SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Postquam apostolus exposuit pravam seducentium intentionem, hic insinuat suam. Et primo ponit suam intentionem; secundo ostendit intentionis huius signum, ibi per quem mihi mundus, etc.; tertio rationem intentionis assignat, ibi in christo iesu, etc..

Dicit ergo: intentio seducentium apparet, quia illi gloriantur in carne, sed ego aliam gloriam quaero, scilicet in cruce. Et hoc est quod dicit mihi absit gloriari, etc..

Vide quod ubi mundi philosophus erubuit, ibi apostolus thesaurum reperit. Quod illi visum est stultitia, apostolo factum est sapientia et gloria, ut dicit Augustinus. Unusquisque enim in ea re gloriatur, per quam reputatur magnus. Sic qui reputat se magnum in divitiis, gloriatur in eis, et sic de aliis. Qui enim in nullo alio se magnum reputat, nisi in christo, gloriatur in solo christo. Talis autem erat apostolus. Unde dicebat supra II, V. 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me christus.

Et ideo non gloriatur nisi in christo, praecipue autem in cruce christi, et hoc quia in ipsa inveniuntur omnia, de quibus homines gloriari solent. Nam gloriantur aliqui de magnorum (puta regum aut principum) amicitia: et hoc maxime apostolus invenit in cruce, quia ibi ostenditur evidens signum divinae amicitiae, Rom. V, 8: commendat autem suam charitatem deus in nobis, etc.. Nihil enim sic charitatem suam ad nos ostendit, sicut mors christi. Unde Gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti.

Item gloriantur aliqui de scientia. Et hanc apostolus excellentiorem invenit in cruce.

I Cor. II, 2: non enim aestimavi me aliquid scire inter vos, nisi iesum christum, etc.. Nam in cruce est perfectio totius legis, et tota ars bene vivendi.

Item gloriantur aliqui de potentia. Et hanc apostolus maximam habuit per crucem. I cor.

C. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus dei est.

Item gloriantur aliqui de libertate adepta.

Et hanc apostolus consecutus est per crucem.

Rom. VI, 6: vetus noster homo crucifixus est, ut ultra non serviamus peccato.

Item aliqui gloriantur in assumptione ad aliquod magnum collegium. Sed per crucem christi assumuntur ad collegium caeleste.

Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt.

Item quidam gloriantur in triumphali signo victoriae. Sed crux triumphale signum est victoriae christi contra Daemones. Col. II, V. 15: expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos, etc.. Sap. XIV, 7: benedictum lignum per quod fit iustitia.

Signum autem suae intentionis subdit, dicens per quem mihi mundus, etc..

Quia autem hoc quod dicit: mihi absit gloriari, nisi in cruce, etc., est propositio exceptiva, includens unam affirmativam et aliam negativam, ideo duplex signum ponit, probans utramque propositionem.

Et primo quidem probat negativam, scilicet quod non gloriatur nisi in cruce; et hoc, cum dicit per quem mihi mundus crucifixus, etc..

Illud enim in quo quis gloriatur, non est mortuum in corde eius, sed magis illud quod contemnit. Ps. XXX, 13: oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde.

Manifestum est autem, quod mundus, et omnia quae in mundo sunt, mortua erant in corde Pauli, Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora, ut christum lucrifaciam. Ergo non gloriatur in mundo, neque in his quae in mundo sunt, et hoc est quod dicit: vere in nullo alio glorior, nisi in cruce christi, per quem, scilicet christum crucifixum, mihi mundus crucifixus est, id est mortuus est in corde meo, ut nihil in eo cupiam.

Secundo probat affirmativam, scilicet quod in cruce christi gloriatur, dicens se crucifixum mundo.

Qui enim gloriatur in aliquo, illud in se praetendit, et manifestare desiderat; sed apostolus nihil in se praetendit, nec manifestare desiderat, nisi quod pertinet ad crucem christi, et ideo tantum in ea gloriatur. Et hoc est quod dicit et ego mundo, scilicet sum crucifixus; quasi dicat: porto insignia crucis, et sum reputatus ut mortuus. Et ideo sicut mundus horret crucem christi, ita horret me.

Col. III, 3: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum christo in deo, etc..

Rationem autem quare non in alio gloriatur, ostendit subdens in christo enim iesu, etc..

In illo siquidem maxime gloriatur, quod valet et adiuvat ad coniungendum christo, hoc enim apostolus desiderat, scilicet cum christo esse. Et quia non valet ad hoc ritus Iudaicus, nec gentilium observantia, sed crux christi solum, ideo solum in ea gloriatur. Et hoc est quod dicit in christo neque circumcisio aliquid valet, id est ritus Iudaicus, neque praeputium, id est gentilitatis observantia, id est ad iustificandum et iungendum christo, sed ad hoc valet nova creatura.

Quod quidem patet ex his quae dicta sunt supra V. 6 (quasi eisdem verbis): in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur. Fides ergo charitate formata est nova creatura. Creati namque et producti sumus in esse naturae per Adam; sed illa quidem creatura vetusta iam erat, et inveterata, et ideo dominus producens nos, et constituens in esse gratiae, fecit quamdam novam creaturam. Iac. I, 18: ut simus initium aliquod creaturae eius.

Et dicitur nova, quia per eam renovamur in vitam novam; et per spiritum sanctum, Ps. Ciii, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Et per crucem christi, II Cor. V, 17: si qua est in christo nova creatura, etc..

Sic ergo per novam creaturam, scilicet per fidem christi et charitatem dei, quae diffusa est in cordibus nostris, renovamur, et christo coniungimur.