SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Postquam apostolus manifestavit in quo consistit status spiritualis, quia scilicet in charitate, consequenter hic agit de causa status, scilicet de spiritu sancto, quem dicit esse sequendum. Ubi ponit triplex beneficium spiritus sancti. Quorum primum est liberatio a servitute carnis; secundum est liberatio a servitute legis; et tertium est collatio vitae seu securitas a damnatione mortis.

Secundum, ibi quod si ducimini, etc.. Tertium, ibi si spiritu vivimus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit primum beneficium spiritus; secundo beneficii necessitatem ostendit, ibi caro enim, etc..

Dicit ergo: dico quod debetis per charitatem spiritus invicem servire, quia nihil prodest sine charitate. Sed hoc dico in christo, id est per fidem christi, spiritu ambulate, id est mente et ratione. Quandoque enim mens nostra spiritus dicitur, secundum illud Ephes. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae; et I Cor. IV: psallam spiritu, psallam et mente. Vel spiritu ambulate, id est spiritu sancto proficite bene operando. Nam spiritus sanctus movet et instigat corda ad bene operandum. Rom.

C. VIII, 14: qui spiritu dei aguntur, etc..

Ambulandum est ergo spiritu, id est mente, ut ipsa ratio sive mens legi dei concordet, ut dicitur Rom. VII, 16. Nam spiritus humanus per se vanus est, et nisi regatur aliunde, fluctuat hac atque illac, ut dicitur eccli.

C. XXXIV, 6, et sicut parturientis cor tuum phantasias patitur nisi ab altissimo fuerit emissa visitatio, etc.. Unde de quibusdam dicitur Ephes. IV, 17: ambulant in vanitate sensus sui, etc.. Non ergo perfecte stare potest ratio humana, nisi secundum quod est recta a spiritu divino.

Et ideo dicit apostolus spiritu ambulate, id est per spiritum sanctum regentem et ducentem, quem sequi debemus sicut demonstrantem viam. Nam cognitio supernaturalis finis non est nobis nisi a spiritu sancto.

I Cor. II, 9: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc., et sequitur: nobis autem revelavit deus per spiritum suum. Item sicut inclinantem. Nam spiritus sanctus instigat, et inclinat affectum ad bene volendum. Rom. VIII, 14: qui spiritu dei aguntur, etc.. Ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Ideo autem spiritu ambulandum est quia liberat a corruptione carnis. Unde sequitur et desideria carnis non perficietis, id est delectationes carnis, quas caro suggerit.

Hoc desiderabat apostolus, dicens rom.

C. VII, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei, etc..

Et postea concludit in octavo capite: nihil ergo damnationis est his, qui sunt in christo iesu, qui non secundum carnem ambulant.

Huius rationem, ibidem, subiungit dicens: quia lex spiritus vitae in christo iesu liberavit me a lege, etc..

Et hoc est speciale desiderium sanctorum, ut non perficiant desideria ad quae caro instigat, ita tamen, quod in hoc non includantur desideria quae sunt ad necessitatem carnis, sed quae sunt ad superfluitatem.

Consequenter cum dicit caro enim concupiscit, etc., ponit necessitatem huius beneficii, quae est ex impugnatione carnis et spiritus. Et primo ponit ipsam impugnationem; secundo manifestat eam per evidens signum, ibi haec enim invicem adversantur, etc..

Dicit ergo: necessarium est quod per spiritum carnis desideria superetis. Nam caro concupiscit adversus spiritum.

Sed hic videtur esse dubium, quia cum concupiscere sit actus animae tantum, non videtur quod competat carni.

Ad hoc dicendum est, secundum Augustinum, quod caro dicitur concupiscere inquantum anima secundum ipsam carnem concupiscit, sicut oculus dicitur videre, cum potius anima per oculum videat. Sic ergo anima per carnem concupiscit, quando ea, quae delectabilia sunt secundum carnem, appetit.

Per se vero anima concupiscit, quando delectatur in his quae sunt secundum spiritum, sicut sunt opera virtutum et contemplatio divinorum et meditatio sapientiae. Sap. VI, 21: concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum, etc..

Sed, si caro concupiscit per spiritum, quomodo concupiscit adversus eum? in hoc, scilicet quod concupiscentia carnis impedit concupiscentiam spiritus. Cum enim delectabilia carnis sint bona quae sunt infra nos, delectabilia vero spiritus bona quae sunt supra nos, contingit quod cum anima circa inferiora, quae sunt carnis, occupatur, retrahitur a superioribus, quae sunt spiritus.

Sed videtur etiam dubium de hoc quod dicit, scilicet quod spiritus concupiscit adversus carnem. Si enim accipiamus hic spiritum pro spiritu sancto, concupiscentia autem spiritus sancti sit contra mala, consequens videtur quod caro, adversus quam concupiscit spiritus, sit mala, et sic sequitur error Manichaei.

Respondeo. Dicendum est quod spiritus non concupiscit adversus naturam carnis, sed adversus eius desideria, quae scilicet sunt ad superfluitatem. Unde et supra dictum est: desideria carnis, scilicet superflua, non perficietis. In necessariis enim spiritus non contradicit carni, quia, ut dicitur ephes.

C. V, 29, nemo carnem suam odio habuit.

Consequenter cum dicit haec enim, etc., ponit signum compugnationis, quasi dicat: experimento patet, quod contra se invicem pugnant et adversantur, intantum ut non quaecumque vultis, bona scilicet vel mala, illa faciatis, id est, facere permittamini.

Rom. VII, 19: non quod volo bonum, hoc ago, sed quod, etc..

Non tamen tollitur libertas arbitrii. Cum enim liberum arbitrium sit ex hoc quod habet electionem, in illis est libertas arbitrii, quae electioni subsunt. Non autem omnia quae in nobis sunt simpliciter subsunt nostrae electioni, sed secundum quid. In speciali enim possum vitare hunc, vel illum motum concupiscentiae seu irae, sed in generali omnes motus irae vel concupiscentiae vitare non possumus, et hoc propter corruptionem fomitis ex primo peccato introductam.

Sed notandum est quod quatuor sunt genera hominum circa concupiscentias, quorum nullus facit quaecumque vult.

Nam intemperati, qui ex proposito sequuntur carnales passiones, secundum illud prov.

C. II, 14: laetantur cum malefecerint, faciunt quidem quod volunt, inquantum ipsas passiones sequuntur, sed inquantum ipsa eorum ratio remurmurat, et ei displicet, faciunt quae non volunt.

Incontinentes autem qui habent propositum abstinendi, et tamen a passionibus vincuntur, faciunt quidem quod non volunt, inquantum ipsas passiones contra eorum propositum sequuntur, et sic intemperati faciunt plus de eo quod volunt.

Continentes autem, qui vellent omnino non concupiscere, faciunt quod volunt dum non concupiscunt, sed quia omnino non concupiscere non possunt, faciunt quod nolunt.

Temperati vero, quod volunt quidem faciunt, inquantum in carne domata non concupiscunt, sed quia non ex toto domari potest, quin in aliquo repugnet spiritui, sicut nec malitia intantum crescere potest quin ratio remurmuret, ideo, cum aliquando concupiscunt, faciunt quod nolunt, plus tamen de eo, quod volunt.