SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Postquam apostolus ostendit per conversationem apostolorum legalia non esse observanda, quod ipse dicebat, hic movet quaestionem in contrarium.

Et circa hoc tria facit.

Primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi absit, etc.; tertio solutionem eius manifestat, ibi ego enim per legem, etc..

Primum dupliciter potest exponi secundum Glossam. Primo sic: posset enim aliquis dicere quod apostoli deserentes legem, veniendo ad fidem christi peccassent. Sed ex hoc apostolus introducit quasi quoddam inconveniens, scilicet christum esse auctorem peccati, eo quod homines ad suam fidem vocat. Et hoc est quod dicit quod, id est sed, si nos apostoli quaerentes iustificari in ipso, id est, per ipsum, scilicet christum, inventi sumus, id est, manifeste comprobemur, et ipsi apostoli peccatores propter legis dimissionem, numquid christus est minister peccati? id est, inducens nos ad peccandum qui nos a statu legis ad suam fidem vocavit? infra IV, 4: factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, scilicet ab onere legis.

Respondet apostolus absit, quia magis est minister iustitiae. Rom. V, 19: per unius obedientiam iusti constituuntur multi.

I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, etc..

Et quod christus non sit minister peccati abstrahens a lege veteri, patet, quia si ego ipse quae destruxi, scilicet superbiam gloriantem de lege, iterum reaedifico, volens redire ad gloriandum de lege, praevaricatorem meipsum constituo, resumens quae destruxi.

II Petr. II, 22: canis reversus ad vomitum, etc.. Ios. II: maledictus homo qui reaedificaverit iericho.

Dicit autem quae destruxi, non ipsam legem, ut Manichaei volunt, quia lex sancta est, Rom. VII, 12, sed superbiam de lege, de qua dicitur Rom. X, 3: quaerentes suam iustitiam statuere, etc..

Si quis autem obiiciat quod cum ipse olim destruxerit fidem christi, praevaricatorem se faciebat eam aedificans, patet responsio, quia fidem christi conatus fuit quidem destruere, sed non praevaluit propter veritatem. Act. IX, V. 4: quid me persequeris? durum est tibi, etc.. Sed superbia legis vana erat, et ideo destrui poterat, et reaedificanda non erat.

Secundo modo potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et ipsi peccatores, referatur non ad dimissionem legis, sicut nunc expositum est, sed magis ad ipsam legis observantiam. Manifestum enim est quod quicumque quaerit iustificari, profitetur se non esse iustum, sed peccatorem.

Est ergo sensus: si nos quaerentes iustificari in christo, ex hoc ipso quod quaerimus nos iustificari, inventi sumus, id est, ratione comprobamur et ipsi peccatores fuisse, propter hoc quod legem observabamus, numquid iesus christus minister peccati est? ut scilicet mandaverit homines post suam passionem legalia observare, quod sine peccato fieri non potest.

Et attendendum est, quod haec expositio procedit secundum opinionem Hieronymi, qui ponebat statim post passionem christi legalia fuisse mortifera.

Tertio modo potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et ipsi peccatores, pertineat quidem ad statum quo lex observabatur, non tamen quod ipsi offenderent propter legis observantiam, sed propter legis defectum, quae peccatum auferre non poterat, ut sit sensus: si quaerentes iustificari in ipso, inventi sumus et ipsi peccatores, id est, peccatum habentes, lege peccatum non auferente, secundum illud Rom. III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, numquid iesus christus peccati minister est, ut reducat nos ad observantiam legis, in qua sub peccato eramus? et haec expositio procedit secundum expositionem Augustini.

Et respondet, secundum utramque expositionem, absit, quia ego destruxi legem carnaliter intellectam, spiritualiter iudicando et docendo.

Unde si iterum vellem aedificare carnalis legis observantias, essem praevaricator legis spiritualis.

Potest et quarto modo sic exponi.

Dixeram, hominem non iustificari ex operibus legis. Posset aliquis dicere, quod nec etiam per fidem christi, quia multi post fidem christi acceptam, peccant. Et hoc est quod dicit: si quaerentes iustificari in christo, id est, per fidem christi, inventi sumus post fidem christi susceptam etiam ipsi nos fideles peccatores, id est, in peccatis viventes, numquid iesus christus minister peccati est et damnationis, sicut minister veteris legis est minister peccati et damnationis? non quod lex induceret ad peccatum, sed occasionaliter, quia prohibebat peccatum, et non conferebat gratiam adiuvantem ad resistendum peccato. Unde dicitur Rom. VII, 8: occasione accepta, peccatum per mandatum, etc..

Sed christus dat gratiam adiuvantem. Io. I, V. 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Unde nullo modo est minister peccati, nec directe, nec occasionaliter.