SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 6

Postquam apostolus probavit per auctoritates, quod lex non iustificat, nec ad iustificationem, quae est per fidem, est necessaria, hic consequenter ostendit idem per rationes humanas. Et circa hoc quatuor facit.

Primo humanam consuetudinem ponit; secundo assumit promissionem divinam, ibi Abrahae dictae sunt promissiones, etc.; tertio infert conclusionem, ibi hoc autem dico, etc.; quarto ostendit conclusionem sequi ex praemissis, ibi nam si ex lege, etc..

Dicit ergo: aperte quidem prius locutus sum secundum auctoritatem Scripturae non allatae voluntate humana, sed spiritu sancto, ut dicitur II Petr. I, 21; sed nunc secundum hominem dico, et secundum ea quae humana ratio et consuetudo habet.

Ex quo quidem habemus argumentum, quod ad conferendum de his quae sunt fidei, possumus uti quacumque veritate cuiuscumque scientiae. Deut. XXI, 11: si videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere in uxorem, introduces eam in domum tuam, id est, si sapientia et scientia saecularis placuerit tibi, introduces eam intra terminos tuos, quae radet caesariem, etc., id est, resecabit omnes sensus erroneos.

Et inde est quod apostolus in multis locis in epistolis suis utitur auctoritatibus gentilium, sicut illud I Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores, etc., et illud Tit. I, 11: Cretenses malae bestiae, etc..

Vel quamvis huiusmodi rationes vanae sint et infirmae, quia, ut dicitur in Ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt; tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat, quia nihil humanum tantam firmitatem habet sicut ultima voluntas hominis; sperneret autem illud aliquis, si diceret quod testamentum hominis confirmatum morte testatoris et testibus non valeret. Si ergo testamentum huiusmodi nemo spernit, dicens non esse servandum, aut spernit, aliquid mutando; multo magis testamentum dei nullus spernere debet aut superordinare, infringendo illud, vel addendo vel diminuendo.

Apoc. Ult.: si quis apposuerit ad haec, apponet deus super illum plagas scriptas in isto libro, et si quis diminuerit de verbis prophetiae huius, auferet deus partem eius, etc.. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo, etc..

Consequenter cum dicit Abrahae dictae sunt promissiones, etc., assumit promissionem divinam Abrahae factam, quae est quasi quoddam testamentum dei. Et primo exponit hanc promissionem seu testamentum; secundo vero aperit veritatem testamenti, ibi non dicit: et seminibus, etc..

Dicit ergo primo Abrahae dictae sunt promissiones, quasi dicat: sicut testamentum hominis est firmum, ita promissiones divinae firmae sunt. Sed numquid deus aliquas promissiones fecit ante legem? utique, quia Abrahae, qui fuit ante legem, scilicet quod non falleret deus, dictae, id est, factae sunt promissiones, et semini eius a deo. Sed Abrahae factae sunt, ut cui erant implendae, semini vero, ut per quod implerentur.

Dicit autem promissiones pluraliter, quia promissio de benedicendo semine multa continebat.

Vel quia frequenter idem, id est, aeterna beatitudo sibi promissa est, sicut gen.

C. XII, 3, in te benedicentur universae cognationes terrae; item XV, 5, suscipe caelum, et numera stellas, etc.; item eodem: semini tuo dabo terram hanc, etc.; item XXII, 18: benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli.

Istae ergo promissiones sunt quasi testamentum dei, quia est quaedam ordinatio de haereditate danda Abrahae et semini suo.

Veritatem autem testamenti aperit, cum dicit non dicit: et seminibus, etc..

Quam quidem aperit eodem spiritu quo testamentum conditum est. Et hoc patet ex verbis testamenti. Non, inquit, dicit et seminibus, quasi in multis, id est, sicut faceret, si de multis illud valeret, sed quasi in uno, quod est christus, quia ipse solus est per quem et in quo omnes poterunt benedici.

Nam ipse solus et singularis est, qui non subiacet maledictioni culpae, etsi maledictio pro nobis dignatus sit fieri. Unde dicitur in ps.

Cxl, 10: singulariter sum ego, etc.. Item: non est qui faciat bonum, etc.. Eccle. VII, 29: virum de mille unum reperi, scilicet christum, qui esset sine omni peccato, mulierem autem ex omnibus non inveni, quae omnino a peccato immunis esset, ad minus originali, vel veniali.

Conclusionem autem infert consequenter cum dicit hoc autem dico: testamentum, etc., ubi videamus per ordinem quid sit quod dicit.

Dicit ergo, quod hoc promisit deus Abrahae, sed hoc est testamentum, scilicet ista promissio de haereditate adipiscenda. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, etc.. Confirmatum, quod ideo ponit, ut concordet cum praemissis. Nam supra dixerat testamentum hominis confirmatum, etc.. A deo, scilicet qui promisit. Et confirmatum dico iureiurando. Gen. XXII, 16: per memetipsum iuravi, etc., Hebr. VI, 18: ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri deum, etc.. Hoc, inquam, testamentum lex non facit irritum, quae quidem lex facta est, et data a deo per Moysen.

Io. I, 17: lex per Moysen data est, etc., post quadringentos et triginta, etc.. Et quasi exponens quod dixerat, subiungit non irritum facit ad evacuandam promissionem.

Sic enim irritum fieret praedictum testamentum, si promissio facta Abrahae evacuaretur, id est, in vacuum facta esset, quasi non sufficeret semen Abrahae repromissum ad gentium benedictionem. Per christum autem non sunt evacuatae promissiones patribus factae, sed confirmatae. Rom. XV, 8: dico iesum christum ministrum fuisse circumcisionis, ad confirmandas promissiones patrum. Et II cor.

C. I, 20: quotquot enim promissiones dei sunt, in illo est, etc..

Hoc autem quod dicitur post quadringentos et triginta annos, concordat ei quod habetur Ex. XII, 40: habitatio filiorum Israel, qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Et Act. VII, 6: locutus est dominus, scilicet Abrahae, quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient annis quadringentis triginta.

Sed contra est quod dicitur gen.

C. XV, 13: scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum, et servituti eos subiicient, et affligent eos annis quadringentis.

Respondeo. Dicendum quod si fiat computatio annorum a prima promissione facta Abrahae, quae legitur Gen. XII, usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto, quando data est lex, sic sunt anni quadringenti triginta, sicut hic scribitur, et Ex. XII, et act.

C. VII. Si autem incipiat computatio a nativitate Isaac de qua legitur Gen. XXI, sic sunt tantum quadringenti et quinque anni. Nam viginti quinque anni fuerunt a promissione facta Abrahae usque ad nativitatem Isaac.

Abraham enim erat septuaginta quinque annorum quando exivit de terra sua, et facta est ei prima promissio, ut habetur Gen. XII.

Centenarius autem fuit, quando natus est Isaac, ut habetur ibidem cap. XXI. Quod autem a nativitate Isaac usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto fuerint quadringenti quinque anni, probatur per hoc, quod Isaac fuit sexaginta annorum quando genuit Iacob, ut habetur Gen. XXV; Iacob autem erat centum triginta annorum quando intravit Aegyptum, ut habetur Gen. XXVII. Et sic a nativitate Isaac usque ad introitum Iacob in Aegyptum fuerunt centum nonaginta anni. Ioseph autem fuit triginta annorum, quando stetit coram Pharaone, ut habetur Gen. XLI.

Et postea transierunt septem anni fertilitatis et duo sterilitatis, usque ad ingressum Iacob in Aegyptum, ut habetur XLV. Vixit autem ioseph centum et decem annis, ut habetur Gen. Ult.. A quibus si subtrahantur triginta novem anni, remanent septuaginta et unus annus. Fuerunt ergo a nativitate Isaac usque ad mortem ioseph ducenti et sexaginta unus annus. Fuerunt autem in Aegypto filii Israel post mortem ioseph centum quadraginta quatuor annis, ut Rabanus dicit in Glossa. Fuerunt ergo a nativitate Isaac usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto et legem datam quadringenti et quinque anni; Scriptura autem non curavit de minutis.

Vel potest dici, quod quinto anno Isaac expulsus fuit Ismael, et remansit solus Isaac haeres Abrahae, a quo tempore fuerunt quadringenti anni.

Deinde, cum dicit nam si ex lege, etc., ostendit quomodo sequatur ex praemissis, quod lex evacuaret promissiones, si lex necessaria esset ad iustificationem sive benedictionem gentium. Dicit ergo: vere promissio evacuaretur si lex necessaria esset. Nam si haereditas, scilicet benedictionis Abrahae, esset ex lege, iam non esset ex repromissione, id est, ex semine repromisso Abrahae.

Si enim semen promissum esset sufficiens ad haereditatem benedictionis consequendam, non fieret iustificatio per legem.

Destruit autem consequens, cum dicit Abrahae autem donavit deus, etc., id est, promisit se daturum, quod ita certum erat ac si statim daret, per repromissionem, id est per semen repromissum. Non ergo est ex lege haereditas, id est benedictio, de qua dicitur I Petr. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.