SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 9

Exposito mysterio quantum ad matres, hic exponit illud quantum ad filios. Et primo ponit filiorum distinctionem; secundo principalem conclusionem, ibi itaque, fratres mei, etc..

Distinctionem autem filiorum ponit quantum ad tria.

Primo quantum ad modum originis; secundo quantum ad affectum dilectionis, ibi sed quomodo tunc, etc.; tertio quantum ad ius haereditatis, ibi sed quid dicit Scriptura, etc..

Modus autem originis quo aliqui nascuntur filii Abrahae est duplex: quidam origine carnali, sicut Ismael de ancilla; quidam autem non carnali origine, sicut Isaac de libera: non quod naturali opere natus non fuerit, sed quia sicut dictum est supra naturalem virtutem carnis fuit ut de vetula sterili filius nasceretur.

Per hos autem filios intelligitur duplex populus.

Nam per Ismaelem intelligitur populus Iudaeorum, qui carnali propagatione est ab Abraham derivatus. Per Isaac autem, populus gentium, qui per imitationem fidei ab Abraham descendit. Et ideo dicit nos autem, fratres, scilicet fideles, tam Iudaei, quam gentiles, secundum Isaac, id est, in similitudine Isaac, promissionis filii sumus facti Abrahae.

Rom. IX, 8: qui sunt filii promissionis aestimantur in semine.

Sed nota, quod filii carnis Abrahae ad litteram sunt Iudaei, mystice autem, qui propter carnalia et temporalia bona ad fidem veniunt.

Secundum affectum autem distinguuntur, quia qui natus erat secundum carnem, persequebatur illum qui natus erat secundum spiritum.

Sed hic est quaestio. Primo quia non legitur, quod Ismael persecutionem aliquam fecerit contra Isaac, sed quod tantum luserit cum eo. Gen. XXI, 9: cum vidisset Sara filium ancillae Agar ludentem, etc..

Responsio. Dicendum est, quod apostolus illum ludum dicit persecutionem, quia ludus magni ad parvum est quaedam illusio, cum maior cum parvo ludens intendit eum decipere.

Vel etiam, ut dicunt quidam, Ismael cogebat Isaac adorare imagines luteas quas faciebat.

Per hoc autem docebat eum averti a cultu unius dei, quod est magna persecutio, cum maius malum sit inferre mortem spiritualem, quam corporalem. Quod tamen ideo in Genesi appellatur ludus, quia sub specie ludi hoc faciebat.

Est etiam quaestio quomodo filii secundum carnem persecuti fuerint et persequantur filios secundum spiritum.

Sed ad hoc est responsio, quia a principio primitivae ecclesiae Iudaei persecuti sunt christianos, ut patet in actibus apostolorum, et facerent etiam nunc si possent. Nunc etiam carnales persequuntur in ecclesia spirituales viros, etiam corporaliter, illi scilicet qui quaerunt gloriam et temporalia lucra in ecclesia.

Unde dicitur in Glossa: omnes qui in ecclesia terrenam facultatem quaerunt a domino, ad hunc Ismaelem pertinent.

Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas dolosas et subdolosas.

Spiritualiter autem persequuntur spirituales filios, superbi et hypocritae. Nam aliquando aliqui manifeste carnales et mali culpam suam recognoscentes, bonis se humiliant, fatui vero bonitatem, quam ipsi non habent, persequuntur in aliis.

Est etiam quaestio, quia haeretici quos nos persequimur, dicunt se natos secundum spiritum, nos vero secundum carnem.

Sed dicendum est, quod duplex est persecutio.

Una bona, qua aliquis persequitur alium, ut reducat eum ad bonum, et hanc viri iusti faciunt malis et spirituales carnalibus, vel ut eos corrigant si converti volunt, vel si obstinati sunt in malo, destruant, ne gregem domini inficiant. Alia persecutio est mala, qua quis persequitur alium, ut pervertat ad malum, et hanc qui secundum carnem nati sunt, faciunt his, qui nati sunt secundum spiritum.

Quantum vero ad ius haereditatis, distinguuntur per auctoritatem Scripturae, Gen. XXI, 10: eiice ancillam et filium eius.

In quo datur intelligi, quod Iudaei et persecutores fidei christianae, et etiam carnales et mali christiani eiicientur a regno caelesti.

Matth. VIII, 11: multi venient ab oriente, etc..

Apoc. XXII, 15: foris canes et venefici, etc..

Ancilla etiam, id est malitia, et ipsum peccatum eiicietur. Eccli. XIV, 20: omne opus corruptibile in fine deficiet.

Et ratio horum subditur, quia non erit haeres filius ancillae cum filio liberae.

In mundo enim isto boni sunt malis permixti, et mali bonis. Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, etc.. Sed in aeterna patria non erunt nisi boni. Iudic. XI, 2 dicitur ad iephte: haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de adultera natus es. Quam quidem libertatem habemus a christo. Unde dicit qua libertate, etc.. Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.