SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Postquam ostendit apostolus legis defectum, hic consequenter ostendit gratiae dignitatem. Et primo per exemplum humanum; secundo per exemplum Scripturae, ibi dicite mihi qui sub lege vultis esse, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit dignitatem gratiae supra primitivum statum veteris legis, per similitudinem a lege humana sumptam; secundo ostendit, quod ipsi facti sunt participes huius dignitatis per fidem, ibi quoniam autem estis filii dei, etc.; tertio arguit ipsos, eo quod hanc dignitatem contemnebant, ibi sed tunc quidem ignorantes deum, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam ad propositum, ibi ita et nos cum essemus, etc..

Notandum est quod in proposita similitudine quatuor tangit apostolus.

Primo quidem dignitatem, quia non est servus, sed haeres. Unde dicit quanto tempore haeres, etc., quod aptatur et refertur ad populum Iudaeorum, qui fuit haeres promissionis Abrahae, Ps. Cxxxiv, 4: elegit nos in haereditatem sibi et ad christum, qui est haeres omnium, Hebr. I, 2: quem constituit haeredem universorum.

Secundo eius parvitatem. Unde dicit parvulus est, quia et Iudaei parvuli erant secundum statum legis. Amos VII, 5: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est? similiter et christus parvulus factus est per incarnationem.

Is. IX, 6: parvulus natus est nobis, etc..

Sed nota quod apostolus aliquando assimilat parvulo statum legis, sicut hic, aliquando statum praesentis vitae. I Cor. XIII, V. 11: cum essem parvulus, etc.. Cuius ratio est, quia status veteris legis est sicut parvulus, propter imperfectionem cognitionis, in ipsa comparatione ad statum gratiae et veritatis, quae per christum facta est. Sic et status praesentis vitae, in qua videmus per speculum in aenigmate, est sicut parvulus, comparatus statui futurae vitae, in qua est perfecta dei cognitio, quia videtur sicuti est.

Tertio eius subiectionem, cum dicit nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus, etc.. Proprium enim servi est, quod sit subiectus alicui domino.

Puer autem, quamdiu parvulus est, quia non habet cognitionem perfectam et usum liberae voluntatis propter defectum aetatis, committitur custodiae aliorum, qui et bona sua defendant: et hi dicuntur tutores; et negotia agant: et hi actores nominantur. Et ideo licet sit dominus omnium rerum suarum, tamen in quantum subiicitur aliis, nihil differt a servo, quia nec voluntatem liberam habet, imo cogitur: et haec adaptantur ad populum Iudaicum Is. XLIV, 1: et nunc servus meus Iacob, etc..

Sed notandum est, quod in populo Iudaico aliqui erant simpliciter servi, illi scilicet qui propter timorem poenae et cupiditatem temporalium, quae lex promittebat, legem servabant. Aliqui vero erant, qui non erant servi simpliciter, sed, quasi servi existentes, erant vere filii et haeredes: qui licet attenderent exterius ad temporalia et vitarent poenas, nihilominus tamen in eis finem non ponebant sed accipiebant ea, ut figuram spiritualium bonorum. Unde licet viderentur nihil exterius differre a servis, inquantum caeremonias et alia legis mandata servabant, tamen erant domini, quia non ea intentione eis utebantur, ut servi, quia illis utebantur amore spiritualium bonorum, quae praefigurabant: servi vero principaliter timore poenae et cupiditate terrenae commoditatis.

Christus erat etiam quasi servus, quia, licet sit dominus omnium, secundum illud Ps. Cix, V. 1: dixit dominus domino meo, etc., tamen nihil videbatur differre a servo in exterioribus, inquantum homo. Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo. Sub tutoribus autem et actoribus erat, quia sub lege factus erat, ut dicitur infra eodem, factum sub lege, et hominibus subditus, ut dicitur Lc. II, 51: erat subditus illis.

Quarto ponit temporis congruitatem, cum dicit usque ad praefinitum tempus a patre, quia sicut haeres secundum determinationem patris praefinito tempore sub tutoribus est, ita et lex determinatum tempus habuit a deo, quamdiu deberet durare, et quamdiu haeres, scilicet populus Iudaeorum, esset sub ea. Similiter et praefinitum tempus fuit a patre, quo christus non erat facturus miracula et ostensurus dominium potestatis divinae. Io. II, 4: nondum venit hora mea.

Hanc similitudinem adaptat, cum dicit consequenter ita et nos, etc.. Et primo adaptat eam quantum ad Iudaeos; secundo quantum ad christum, ibi at ubi venit plenitudo temporis.

Dicit ergo: dico quod quanto tempore haeres parvulus, etc., et ita nos, Iudaei, cum essemus parvuli, in statu legis veteris, sub elementis mundi eramus servientes, id est sub lege, quae temporalia promittebat Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis et comminabatur poenas temporales.

Vel lex vetus dicitur elementum, quia sicut pueris, qui sunt instituendi ad scientiam, primo proponuntur elementa illius scientiae, per quae manuducuntur ad illam scientiam: ita lex vetus proposita est Iudaeis, per quam manuducerentur ad fidem et iustitiam. Supra III, 24: lex paedagogus noster fuit in christo.

Vel, sub elementis, id est corporalibus rerum ritibus quos servabant, sicut lunares dies, Neomenias et sabbatum. Nec tamen instandum est quod propter hoc non differrent a Paganis, qui elementis serviebant huius mundi, cum eis non servirent Iudaei, seu cultum impenderent; sed sub eis deo serviebant, et eum colebant, gentiles vero elementis servientes, eis divinum cultum impendebant.

Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, etc..

Fuit autem necessarium, quod Iudaei sub elementis huius mundi deservirent deo, quia iste ordo est congruus naturae humanae, ut a sensibilibus ad intellectualia perducantur.