SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Supra apostolus ostendit beneficium Iudaeis exhibitum, hic ostendit hoc beneficium etiam ad gentiles pertinere.

Et primo proponit ipsum beneficium; secundo modum adipiscendi, ibi misit deus spiritum, etc.; tertio manifestat eius fructum, ibi itaque iam non est, etc..

Dicit ergo, quod beneficium adoptionis filiorum dei non solum pertinet ad eos qui sub lege erant sed etiam ad gentiles.

Et ideo dicit: quoniam estis filii dei, etc., id est quod sitis filii dei, ista de causa factum est, quia non solum Iudaei, sed etiam omnes alii, qui in filium dei credunt, adoptantur in filios, etc.. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri, etc..

Modus autem adipiscendi illud donum est per missionem spiritus filii dei in corda vestra. Augustinus autem dicit, quod christus in carne existens praedicavit Iudaeis principaliter, gentibus autem perfunctorie.

Rom. XV, 8: dico christum iesum ministrum fuisse circumcisionis, etc.. Et ideo quidquid pertinet ad statum Iudaeorum, convenienter attribuitur christo.

Et quia possent dicere isti, Galatas non esse adoptatos in filios dei, cum christus ex eis carnem non sumpserit, nec eis praedicaverit, unde non videbantur in aliquo christo coniungi, ideo apostolus modum huius adoptionis demonstrans, dicit quod et si non fuerunt coniuncti christo secundum carnem, scilicet quantum ad gentem, neque secundum praedicationem, tamen fuerunt coniuncti per spiritum, et ex hoc adoptati sunt in filios dei. Unde conversio gentilium specialiter attribuitur spiritui sancto. Et ideo Petrus, quando fuit reprehensus a Iudaeis, quod ivisset praedicare gentibus, excusavit se per spiritum sanctum, dicens, Act. XI, 12, non posse resistere spiritui sancto, cuius instinctu hoc fecerat. Et ideo, quia misit deus, pater, spiritum filii sui in corda nostra, Iudaeorum scilicet et gentium, coniungimur christo, et per hoc adoptamur in filios dei.

Sed sciendum est, quod si alicubi in Scriptura invenitur spiritus sanctus mitti a patre, Io. XIV, 26, Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater, etc., aliquando vero a filio, Io. XV, 26, cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis, etc., nihilominus tamen spiritus sanctus communis est patri et filio, et ab utroque procedit et ab utroque datur. Et ideo est, quod ubicumque invenitur quod pater mittat spiritum sanctum, fit mentio de filio, sicut in praemissa auctoritate dicitur quem mittet pater in nomine meo. Et, similiter, ubi dicitur mitti a filio, fit mentio de patre; unde dicit quem mittam vobis a patre. Et etiam hic cum dicit misit deus, pater, spiritum sanctum, statim fit mentio de filio, cum dicit filii sui.

Nec refert si alicubi dicatur spiritus sanctus solum a patre procedere, quia, ex quo filius mittit eum, manifestum est quod ab ipso procedit. Unde spiritus sanctus dicitur spiritus filii, sicut mittentis, et sicut a quo procedit, et sicut a quo habet spiritus sanctus quidquid habet, sicut et a patre. Io.

C. XVI, 14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet, etc..

Dicit autem in corda, quia duplex est generatio. Una carnalis, quae fit per semen carnale missum in locum generationis: quod quidem semen, licet sit quantitate parvum, tamen virtute continet totum.

Alia est spiritualis, quae fit per semen spirituale transmissum in locum spiritualis generationis; qui quidem locus est mens seu cor hominis, quia in filios dei generamur per mentis renovationem. Semen autem spirituale est gratia spiritus sancti. I Io. Ult.: qui natus est ex deo, non peccat: quoniam generatio dei conservat eum, etc.. Et hoc semen est virtute continens totam perfectionem beatitudinis. Unde dicitur pignus et arra beatitudinis Ephes. I, 14; Ez. XXXVI, 26: dabo spiritum novum, etc..

Clamantem, id est clamare facientem, abba, pater, non magnitudine vocis, sed magnitudine et fervore affectus. Tunc enim clamamus abba, pater, quando per affectum accendimur calore spiritus sancti ad desiderium dei. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis, etc..

Abba, pater, etc.. Idem autem est in significatione, abba, quod est Hebraeum, et pater, quod est Latinum, et patir, quod est Graecum.

Et utrumque ponit ut ostendat quod gratia spiritus sancti communiter se habet quantum ad utrumque populum, quantum est ex se.

Consequenter cum dicit itaque iam non est servus, etc., ponit fructum huius beneficii.

Et primo quantum ad remotionem omnis mali, a quo liberamur per adoptionem spiritus sancti et haec est liberatio a servitute.

Et quantum ad hoc dicit itaque, scilicet quia spiritus clamat in nobis, pater, iam, a tempore gratiae, non est aliquis nostrum, qui in christum credimus, servus, in timore scilicet serviens. Io. XV, 15: iam non dicam vos servos, sed amicos, etc.. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis, etc.. Sed est filius. Rom. VIII, 16: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei.

Licet enim conditione servi simus, quia dicitur Lc. XVII, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus, tamen non sumus servi malevoli, ex timore scilicet servientes, quia tali servo debentur tortura et compedes; sed sumus servi boni et fideles, et amore servientes, et ideo libertatem per filium consequimur. Io. VIII, V. 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

Secundo, ponit fructum quantum ad consecutionem omnis boni, et quantum ad hoc dicit quod si filius, et haeres per deum, Rom. VIII, 17: si filii et haeredes, haeredes quidem dei, etc.. Haec autem haereditas est plenitudo omnis boni, cum nihil aliud sit quam ipse deus, secundum illud Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, etc.. Gen.

C. XV, 1: dixit ad Abraham: ego ero merces tua magna nimis, etc..

Dicit autem per deum, quia sicut Iudaei haereditatem adepti sunt per dei repromissionem et iustitiam, ita et gentiles per deum, id est per dei misericordiam. Rom. XV, 9: gentes autem super misericordia honorare deum, etc..

Vel per deum, id est per dei operationem.

Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine.