SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 7

Supra apostolus probavit dignitatem gratiae per consuetudinem humanam hic autem probat eam auctoritate Scripturae. Et primo proponit factum; secundo exponit mysterium, ibi quae sunt per allegoriam dicta, etc.; tertio concludit propositum, ibi itaque, fratres mei, non sumus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo excitat ad attentionem; secundo proponit suam intentionem, ibi scriptum est enim, etc..

Dicit ergo dicite mihi, etc., quasi dicat: si vos estis sapientes, attendite ad ea quae obiicio, et si non potestis contradicere, cedatis. Iob VI, 29: respondete, obsecro, absque contentione, etc.. Facio vobis autem hanc obiectionem: aut legistis legem, aut non legistis.

Sed si legistis, scire debetis ea quae in ea scripta sunt: sed ipsa probat se dimittendam; si autem non legistis, non debetis recipere quod nescitis. Prov. IV, 25: palpebrae tuae praecedant gressus tuos.

Dicit autem sub lege, id est sub onere legis.

Nam subire aliquod leve non est vis, sed subire grave onus, sicut est onus legis, magnae stultitiae signum esse videtur. Act. XV, V. 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, etc., quod est intelligendum de illis, qui volunt carnaliter esse sub lege.

Consequenter cum dicit scriptum est enim, etc., proponit suam intentionem, dicens: ideo quaero an legistis legem, quia in ipsa continentur quaedam, quae manifeste dicunt legem non esse tenendam. Et specialiter apostolus facit mentionem de duobus filiis Abrahae. Et primo ponit unum in quo conveniunt; secundo duo in quibus differunt.

Conveniunt quidem in uno patre. Unde dicit scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit. Habuit etiam alios quam istos duos filios, quia post mortem Sarae alios genuit de caethura, ut dicitur Gen. XXV, 2; de quibus mentionem non fecit apostolus, quia non pertinent ad hanc significationem. Possunt tamen per istos duos, scilicet filium ancillae et filium liberae, duo populi scilicet, Iudaeorum et gentium, designari; per alios vero filios caethurae, schismatici et haeretici.

Qui quidem duo populi conveniunt in uno patre; quia Iudaei sunt filii Abraham secundum carnem, gentiles vero secundum imitationem fidei. Vel sunt filii Abrahae, id est dei, qui est pater omnium. Mal. II, 10: nonne deus pater omnium, etc., Rom. III, V. 29: an Iudaeorum tantum? differunt autem in duobus, scilicet in conditione matris, quia unus est de ancilla, ut dicitur Gen. XXI, 10. Nec tamen peccavit Abraham ad eam accedens, quia accessit ad eam coniugis affectu et ordinatione divina. Alius autem est de libera, scilicet Isaac, quem genuit ei Sara uxor sua. Gen.

C. XVIII, 10: veniam ad te tempore isto, vita comite, et Sara uxor tua, etc..

Item differunt in modo generationis, quia qui de ancilla, scilicet Ismael, secundum carnem natus est; qui autem de libera, scilicet Isaac, per repromissionem.

Sed vitandus est hic duplex falsus intellectus. Unus, ne intelligatur per hoc, quod dicit secundum carnem natus est, ut accipiatur hic caro pro actu peccati, secundum illud Rom. VIII, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini, etc.; II Cor. X, 3: in carne ambulantes non secundum carnem militamus; quasi Abraham peccante natus sit Ismael.

Alius intellectus, ut per hoc, quod dicitur per repromissionem, credatur Isaac non secundum carnem natus, id est, secundum carnalem commixtionem, sed per spiritum sanctum.

Est ergo dicendum, quod secundum carnem, id est secundum naturam carnis natus est Ismael. Nam naturale est in hominibus, quod ex muliere iuvencula foecunda, sicut erat Agar, et sene, nascatur filius. Et quod per repromissionem, id est supra naturam carnis, natus est Isaac. Non enim ad hoc se extendit natura carnis, ut ex viro seni et vetula sterili, sicut fuit Sara, filius nascatur.

Per Ismael significatur populus Iudaeorum, qui secundum carnem natus est; per Isaac vero intelligitur populus gentium, qui natus secundum repromissionem, qua promissum est Abrahae, quod esset futurus pater multarum gentium. Gen. XXII, 18: in semine tuo benedicentur, etc..

Mysterium autem exponit, cum dicit quae sunt per allegoriam dicta. Et primo ponit modum mysterii; secundo exemplificat, ibi haec enim duo sunt testamenta, etc..

Dicit ergo: haec quae sunt scripta de duobus filiis, etc., sunt per allegoriam dicta, id est per alium intellectum. Allegoria enim est tropus seu modus loquendi, quo aliquid dicitur et aliud intelligitur. Unde allegoria dicitur ab allos, quod est alienum, et goge, ductio, quasi in alienum intellectum ducens.

Sed attendendum est, quod allegoria sumitur aliquando pro quolibet mystico intellectu, aliquando pro uno tantum ex quatuor qui sunt historicus, allegoricus, mysticus et anagogicus, qui sunt quatuor sensus sacrae Scripturae, et tamen differunt quantum ad significationem.

Est enim duplex significatio. Una est per voces; alia est per res quas voces significant.

Et hoc specialiter est in sacra Scriptura et non in aliis; cum enim eius auctor sit deus, in cuius potestate est, quod non solum voces ad designandum accommodet (quod etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas.

Et ideo in aliis scientiis ab hominibus traditis, quae non possunt accommodari ad significandum nisi tantum verba, voces solum significant. Sed hoc est proprium in ista scientia, ut voces et ipsae res significatae per eas aliquid significent, et ideo haec scientia potest habere plures sensus. Nam illa significatio qua voces significant aliquid, pertinet ad sensum litteralem seu historicum; illa vero significatio qua res significatae per voces iterum res alias significant, pertinet ad sensum mysticum.

Per litteralem autem sensum potest aliquid significari dupliciter, scilicet secundum proprietatem locutionis, sicut cum dico homo ridet; vel secundum similitudinem seu metaphoram, sicut cum dico pratum ridet. Et utroque modo utimur in sacra Scriptura, sicut cum dicimus, quantum ad primum, quod iesus ascendit, et cum dicimus quod sedet a dextris dei, quantum ad secundum. Et ideo sub sensu litterali includitur parabolicus seu metaphoricus.

Mysticus autem sensus seu spiritualis dividitur in tres. Primo namque, sicut dicit apostolus, lex vetus est figura novae legis. Et ideo secundum quod ea quae sunt veteris legis, significant ea quae sunt novae, est sensus allegoricus.

Item, secundum dionysium in libro de caelesti hierarchia, nova lex est figura futurae gloriae. Et ideo secundum quod ea quae sunt in nova lege et in christo, significant ea quae sunt in patria, est sensus anagogicus.

Item, in nova lege ea quae in capite sunt gesta, sunt exempla eorum quae nos facere debemus, quia quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; et ideo secundum quod ea quae in nova lege facta sunt in christo et in his quae christum significant, sunt signa eorum quae nos facere debemus: est sensus moralis.

Et omnium horum patet exemplum. Per hoc enim quod dico fiat lux, ad litteram, de luce corporali, pertinet ad sensum litteralem.

Si intelligatur fiat lux id est nascatur christus in ecclesia, pertinet ad sensum allegoricum.

Si vero dicatur fiat lux id est ut per christum introducamur ad gloriam, pertinet ad sensum anagogicum. Si autem dicatur fiat lux id est per christum illuminemur in intellectu et inflammemur in affectu, pertinet ad sensum moralem.