SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Posito damno a lege illato, et defectu legis ab illo eripere non valentis, hic consequenter ostendit virtutem christi ab ipso damno liberantis. Et primo ostendit quomodo per christum ab ipso damno liberamur; secundo quomodo etiam super hoc auxilium a christo acquirimus, ibi ut in gentibus, etc..

Circa primum tria facit.

Primo enim ponit liberationis auctoritatem; secundo liberationis modum, ibi factus pro nobis, etc.; tertio testimonium propheticum, ibi quia scriptum est, etc..

Dicit ergo primo: quicumque servabant opera legis erant sub maledicto sicut dictum est, nec per legem liberari poterant.

Ideo necesse fuit aliquem habere, qui nos liberaret, et iste fuit christus. Et ideo dicit christus redemit nos de maledicto legis, etc.. Rom. VIII, 3: quod impossibile erat legi, etc., deus mittens filium suum, scilicet christum, etc.. Redemit, inquam, nos, scilicet Iudaeos, pretioso sanguine suo, Apoc. V, 9: redemisti nos in sanguine, etc.. Is. XLIII, 1: noli timere, quia redemi te, etc.. De maledicto legis, id est, de culpa et poena. Infra IV, V. 5: ut eos qui sub lege erant redimeret; Os. XIII, 14: de morte redimam eos.

Modum liberationis ponit cum dicit factus pro nobis maledictum. Ubi notandum quod maledictum est quod dicitur malum. Et secundum duplex malum potest dici duplex maledictum, scilicet maledictum culpae et maledictum poenae. Et utroque modo potest hoc legi dupliciter factus est pro nobis maledictum.

Et primo quidem de malo culpae. Nam christus redemit nos de malo culpae. Unde sicut redemit nos de morte mortuus, ita redemit nos de maledicto culpae factus maledictum, scilicet culpae; non quidem quod in eo peccatum esset aliquod, qui peccatum non fecit, nec dolus, etc., ut dicitur I Petr. II, V. 22, sed secundum opinionem hominum, et praecipue Iudaeorum qui reputabant eum peccatorem. Io. XVIII, 30: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Et ideo de hoc dicitur II Cor. V, 21: eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum.

Dicit autem maledictum, non maledictus, ut ostendat quod Iudaei eum sceleratissimum reputabant. Unde dicitur Io. IX, 16: non est hic homo a deo, etc.; et Io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de peccato et de blasphemia.

Et ideo dicit factus est pro nobis maledictum, in abstracto; quasi dicat: factus est ipsa maledictio.

Secundo exponitur de malo poenae.

Nam christus liberavit nos a poena, sustinendo poenam et mortem nostram: quae quidem in nos provenit ex ipsa maledictione peccati. In quantum ergo hanc maledictionem peccati suscepit, pro nobis moriendo, dicitur esse factus pro nobis maledictum. Et est simile ei quod dicitur Rom. VIII, 3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, id est, mortalis. Eum qui non noverat peccatum, scilicet christum, qui peccatum non fecit, deus scilicet pater, pro nobis fecit peccatum, II Cor. V, 21, id est fecit pati peccati poenam, quando scilicet oblatus est propter peccata nostra.

Consequenter ponit Scripturae testimonium cum dicit quia scriptum est: maledictus omnis, etc.. Et hoc Deut. XXVII.

Ubi sciendum, secundum Glossam, quod in deuteronomio, unde accipitur hoc verbum, tam in nostris, quam in Hebraeis codicibus habetur: maledictus a deo omnis, etc., quod quidem, scilicet a deo, in antiquis Hebraeorum voluminibus non habetur, unde creditur quod a Iudaeis post passionem domini appositum sit ad infamiam christi.

Potest autem exponi auctoritas de malo poenae et de malo culpae. De malo quidem culpae sic maledictus omnis qui pendet in ligno, non propter hoc quod pendet in ligno, sed pro culpa pro qua pendet. Et hoc modo christus aestimatus maledictus in cruce pendens, propter hoc quod maxime tali poena punitus fuit. Et secundum hoc continuatur ad praecedentia. Dominus enim praecepit in deuteronomio, ut qui suspensus fuerit, in vespera deponatur; et ratio huius est, quia haec poena erat caeteris abiectior et ignominiosior. Dicit ergo: vere factus est pro nobis maledictum, quia ipsa mors crucis, quam sustinuit, sufficit ad maledictionem, hoc modo exponendo de malo culpae, sed solum aestimatione Iudaeorum, quia scriptum est maledictus omnis, etc..

De malo vero poenae sic exponitur maledictus omnis qui, etc., quia ipsa poena est maledictio, scilicet quod sic mortuus est. Et est hoc modo exponendo vere maledictus a deo, quia deus ordinavit quod hanc poenam sustineret, ut nos liberaret.

Consequenter cum dicit ut in gentibus benedictio, etc., ponit spem quam per christum, super hoc quod per eum liberamur de maledicto, acquirimus, ut dicitur Rom. V, 16: non sicut delictum, ita et donum; immo multo maius, scilicet quia liberat a peccato, et confert gratiam.

Primo ergo ponit fructum, et quibus datur, dicens ut in gentibus benedictio Abrahae, etc., quasi dicat: factus est pro nobis maledictum, non solum ut maledictionem removeret, sed ut in gentibus, quae non sub maledictione legis erant, fieret benedictio Abrahae promissa Gen. XXII, 18: in semine tuo benedicentur omnes gentes, etc.. Et haec quidem benedictio facta est nobis, id est, impleta est, per christum, qui est de semine Abrahae, cui dictae sunt promissiones et semini suo, qui est christus, ut dicitur infra.

Quae quidem benedictio et fructus est ut pollicitationem spiritus accipiamus, id est, promissiones quas spiritus sanctus facit in nobis, scilicet de beatitudine aeterna, qui quasi arra et pignus nobis traditus ipsam nobis promittit, ut habetur Eph. I, 14 et II cor.

C. VI. Et quidem in pignore datur ad certitudinem.

Nam pignus est quaedam certa promissio de re accipienda. Rom. V: non enim accepistis spiritum servitutis, etc., et infra: si filii, et haeredes.

Vel pollicitationem spiritus accipiamus, id est, spiritum sanctum, quasi dicat: accipiamus pollicitationem de spiritu sancto factam semini Abrahae, ioel II, 28: effundam de spiritu meo, etc.; quia per spiritum sanctum coniungimur christo, et efficimur semen Abrahae, et digni benedictione.

Secundo ostendit per quid proveniat nobis iste fructus, dicens per fidem, per quam quidem et haereditatem aeternam acquirimus. Ad Hebr. IX: accedentem ad deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Per fidem etiam acquirimus spiritum sanctum, quia, ut dicitur Act. V, 32, dominus dat spiritum sanctum obedientibus sibi, scilicet per fidem.