SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Supra probavit apostolus experimento virtutem fidei et insufficientiam legis, hic vero probat idem per auctoritates et rationes. Et primo probat virtutem fidei in iustificando; secundo in hoc ostendit legis defectum, ibi quicumque enim ex operibus legis, etc..

Primum autem probat utens quodam syllogismo.

Unde circa hoc tria facit.

Primo ostendit minorem; secundo maiorem, ibi providens autem Scriptura, etc.; tertio infert conclusionem, ibi igitur qui ex fide, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit quamdam auctoritatem, ex qua elicit minorem; secundo concludit eam, ibi cognoscite ergo, etc..

Dicit ergo: vere iustitia et spiritus sanctus est ex fide, sicut scriptum est, Gen. XV, 6, et introducitur Rom. IV, 3, quod credidit Abraham deo, etc..

Ubi notandum est quod iustitia consistit in redditione debiti, homo autem debet aliquid deo, et aliquid sibi, et aliquid proximo.

Sed quod aliquid debeat sibi et proximo, hoc est propter deum. Ergo summa iustitia est reddere deo quod suum est. Nam si reddas tibi vel proximo quod debes, et hoc non facis propter deum, magis es perversus quam iustus, cum ponas finem in homine.

Dei autem est quidquid est in homine, et intellectus et voluntas et ipsum corpus; sed tamen quodam ordine, quia inferiora ordinantur ad superiora, et exteriora ad interiora, scilicet ad bonum animae; supremum autem in homine est mens. Et ideo primum in iustitia hominis est, quod mens hominis deo subdatur, et hoc fit per fidem. II Cor. X, 3: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi.

Sic ergo dicendum est in omnibus, quod deus est primum principium in iustitia, et qui deo dat, scilicet summum quod in se est, mentem ei subdendo, perfecte est iustus.

Rom. VIII, 14: qui spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei.

Et ideo dicit credidit Abraham deo, id est, mentem suam deo per fidem subdidit.

Eccli. II, 6: crede deo, et recuperabit te, etc., et infra qui timetis dominum, credite illi, etc.. Et reputatum est ei ad iustitiam, id est, ipsum credere et ipsa fides fuit ei et est omnibus aliis sufficiens causa iustitiae, et quod ad iustitiam reputetur ei exterius ab hominibus, sed interius datur a deo, qui eos qui habent fidem, per charitatem operantem iustificat, eis peccata remittendo.

Ex hac autem auctoritate concludit minorem propositionem, dicens cognoscite ergo, etc., quasi dicat: ex hoc aliquis dicitur filius alicuius, quod imitatur opera eius; si ergo vos estis filii Abrahae, opera Abrahae facite, Io. VIII, 39. Abraham autem non quaesivit iustificari per circumcisionem, sed per fidem; ergo et illi qui quaerunt iustificari per fidem, sunt filii Abrahae.

Et hoc est quod dicit: quia Abraham iustus est ex fide, per hoc quod deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam, ergo cognoscite, quod illi qui ex fide sunt, id est, qui ex fide credunt se iustificari et salvari, hi sunt filii Abrahae, scilicet imitatione et instructione. Rom. IX, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine, etc.. Lc.

C. XIX, 9 dicitur zachaeo: hodie huic domui salus a deo facta est, eo quod et ipse sit filius Abrahae, etc.. Et Matth. III, 9: potens est deus de lapidibus istis, id est, de gentibus, suscitare filios Abrahae, inquantum scilicet facit eos credentes.

Consequenter cum dicit providens autem Scriptura, etc., ponit maiorem, quae scilicet est, quod Abrahae praenuntiatum est quod in semine suo benedicerentur omnes gentes.

Et hoc est quod dicit providens autem Scriptura, inducens deum loquentem Abrahae dicit Gen. XII, 3, quod deus praenuntiavit Abrahae quod in te, id est, in his qui ad similitudinem tuam filii tui erunt imitatione fidei, benedicentur omnes gentes.

Matth. VIII, 11: multi venient ab oriente et occidente, etc..

Consequenter cum dicit ergo qui ex fide, etc., infert conclusionem ex praemissis.

Unde sic potest formari argumentum: deus pater nuntiavit Abrahae, quod in semine suo benedicerentur omnes gentes; sed illi qui quaerunt iustificari per fidem, sunt filii Abrahae; ergo qui ex fide sunt, id est, qui quaerunt iustificari per fidem, benedicentur cum fideli, id est credente, Abraham.