SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 8

Superius posuit apostolus intellectum mysticum, hic aperit mysterium.

Et primo quantum ad matres; secundo quantum ad filios, ibi nos autem fratres, etc..

Per duas autem matres intelligit duo testamenta.

Et ideo primo ponit significatum; secundo exponit, ibi unum quidem in monte, etc..

Dicit ergo hae, scilicet duae uxores, ancilla et libera, sunt duo testamenta, vetus et novum. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel foedus novum, ecce novum testamentum, non secundum pactum, etc., ecce testamentum vetus. Libera enim significat testamentum novum, ancilla vero vetus.

Ad sciendum autem quid sit testamentum, attendi debet, quod testamentum idem est quod pactum seu foedus eorum quae testibus confirmantur. Unde in Scriptura multoties loco testamenti ponitur foedus vel pactum.

Ubicumque autem intervenit foedus, vel pactum, fit aliqua promissio. Et ideo secundum diversitatem promissionum, est diversitas testamentorum.

Duo autem sunt nobis promissa, scilicet temporalia in veteri lege et aeterna in nova. Matth. V, 12: gaudete et exultate, etc.. Hae ergo duae promissiones sunt duo testamenta.

Unde apostolus consequenter cum dicit: unum quidem, etc., exponit ipsa. Et primo quantum ad vetus; secundo quantum ad novum, ibi illa autem quae sursum, etc..

Ad evidentiam autem litterae sciendum est, circa primum, quod quilibet civis alicuius civitatis dicitur esse filius illius, et ipsa civitas est sicut mater eius. Lc.

C. XXIII, 28: filiae ierusalem, nolite flere, etc..

Thren. Ult.: filii sion inclyti, etc..

Per hoc igitur quod aliqui fiunt alicuius civitatis cives, efficiuntur filii eius.

Duplex autem est civitas dei, una terrena, scilicet ierusalem terrestris; alia spiritualis, scilicet ierusalem caelestis. Per vetus autem testamentum homines efficiebantur cives civitatis terrestris, per novum autem, caelestis.

Et ideo circa hoc duo facit.

Primo ponit mysterium expositum; secundo expositionis mysticae rationem assignat, ibi sina enim, etc..

Dicit ergo primo: dico quod significat duo testamenta, scilicet vetus et novum.

Et quantum ad hoc dicit: primum quidem in monte sina, etc..

Ubi, primo, ponitur locus in quo datum fuit, quia ad litteram in monte sina, ut dicitur Ex. XX, cuius, secundum Glossam, mystica ratio est, quia sina interpretatur mandatum. Unde et ab apostolo vetus lex vocatur lex mandatorum, Eph. II, 15; mons autem significat superbiam, Ier. XIII, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, etc.. Unde per montem istum in quo data est lex, significatur superbia Iudaeorum duplex: una qua superbiebant contra deum, Deut. XXXI, 27: ego scio contentionem tuam, etc.; alia qua superbiebant contra alias nationes abutentes eo, quod dicitur in Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi, etc..

Secundo vero proponit ad quid sit datum, quia non ad faciendum liberos, sed filios matris ancillae, generans in servitutem, quae est Agar, id est significatur per Agar, quae quidem in servitutem generat, scilicet vetus testamentum. Et hoc tripliciter, scilicet quantum ad affectum, quantum ad intellectum et fructum.

Quantum ad intellectum quidem secundum cognitionem, quia in homine est duplex cognitio: una libera, quando scilicet rerum veritatem secundum seipsam cognoscit; alia vero ancilla, id est subiecta velaminibus figurarum.

Et talis fuit cognitio veteris testamenti.

Quantum ad affectum vero, quia nova lex generat affectum amoris, qui pertinet ad libertatem, nam qui amat, ex se movetur. Vetus autem generat affectum timoris, in quo est servitus; qui enim timet, non ex se, sed ex alio movetur. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc..

Sed quantum ad fructum, quia lex nova generat filios quibus debetur haereditas; sed illis, quos vetus generat, debentur munuscula, sicut servis. Io. VIII, 35: servus non manet in domo in aeternum, filius manet in domo in aeternum.

Rationem mysterii assignat, cum dicit sina enim mons est in Arabia, etc.. Ubi primo oritur dubitatio, quia cum sina distet a ierusalem per viginti fere dietas, videtur falsum quod sina iunctus sit ierusalem, ut hic apostolus dicit.

Sed ad hoc mystice respondetur in Glossa sic, ut sina sit in Arabia.

Arabia enim humilitas vel afflictio interpretatur, in qua datum est vetus testamentum, quia homines quasi servi et alieni sub ea affligebantur carnalibus observantiis. Act. XV, V. 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos, etc.. Qui, mons, coniunctus est, non per spatii continuitatem sed per similitudinem, ei quae nunc est ierusalem, id est, Iudaico populo; quia sicut ipsi terrena diligunt, et pro temporalibus serviunt sub peccato, ita et mons ille in servitutem generabat.

Sed haec non videtur intentio apostoli. Nam ipse vult, quod vetus testamentum, quod in monte sina datum est, ex ipso loco servitutis in servitutem generet; quia illud dabatur in sina, non tamen ibi remanentibus filiis Israel, sed proficiscentibus ad terram promissionis. Ierusalem enim etiam generat filios servitutis, et ideo quantum ad hoc coniungitur mons sina cum illa. Et hoc est quod dicit qui coniunctus est ei, scilicet per continuationem itineris euntium in ierusalem, quae nunc est ierusalem, et servit cum filiis suis, servitute scilicet legalium observantiarum (a qua redemit nos christus) et servitute diversorum peccatorum Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati et (ad litteram) a servitute Romanorum, qui eis dominabantur.

Deinde cum dicit illa autem quae sursum est ierusalem, etc., hic consequenter aperit mysterium de libera. Et primo exponit mysterium; secundo inducit prophetiam, ibi scriptum est enim, etc..

Primum quidem potest dupliciter intelligi, secundum quod hanc matrem possumus intelligere, vel illam per quam generamur, quae est ecclesia militans; vel illam matrem in cuius filios generamur, quae est ecclesia triumphans. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Sic ergo generamur in praesenti ecclesia militante, ut perveniamus ad triumphantem.

Hoc ergo modo illud exponentes, a quatuor describitur mater nostra, scilicet a sublimitate, cum dicit sursum, secundo a nomine, cum dicit ierusalem, tertio a libertate, cum dicit libera est, quarto a foecunditate, cum dicit mater nostra.

Est ergo sublimis per apertam dei visionem, et per perfectam dei fruitionem, et hoc quantum ad ecclesiam triumphantem. Is. LX, V. 5: videbis, et afflues, etc.. Col. III, 2: quae sursum sunt sapite, etc.. Item sublimis per fidem et spem, quantum ad ecclesiam militantem.

Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis, etc.. Cant. III, 6 et VIII, 5: quae est ista quae ascendit, etc..

Sed est etiam pacifica, quia ierusalem, id est, visio pacis. Quod quidem competit ecclesiae triumphanti, ut habenti pacem perfectam.

Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Item competit ecclesiae militanti, quae in christo pacem habens quiescit.

Io. XVI, 33: in me pacem habebitis.

Est etiam libera, Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur, etc.. Et hoc quantum ad triumphantem, et etiam quantum ad militantem, ut Apoc. XXI, 2: vidi civitatem sanctam ierusalem, etc..

Sed foecunda est, quia mater nostra. Militans quidem ut generans, triumphans ut in cuius filios generamur. Ps. Lxxxvi, 5: numquid sion dicet homo, etc.. Is. LX, 4: filii tui de longe venient, etc..

Scriptum est enim, scilicet Is. LIV, V. 1, secundum enim septuaginta. Hic ponitur prophetia, per quam primo probatur libertas matris praedictae; secundo eius foecunditas, ibi quia multi filii, etc..

Sciendum est autem, circa primum, quod in muliere foecunda, primo quidem est tristitia in pariendo, secundo subsequitur gaudium in suscepta prole, secundum illud Io. XVI, 21: mulier cum parit, etc.. Sed mulier sterilis nec patitur in partu, nec gaudet in prole. Differunt autem parere et parturire, quia parturire dicit conatum ad partum; parere vero dicit eductionem foetus iam facti. In parturitione ergo dolorem experitur foecunda, et in partu gaudium. Sterilis autem dolore parturitionis et gaudio partus privatur.

Sed haec duo propheta indicit sterili, dicens laetare, sterilis, etc., ubi loquitur de ierusalem, quam dicit liberam, significatam per Saram sterilem. Nam ecclesia sterilis erat, scilicet ecclesia militans gentium ante conversionem, quae non offerebat filium deo, sed diabolo. Unde ad Babylonem dicitur Is. XLVII, V. 9: sterilitas et viduitas venerunt tibi, etc..

Et ecclesia triumphans ante passionem christi sterilis erat, quia non generabantur aliqui in filios eius per introitum gloriae nisi in spe.

Posita enim erat romphaea ante ianuam Paradisi, ut nullus intrare posset. Huic ergo sterili dicitur laetare, quae non paris, etc., quasi dicat: steriles, ut dictum est, non dolent de partu, sed de eo quod non pariunt.

I Reg. I, 10: cum esset Anna amaro animo, etc.. Sed tu laetaberis in multitudine filiorum.

Is. LX, 5: tunc dilatabitur et mirabitur cor tuum, scilicet laetitiam mentis extra ostendens.

Duo enim sunt in partu, scilicet dolor ex eruptione reticulorum, quibus continetur foetus in matrice, et clamor ex ipso dolore. Et ideo dicit tu quae non parturis, scilicet ecclesia militans, quae non conaris ad partum per desiderium, et triumphans, quae non parturis dolendo, vel quia nondum venit tempus recipiendi filios: erumpe, id est laetitiam quam interius habes manifesta exterius, et clama voce laudis. Is. LVIII, 1: clama, ne cesses, etc..

Et haec duo ad libertatem pertinent, scilicet clamare et erumpere: sic ergo apparet libertas matris.

Sequitur foecunditas quia multi filii, etc..

Sed cum supra dictum sit ecclesiam liberam significari per Saram, videtur esse dubium an Sara fuerit deserta.

Ad quod sciendum est, quod deserta fuit ab Abraham, ut hic dicitur, non per divortium, sed quantum ad opus carnale. Nam Abraham vacabat quidem operi carnali, non propter concupiscentiam, sed propter prolem suscipiendam. Cum ergo innotuit ei Saram sterilem esse, deseruit eam, non frangens coniugalem thorum, sed quia non utebatur ea ab illo praecise tempore quo Sara introduxit ei ancillam.

Per quod datur intelligi, quod ecclesia gentium deserta erat a christo, quia nondum venerat christus, et quod ecclesia triumphans deserta erat ab hominibus, quibus ad eam nondum patebat accessus. Huius ergo desertae, scilicet ecclesiae gentium, sunt multi filii, id est plures, magis quam eius, scilicet synagogae, quae habet virum, scilicet Moysen.

I Reg. II, 5: sterilis peperit plurimos, et quae multos filios habebat, etc.. Et hoc veniente sponso, scilicet christo, a quo deserta erat, non dilectione, sed partu postposito.