SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Scribit ergo apostolus Galatis hanc epistolam, in qua ostendit, quod, veniente gratia novi testamenti, debet proiici vetus testamentum, ut impleta veritate deseratur figura, quibus duabus, scilicet gratia et veritate, adeptis, perveniatur ad veritatem iustitiae et gloriae. Acquiruntur autem illa duo, si observantia legalium dimissa, observantiae evangelii christi ferventer insistamus.

Ordo autem huius epistolae congruus est, ut post duas epistolas ad Corinthios, in quarum prima agitur de sacramentis ecclesiae, in secunda de ministris horum sacramentorum, necessarie sequatur epistola ad Galatas, in qua agitur de cessatione sacramentorum veteris testamenti.

Dividitur autem haec epistola in duas partes, in salutationem, et epistolarem narrationem, ibi miror quod, etc..

In salutatione autem primo ponitur persona salutantis; secundo ponuntur personae salutatae, ibi ecclesiis Galatiae, etc.; tertio bonum optatum, ibi gratia vobis, etc..

Circa primum, primo, ponitur persona salutans principaliter, quae describitur ex nomine et ex auctoritate.

Ex nomine quidem cum dicit Paulus, quod congruit humilitati suae, quia interpretatur humilis. Unde dicitur I Cor. XVI, 9: ego sum minimus apostolorum, etc..

Item congruit officio suo, quia secundum alium modum interpretatur os tubae, in quo specialiter est officium praedicationis significatum.

Is. LVIII, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, etc..

Ex auctoritate autem describitur, cum dicitur apostolus. Ubi duo ponuntur, scilicet eius auctoritas, et auctoritatis origo.

Auctoritas, quia apostolus, qui idem est quod missus.

Sciendum est autem, quod apostolus in quibusdam epistolis scribit se servum, ostendens nomen humilitatis, ut in epistola ad Romanos; in quibusdam vero scribit se apostolum, ostendens auctoritatem suam. Cuius ratio est, quia Romani superbi erant, et ideo apostolus, ut inducat eos ad humilitatem, scribit se servum, in exemplum humilitatis.

Galatis vero, quia stulti erant et superbi, ut frangat eos, nominat se apostolum; et ideo hic ponit auctoritatem suam.

Originem autem auctoritatis suae describit, cum dicit non ab hominibus, etc..

Et primo removet originem aestimatam; secundo assignat veram, ibi sed per iesum christum, etc..

Origo autem aestimata erat, quia intantum Galatae seducti erant a pseudo, quod crederent apostolum non esse eiusdem auctoritatis qua alii apostoli erant, quia non fuit doctus a christo vel conversatus cum eo, sed esset missus ab eis, quasi minister eorum.

Opinionem ergo istam removet, cum dicit non ab hominibus, etc..

Quidam enim mittebantur a toto collegio apostolorum et discipulorum. Et ideo ostendens se non esse ab eis missum, dicit non ab hominibus. Quidam enim mittebantur ab aliquo apostolorum speciali, sicut Paulus aliquando mittebat Lucam et titum. Et ideo ostendens, quod nec sic missus sit, dicit neque per hominem, id est, per aliquem apostolorum in speciali, sed per spiritum sanctum, qui dicit, Act. XIII, 2: segregate mihi, etc..

Causa autem originis huius auctoritatis vera est christus iesus, et ideo dicit sed per iesum christum, et deum patrem.

Haec autem distinctio, cum dicit per iesum christum et deum patrem, potest accipi, vel quantum ad personam patris, et personam filii, et tunc alius est in persona deus pater, et alius iesus christus. Ab utroque autem missus est beatus apostolus Paulus ad praedicandum, et a tota trinitate, quia inseparabilia sunt opera trinitatis. Non fit autem mentio de persona spiritus sancti, quia cum sit unio et nexus duorum, positis personis duabus, scilicet patris et filii, intelligitur etiam spiritus sanctus.

Vel potest sumi distinctio praedicta quantum ad naturam assumptam, scilicet humanam, quia secundum naturam divinam non est distinctio inter deum patrem et iesum christum. Et tunc missus est Paulus per deum patrem, sicut per auctorem, et per iesum christum, sicut per ministrum. Rom.

C. XV, 8: dico iesum christum ministrum fuisse, etc..

Quia vero Galatae derogabant apostolo, quod non fuisset conversatus cum christo sicut alii, nec missus ab eo, ideo in hoc specialiter magnificat se, quia illi fuerunt missi per christum adhuc viventem in carne mortali, ipse vero a christo iam glorificato missus est, ideo dicit qui, scilicet deus pater, suscitavit eum, scilicet iesum christum, inquantum hominem, a mortuis. Quasi dicat: apostolus sum, non ab hominibus, scilicet collegio apostolorum, nec per hominem, scilicet christum in mortali carne viventem, sed sum apostolus per christum iam suscitatum et glorificatum. Rom. VI, 9: christus resurgens a mortuis, etc..

Et quia praesens vita significatur per sinistram, futura vero per dexteram, inquantum ista est caelestis et spiritualis, illa vero temporalis, ideo Petrus, qui vocatus fuit a christo adhuc in carne mortali posito, ponitur in bulla Papae in sinistra parte; Paulus vero, qui vocatus fuit a christo iam glorificato, ponitur in parte dextera.

Consequenter cum dicit et qui mecum sunt, etc., ponuntur personae adiunctae salutantes, quas describit a dulci familiaritate, quia mecum sunt, scilicet ad solatium et adiutorium.

Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, etc.. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum, etc..

Item ab inseparabili charitate, cum dicit fratres, Io. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes, etc..

Item ab universalitate, cum dicit omnes; quod ideo addit, quia isti forte erant intantum seducti, quod dictum Pauli non reputarent.

Et ideo dicit omnes qui mecum sunt, ut ostendat eos testes esse veritatis suae, et facile intelligant se errare, dum ab omnibus reprehenduntur.

II Cor. II, 6: sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec, quae fit a pluribus, etc..

Personas autem salutatas ponit, cum dicit ecclesiis Galatiae, etc..

Ubi sciendum quod sicut in Glossa tangitur, brennus dux senonum olim congregato exercitu intravit Italiam, qua pertransita, venit in Graeciam ante tempus Alexandri magni, ubi cum essent aliqui de gente sua remanentes, in una parte Graeciae miscuerunt se Graecis; unde illa provincia Gallograecia dicta est; deinde illi Galatae sunt appellati, quasi albi. Et licet Graeci sint acuti ingenii, tamen illi Galatae stulti erant et instabiles et ad intelligendum tardiores, sicut et indociles galli, unde originem traxerunt. Et ideo infra dicit eis: o insensati Galatae, etc.. Istis ergo scribit epistolam hanc et isti sunt personae salutatae.

Consequenter cum dicit gratia vobis, etc., ponit bona quae eis optat. Et primo ponit ipsa bona optata; secundo ipsorum bonorum auctorem, ibi a deo patre, etc..

Bona autem quae eis optat sunt duo, in quibus omnia spiritualia includuntur.

Primum est gratia, quae est principium vitae spiritualis, cui in Glossa adscribitur remissio peccatorum, quae est primum in vita spirituali. Nullus enim potest esse in vera vita spirituali, nisi prius moriatur peccato.

Secundum est pax, quae est quietatio mentis in fine, quae in Glossa dicitur esse reconciliatio ad deum.

Et sic, dum optat principium et finem omnium bonorum spiritualium, includit apostolus tamquam inter duo extrema desiderium omnis boni eis proveniendum. Ps. Lxxxiii, V. 12: gratiam et gloriam dabit dominus.

II Cor. Ult.: gratia domini nostri, etc..

Bonorum autem ipsorum auctor est deus pater, et ideo dicit a deo patre, etc.. Ubi primo ponitur bonorum causa; secundo causandi modus, ibi qui dedit; tertio gratiarum actio pro ipsis bonis, ibi cui est honor, etc..

Causa autem et auctoritas bonorum est deus pater tamquam auctor, inquantum deus, et tota trinitas, quae dicitur deus omnium per creationem. Sap. XIV, 3: tu autem, pater, gubernas, etc.. Et ideo dicit a deo patre, etc..

Item auctor est dominus iesus christus, sicut minister, et hoc inquantum homo. Rom.

C. XV, 8: dico iesum christum ministrum, etc.. Et quod per christum sit nobis gratia, patet Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est, etc. Rom. V: iustificati gratis, etc.. Pax etiam est nobis per ipsum. Io. XIV, 27: pacem meam do vobis, etc..

Modus autem causandi huiusmodi bona ponitur, cum dicit qui tradidit, etc..

Ubi primo ponitur causa efficiens, quae est mors christi. Et quantum ad hoc dicit qui dedit semetipsum, etc., quasi dicat: ideo christus est auctor gratiae et pacis, quia ipse morti dedit se et sustinuit crucem. Unde ipsa mors christi est causa efficiens gratiae. Rom.

C. V: iustificati gratis, etc., et col.

C. I, 20: pacificans quae in caelis, etc.. Et dicit primo qui dedit, etc., id est, sponte se obtulit. Eph. V, 2: dilexit nos christus, et tradidit, etc.. Hebr. II, 9: ut pro omnibus nobis gustaret mortem. Tit. II, 14: qui dedit semetipsum, etc..

Ex quo manifeste apostolus arguit contra eos, quod si mors christi est sufficiens causa salutis nostrae, et in sacramentis novi testamenti, quae efficaciam habent ex passione christi, confertur gratia, quod sit superfluum simul cum novo testamento servari legalia, in quibus gratia non confertur, nec salus acquiritur, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ut habetur Hebr. VII, 19.

Secundo ponitur finis et utilitas ipsorum bonorum quae est causa finalis. Et est duplex: unus est ut liberemur a peccatis praeteritis, et quantum ad hoc dicit pro peccatis nostris, scilicet praeteritis delendis et expiandis, quod est initium nostrae salvationis.

Apoc. I, 5: dilexit nos, etc.. Alius finis est, ut liberaret nos a potestate mortis, et quantum ad hoc dicit ut eriperet nos de praesenti, etc.. Col. I, 13: eripuit nos a potestate, etc..

Et ponit tria, scilicet ut eriperet, inquit, de praesenti, et saeculo, et nequam.

Ut eriperet de praesenti, trahendo nos ad aeterna, per desiderium et spem. De saeculo, id est, de conformitate huius mundi qui nos allicit, ut non ei conformemur. Rom. XII, 2: nolite conformari huic saeculo, etc.. Nequam, reducens nos ad veritatem iustitiae.

Et dicitur saeculum nequam, non propter sui naturam, cum bonum sit creatum a deo, sed propter mala quae in eo fiunt, sicut illud Ephes. V, 16: dies mali sunt, etc.. Gen.

C. XLVII, 9, dixit Iacob: dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, etc..

Et licet haec sint nobis per christum, non tamen excluditur deus pater. Et ideo ponitur, tertio, acceptatio divinae voluntatis. Unde dicit secundum voluntatem dei, et patris.

Patris, inquam, christi per naturam, qua ab aeterno procedit, ut verbum. Ps. II, 7: ego hodie genui te. Io. I, 1: in principio erat verbum, etc.. Item patris nostri per adoptionem.

Io. I, 12: dedit eis potestatem, etc..

Primo modo ly deus pater, accipitur pro sola persona patris; secundo modo pro tota trinitate.

Et quia a deo patre nostro, scilicet a tota trinitate, haec omnia proveniunt nobis per christum, ideo ipsi, scilicet toti trinitati, gloria, in se honor aliis sit vel est, in saecula saeculorum, id est semper. Amen, est nota confirmationis.

Habes ergo, in summa, in salutatione praedicta auctoritatem apostoli, qua eorum superbiam frangit; virtutem gratiae, qua eos ad observantiam evangelii provocat; et insufficientiam legalium, ut ab eis eos revocet.