SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Supra confutavit apostolus vanitatem et mutabilitatem Galatarum per auctoritatem evangelicae doctrinae, ostendens suam doctrinam authenticam fuisse ab aliis apostolis, hic vero per rationem et auctoritatem ostendit hoc idem, scilicet quod legalia non sunt servanda. Et hoc dupliciter.

Primo ex insufficientia legis; secundo ex dignitate eorum qui ad christum conversi sunt; et hoc IV cap., ibi dico autem: quanto tempore, etc..

Circa primum duo facit.

Primo praemittit obiurgationem; secundo prosequitur suam probationem, ibi hoc solum a vobis volo, etc..

Circa primum duo facit: primo obiurgat eos, ostendens eorum fatuitatem; secundo rationem obiurgationis assignat, ibi ante quorum oculos, etc..

Primo ergo eos de fatuitate obiurgat, vocans eos insensatos. Unde dicit o insensati, etc.. Insensatus autem proprie dicitur qui sensu caret. Sensus autem spiritualis est cognitio veritatis; qui ergo veritate caret, proprie insensatus dicitur. Matth. V: et vos sine intellectu estis. Sap. V, 4: nos insensati vitam istorum, etc..

Sed contra, Matth. V, 22 dicitur: qui dixerit fratri suo: fatue, etc.; sed fatuus idem est quod insensatus; ergo apostolus reus est Gehennae ignis.

Sed dicendum est, ut Augustinus dicit, quod intelligendum est si dixerit sine causa, et animo vituperandi; sed apostolus ex causa dixit, et animo corrigendi. Unde dicitur in Glossa hoc dolendo dicit.

Secundo cum dicit quis vos fascinavit, etc., ostendit modum quo insensati erant effecti.

Ubi primo notandum est, quod insensatus fit aliquis multis modis. Vel quia non proponitur sibi aliqua veritas quam cognoscere possit; vel quia etsi proponatur sibi, tamen numquam eam acceptat; vel quia veritatem propositam et acceptam deserit, a via veritatis recedens; et tales erant isti Galatae, qui veritatem fidei quam acceperant deserentes, veritatem propositam renuerunt. Supra I, 6: miror quod sic tam cito, etc.. Et ideo istum gradum insensationis in eis reprehendit, dicens quis vos fascinavit, etc..

Ad sciendum autem quid sit fascinatio, sciendum est, quod secundum Glossam fascinatio proprie dicitur ludificatio sensus, quae per artes magicas fieri consuevit; puta cum hominem facit aspectibus aliorum apparere leonem vel cornutum, et huiusmodi.

Et hoc etiam per Daemones potest fieri, qui habent potestatem movendi phantasmata, et reducendi ad principia sensuum, ipsos sensus immutando.

Et secundum hanc acceptionem satis proprie dicit apostolus quis vos fascinavit? quasi dicat: vos estis sicut homo ludificatus, qui res manifestas aliter accipit, quam sint in rei veritate: quia scilicet vos estis ludificati per deceptiones et sophismata, veritati non obedire, id est, veritatem manifestam, et a vobis receptam non videtis, nec obediendo recipitis. Sap. IV, 12: fascinatio nugacitatis obscurat bona. Is. V, 20: vae qui dicunt bonum malum, etc..

Alio modo accipitur fascinatio secundum quod aliquis ex aspectu malevolo laeditur, et hoc maxime in vetulis quae visu urenti et aspectu invido fascinant pueros, qui ex hoc infirmantur et vomunt cibum.

Huius causam volens assignare Avicenna in libro suo de anima dicit, quod materia corporalis obedit substantiae intellectuali, magis quam qualitatibus activis et passivis in natura.

Et ideo ponit quod ad apprehensionem substantiarum intellectualium (quas vocat animas seu motores orbium) multa fiunt praeter ordinem motus caeli et omnium corporalium agentium. Eodem modo dicit, quod quando anima sancta depurata est ab affectibus terrenorum, et a carnalibus vitiis, accedit ad similitudinem substantiarum dictarum, et obedit ei natura. Et hinc est quod aliqui sancti viri operantur quaedam mira praeter naturae cursum; et similiter quia anima alicuius foedata passionibus carnalibus, habet fortem apprehensionem in malitia, obedit ei natura ad transmutationem materiae, in illis maxime in quibus materia habilis est: sicut in pueris teneris contingit. Et sic contingit, secundum eum, quod ex forti apprehensione vetularum, in malitiam immutatur puer et fascinatur.

Haec autem positio satis videtur vera secundum opinionem Avicennae. Nam ipse posuit formas omnes corporales in istis inferioribus influi a substantiis incorporalibus separatis, et quod agentia naturalia non habent se ad hoc nisi ut disponentia tantum.

Sed hoc quidem improbatur a philosopho.

Agens enim oportet esse simile subiecto. Non fit autem forma tantum, nec materia, sed compositum ex materia et forma. Id ergo quod agit ad esse corporalium, oportet quod habeat materiam et formam. Unde dicit quod transmutare materiam et formam non potest, nisi id quod habet materiam et formam, et hoc quidem vel virtute, sicut deus, qui actor est formae et materiae: vel actu, sicut agens corporeum. Et ideo materia corporalis quantum ad huiusmodi formas, nec Angelis, nec alicui purae creaturae obedit ad nutum, sed soli deo, ut Augustinus dicit. Unde non est verum quod Avicenna dicit de huiusmodi fascinatione.

Et ideo dicendum, quod ad imaginationem seu apprehensionem hominis, quando fortis est, immutatur sensus, seu appetitus sensitivus: quae quidem immutatio non est sine alteratione corporis et spirituum corporis, sicut nos videmus quod ad apprehensionem delectabilis movetur appetitus sensitivus ad concupiscentiam, et exinde corpus calefit. Similiter ex apprehensione timendi, frigescit.

Immutatio autem spirituum maxime inficit oculos, qui infecti rem per aspectum inficiunt, sicut patet in speculo mundo, quod ex aspectu menstruatae inficitur. Sic ergo quia vetulae obstinatae in malitia et durae sunt, ex forti apprehensione immutatur appetitus sensitivus, et ex hoc, sicut dictum est, infectio maxime fit a venis ad oculos, et ex oculis ad rem perspectam. Unde quia caro pueri mollis est, ad earum invidum aspectum inficitur et fascinatur.

Et quandoque quidem ad hunc effectum Daemones operantur.

Dicit ergo quis vos fascinavit veritati non obedire? quasi dicat: vos aliquando obedistis veritati fidei, sed modo non; ergo estis sicut pueri, qui ex aliquo invido aspectu infecti, cibum receptum vomitis.

Rationem autem obiurgationis assignat, dicens ante quorum oculos, etc.. Quod potest tripliciter legi.

Uno modo, secundum Hieronymum, ut respondeat primae acceptioni fascinationis; quasi dicat: dico vos fascinatos, quia ante quorum oculos, etc., id est proscriptio christi, qui damnatus est in mortem, adeo vobis manifesta fuit, ac si ante oculos vestros fuisset, et in vobis crucifixus, id est, in intellectibus vestris erat crucifixio iesu christi, ita ut sciretis qualiter facta esset; unde si eam non videtis modo, nec obeditis, hoc contingit, quia estis ludificati et fascinati. Contra quod dicitur Cant. Ult.: pone me ut signaculum super cor tuum, etc..

Alio modo secundum Augustinum; quasi dicat: recte fascinati estis, quia veritatem quam recepistis, scilicet christum, per fidem, in cordibus vestris evomitis sicut pueri. Et hoc quia ante oculos vestros, id est, in vestra praesentia, iesus christus proscriptus est, id est, expellitur et eiicitur de haereditate sua, quod molestum deberet esse vobis; quia quem non deberetis pati quod ab aliis proscriberetur, et expelleretur, in vobis proscriptus est, id est, haereditatem suam amisit in vobis, id est, vosipsos.

Et tunc hoc quod sequitur, scilicet crucifixus, legi debet cum pondere et ostensione doloris, quia hoc addidit, ut considerarent quo pretio christus emerit possessionem, quam in eis amittebat, et ex hoc moverentur magis. Quasi dicat: christus proscriptus est in vobis, scilicet qui crucifixus, id est, qui cruce sua et sanguine proprio acquisivit hanc haereditatem. I Cor. VI, 20: empti enim estis pretio magno, etc.. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento, etc..

Tertio modo secundum Ambrosium, quasi dicat: vere fascinati estis, ante quorum oculos, id est, in quorum reputatione, scilicet secundum iudicium vestrum, iesus christus proscriptus est, id est, damnatus, non alios salvans. Et in vobis, id est, secundum quod vos intelligitis, crucifixus est, id est, mortuus tantum, non autem alios iustificans, cum tamen de eo dicatur, II cor.

C. Ult., quod si mortuus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute dei.

Potest, et quarto modo, exponi secundum Glossam, ut per hoc designet apostolus gravitatem culpae eorum, quia in hoc quod christum deserunt legem observantes, aequaliter quodammodo peccabant Pilato, qui christum proscripsit, id est, damnavit. Ut dum insufficientem christum credunt ad salvandum, similes in peccando crucifixoribus christi sint, qui ipsum in ligno suspenderunt, morte turpissima condemnantes et afficientes. Aequalitas tamen est accipienda ex parte eius, in quem peccatur, quia in christum Galatae peccabant, sicut Pilatus et crucifixores christi.