9. Sed quantum ad haec.tria, in quibus est haec doctrina commendata, scilicet in utilitate, certitudine et sublimitate, tria quaeruntur.
Quaest. I. Quaeritur ergo: quae necessitas fuit scribendi hoc Evangelium ? Et videtur, quod nulla:
1. Quia Gregorius super Ezechielem dicit super illud : Quatuor facies uni: " Si quaeris, quid Ioannes sentiat; hoc quod Lucas, Marcus et Matthaeus ". Ergo secundum hoc Ioannes nihil fecit, nisi quod replicavit hoc quod alii Evangelistae dixerant: ergo si non scripsisset, nihil deesset.
2. Item, aut Matthaeus sufficienter scripsit Evangelium , aut non; si non: ergo cum ipse a se non scripserit, sed a Spiritu sancto, Spiritus sanctus fuit insufficiens. Quodsi Matthaeus sufficienter tradidit evangelicam doctrinam: ergo superfluunt omnia alia Evangelia, tam Ioannis quam alia.
6. I tem, si necesse fuit Ecclesiae, ut quid tantum tardavit, distulit et retinuit verbum tempore salutis ? Ergo videtur, quod negligenter fecerit et peccaverit, quod tantum distulit.
Respondeo : Dicendum, quod Evangelistae sunt testes Domini, et hoc non propter indigentiam claritatis divinae, sed infirmitatis humanae. Quia ergo nostra infirmitas firmius et certius credit pluribus quam uni; ideo disposuit divina sapientia, ut plures essent Evangelistae.
Si vero omnino diversa dicerent, fidem non firmarent; necesse est enim, ut testimonium sit solidum, testes concordare. Si vero omnino idem dicerent, iam certe totum unum esset et superfluum. Ut ergo certum esset testimonium et nihil contineret superfluum, disposuit Spiritus sanctus, ut aliqua singulariter narrarent, aliqua communiter, nulla vero discorditer.
1. Quod obiicitur, quod sensit unus, et omnis: intelligendum, non quia omnino idem dixerint, sed ubi concurrerunt in idem narrandum, non discordant, sicut dicit Augustinus de Concordia Evangelistarum .
Vel facienda est vis in hoc, quod dicit sentiunt: quia idem sentiunt tanquam uno spiritu et fide illuminati: sed tamen non omnino eadem scribunt.
2. Quod quaeritur. utrum Matthaeus sufficienter dixerit; dicendum ad hoc, quod sufficienter de aliquo tractare, hoc est dupliciter: aut quantum exigit materiae dignitas: et sic de Christo sufficienter tractare est impossibile, non tantum uni homini, sed etiam toti mundo, si converteretur in linguas, quia ad eius narrationem deficiunt omnes linguae. Unde Ioannis ultimo : Quodsi scribantur fer singula quae fecit lesus, nec ipsum arbitror mundum posse capere eos qui scribendi sunt libros. Alio modo est sufficienter tractare, quantum sufficit ad deveniendum in finem: et sic in quolibet Evangelistarum substantia fidei, quantum sufficit, continetur. Sed tameo alii non superfluunt, quia faciunt ad fidei claritatem, explicationem, maiorem certitudinem et defensionem.
3. Quod obiicitur: quare tantum distulit? dicendum, quod ratio fuit ex parte scribentis: quia erat virgo et iuvenis; ideo ut verecundus se ingerere noluit, quousque ab episcopis Asiae rogaretur et ab haereticis excitaretur. Unde in Prologo dicitur, quod ultimo scripsit Evangelium, et hoc virgini debebatur.
Alia ratio fuit ex parte Scripturae, quia alii sunt versati circa humanitatem et circa vitam activam, beatus Ioannes circa Divinitatem et vitam contemplativam, sicut dicit Angustinus in Glossa . Quia ergo per visibilia venitur ad invisibilia, et per activam ad contemplativam: debuerunt primo alii scribere, ultimo vero Ioannes.
Tertia ratio fuit ex parte dispensationis divinae; quia enim Ioannes ceteris melius servaverat Evangelium, si ipse primo scripsisset, aut totum scripsisset et aliis locum scribendi abstulisset ; aut si non totum, alii ipsum supplere non possent. Ideo permisit instinctu Spiritus sancti, alios prius scribere, ut quae alii omiserant, postmodum ipse narraret .
Graeci autem reddunt aliam causam, ut alios corrigeret: sed mentiuntur, quia, si eodem Spiritu Evangelistae locuti sunt, impossibile fuit, eos dicere falsum ; ideo aliquid fuit addendum, sed nihil corrigendum.
10. Quaest. II. Secundo quaeritur de huius libri certitudine, et videtur, quod male procedat.
1. Si enim modus narrationis est debilis et infirmus, quia quis potest contradicere, nec habet unde refellatur; et Ioannes modo narratorio procedit : ergo valde debiliter et infirme.
2. Item, quod debeat certitudinaliter procedere, videtur: quia "nihil est certius homini sua fide ": ergo nulla cognitio vel doctrina certius debet tradi ea quae generat fidem. Sed doctrina Ioannis est ad generandum fidem, sicut dicitur Ioannis vigesimo: ergo debet esse certissima et certitudinaliter procedere.
Respondeo: Dicendum, quod quadruplex est certitudo, scilicet demonstrationis, auctoritatis, internae illuminationis et exterioris persuasionis. Prima certitudo est, cui resisti non potest: in illa cogitur homo assentire, velit nolit; et ideo talis certitudo, ubi dominatur, evacuat fidem. Alia est certitudo auctoritatis, et haec fidem generat: unde Augustinus : "Quod credimus debemus auctoritati". Tertia est certitudo illuminationis interioris, et haec fidem perficit et consummat. Quarta est persuasionis, quando homo fidelis rationes assignat congruentiae et efficaciae, ut quod credit intelligat: et haec certitudo fidem consequitur. Nam rationes hujusmodi fideli sunt optimae et efficaces, infideli vero prorsus inutiles et infirmae .
1.2. Quod ergo quaeritur de certitudine, dicendum, quod " quia finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem "; cum haec doctrina sit ad generandam fidem, non debuit habere certitudinem demonstrativam: non potuit habere certitudinem internam, quia illa est gratiae; non debuit habere persuasorum: ideo oportuit, quod haberet certitudinem auctoritatis. Et haec est ratio, quare omnes libri sacrae Scripturae traduntur per modum narrationis, non ratiocinationis, quia sunt ad generandam fidem, quae est per assensum liberum. Libri autem doctorum traduntur per ratiocinationes, quia sunt ad generandam intelligentiam et ad fidem confovendam et nutriendam. Sed rationes illae non habent robur, nisi fundatae super fidem .
Dicendum est ergo, quod certitudo auctoritatis in aliis scientiis inventis ab hominibus, qui mentiuntur saepe, parvum habet robur: sed in sacra Scriptura, quae a Spiritu sancto data est, magnam habet firmitatem, quia ipse mentiri non potest. Unde Augustinus super Genesim : " Maior est huius Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas ".
11. Quaest. III. Quaeritur de sublimitate perscrutationis et sermonis. Et videtnr, quod male agat beatus Ioannes, qui tam sublimia perscrutatur:
1. Quia Ecclesiastici tertio : Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: et iterum Proverbiorum vigesimo quinto: Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Quid maius quam aeterna Verbi generatio? Si dicas, quod ipse non perscrutatur, sed narrat: contra: Isaiae quinquagesimo tertio : Generationem eius quis enarrabit? Et Hieronymus exponit de generatione aeterna.
2. Item Apostolus primae ad Corinthios secundo commendat se de hoc, quod non venit ad Corinthios in sublimitate sermonis, sed in humilitate. Ergo videtur, quod beatus Ioannes reprehensibilis sit, quod tam alte intonuit, ita quod altius non posset.
Respondeo: Intelligendum , quod perscrutatio maiestatis et sublimium potest esse tripliciter, scilicet in spiritu diabolico, humano et divino. Prima est malignitatis, et fuit in haereticis; secunda vero curiositatis, et fuit in philosophis ; tertia vero pietatis, et fuit in Apostolis et Prophetis. Prima est omnino reprehendenda, secunda est cavenda, sed tertia amplectenda; quia et prima et secunda frequenter ducunt in errorem, sed tertia non, quia Spiritus scrutatur profunda Dei, primae ad Corinthios secundo . Et quia Ioannes Spiritu divino afflatus fuit, ideo in caelestium perscrutatione et descriptione reprehendi non potest: et ideo Spiritus sanctus generationem aeternam enarravit, non homo.
2. Quod quaeritur de sublimitate sermonis, dicendum, quod sublimitas sermonis aliquando reprehenditur propter pravam intentionem, ut cum homo loquitur sublimia, ut gloriosus appareat: et sic prohibetur primi Regum secundo : Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes.
Aliquando reprehenditur propter materiam, ut quando materia levis et modica est, non est verbis altis aggravanda et obscuranda; de quo ad Colossenses secundo : Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum: et post: Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam.
Aliquando reprehenditur, quia audientes non sunt capaces: propter hoc dicebat Apostolus primae ad Corinthios secundo : Non veni ad vos in sublimitate sermonis: et ratio erat, quia non poterant intelligere. Econtra dicit Hieronymus de quibusdam: " Alii adducto supercilio grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris Litteris philosophantur ". Beatus vero Ioannes et materiam habuit altam et intentionem bonam et audientes provectos, quia iam Ecclesia creverat; quare recte et debite sublimiter locatus est. Tamen hoc est mirabile, sicut dicit Augustinus , quod in sermone suo invenit parvulus lac quod sugat, invenit etiam perfectus solidum cibum, qui eum reficiat. Et verificatur illud Gregorii, quod ibi elephas natat, et agnus peditat. Et ideo parvuli qui non possunt natare cum elephantibus, peditare debent cum agnis.
ProloGus S. Hieronymi in Evangelium secundum Ioannem .
Hic est Ioannes evangelista, unus ex discipulis Domini, qui virgo electus a Deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in Evangelio datur: quod et prae ceteris dilectus a Domino dicitur, et huic Matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut Virginem virgo servaret
Denique manifestans in Evangelio, quod erat ipse incorruptibilis Verbi opus inchoans, solus Verbum caro factum esse nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur: primum signum ponens, quod in nuptiis fecit Dominus, ostendens, quod ipse erat, ut legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum debeat, et veteribus immutatis, nova omnia, quae a Christo instituuntur, appareant.
Hoc autem Evangelium scripsit in Asia, et postea quam in Palmos insula Apocalypsim scripserat: ut, cui in principio canonis incorruptibile principium praenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo: Ego sum alpha et omega.
Et hic est Ioannes, qui sciens, supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulturae suae locum, facta oratione, positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis , quam a corruptione carnis invenitur alienus. Tamcn post omnes Evangelium scripsit, et hoc virgini debebatur. Quorum tamen vel scriptorum temporis dispositio, vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur, ut sciendi desiderio collato et quaerentibus fructus laboris et Deo magisterii doctrina servetur. Explicit.
Expositio huius Prologi.
12. Huic libro praemittit Hieronymus Prologum , in quo notificatur opus multipliciter. Nam primo tangitur dignitas scriptoris. Secundo vero, modus scribendi, ibi: Denique manifestans in Evangelio. Tertio, tempus et locus scribendi, ibi: Hoc autem Evangelium scripsit in Asia. Quarto, obitus auctoris, ibi: Ei hic est Ioannes, qui sciens. Ultimo, ordo istius ad alia Evangelia, ibi: Tamen post omnes scripsit Evangelium.
Dignitatem igitur auctoris in hoc exprimit, quod " virgo a Domino de nuptiis est vocatus ", et quod virginitati eius magna et nobilia testimonia perhibentur, scilicet Christi familiaris dilectio et Matris commissio .
Modum vero scribendi describit consonum scribenti in hoc, quod quia scriptor erat carne incorruptus et de nuptiis vocatus; ideo primo "inchoat incorruptibilis Verbi generationem ", et deinde inter signa inchoat a mutatione aquae in vinum facta in nuptiis: ex his " ostendens, quod ipse erat ", quod est nomen , et tantum vult dicere, quantum ostendens, qualis erat, sicut communiter loquimur: tu monstras quod es.
Locum scribendi dicit " fuisse in Asia "; tempus vero fuit, quia ultimo post Apocalypsim: et ita Ioannis Evangelium fuit ultimo inter libros sacrae Scripturae scriptum: et congruebat, ut, sicut in libro primo scripto, quod est " principium canonis, incorruptibile principium praenotatur ", ita et in libro ultimo scripto : In principio erat Verbum, sicut ibi: In principio creavit, et hoc, " dicente Domino in Apocalypsi: Ego sum alpha et omega ". Unde in Apocalypsis primo est determinatio eius quod est dicente.
Vel aliter potest legi, ut " finis incorruptibilis per virginem reddatur in Apocalypsi ", quae est ultimus liber canonis, licet non ultimo scriptus. Sed prima littera magis consonat verbis.
Obitum auctoris describit tanquam mirabilem, quia praescivit ipsum; et cum multis miraculis floruisset, sine dolore de hac vita transivit. Sed tamen hoc habet dubitationem .
Ordinem ad alia Evangelia tangit, quia ultimo scripsit. Et hoc debitum fuit ei vel ut virgini verecundae, vel ut virgini incorruptae, vel ut virgini perfecte; ideo debuit consummare, tamen plene ordinem tangere recusat, ut aliis fructum laboris relinquat .
COMMENTARIUS
IN EVANGELIUM IOANNIS.