum enim luxuriatae fuerint in christo nubere volunt, etc..

Contra deum ponit duo, quorum unum est per quod impeditur ab hostibus dei cultus divinus; et quantum ad hoc dicit idolorum servitus, I Cor. X, 7: neque idololatrae efficiamini, etc.. Sap. XIV, 27: infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis.

Aliud est per quod initur pactum cum Daemonibus; et quantum ad hoc dicit veneficia, quae fiunt per magicas artes, et dicuntur veneficia a veneno, quia fiunt in nocumentum hominum. I Cor. X, 20: nolo vos fieri socios Daemoniorum. Apoc. Ult.: foris canes, et venefici, etc..

Contra proximum autem ponit novem, quorum primum est inimicitia, ultimum vero homicidium, quia ab hoc devenitur ad illud.

Primum ergo est inimicitia in corde, quae est odium erga proximum. Matth. X, 36: inimici hominis domestici eius. Et ideo dicit inimicitiae. Ex hac autem oritur dissensio in verbis. Et ideo dicit contentiones, quae est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.

Prov. XX, 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Secundum est aemulatio, quae consistit in hoc, quod ad idem obtinendum cum alio contendit. Unde dicit aemulationes, quae ex contentione oriuntur.

Tertium est cum unus impeditur per alium ad rem eamdem tendentem, et ex hoc irascitur contra eum, et ideo dicit irae, Iac. I, 20: ira enim viri, etc.. Eph. IV, 26: sol non occidat super iracundiam vestram. Quartum cum ex ira animi pervenitur ad percussiones; et quantum ad hoc dicit rixae. Prov. IV: odium suscitat rixas. Quintum ex his, scilicet dissensiones, et si quidem in rebus humanis sint, dicuntur dissensiones, quando scilicet partialitates fiunt in ecclesia.

Rom. XVI, 17: observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Si in rebus divinis, sic dicuntur sectae, id est, haereses.

II Petr. II, 1: introducent sectas perditionis, etc.. Et, ibidem: sectas non metuunt introducere blasphemantes. Ex his autem sequitur invidia, quando illi quos aemulantur, prosperantur. Iob V, 2: parvulum occidit invidia, etc.. Ex his autem sequuntur homicidia cordis et operis. I Io. IV: qui odit fratrem suum, homicida est.

Quantum vero ad vitia quae pertinent ad ordinationem circa vitae necessaria, ponit duo, unum quantum ad potum; unde dicit ebrietates, scilicet assiduae, Lc. XXI, 34: attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate, etc.. Aliud vero quantum ad cibum, et quantum ad hoc dicit comessationes, Rom. XIII, 13: non in comessationibus et ebrietatibus.