14. Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit: Sine ipso factum est nihil.
Contra hoc est, quia qui furatur aliquid fecit: ergo furtum est aliquid: ergo est a Deo: ergo peccata et mala sunt a Deo et non fiunt sine Deo. Si tu dicas, quod peccatum nihil est, unde sensus est: Sine ipso factum est nihil, id est peccatum, ut negotio sistat intra ; sic ultra obiicitur: quia peccatum corrumpit, et quod corrumpit agit, et quod agit est ens, et quod est ens est aliquid: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod peccatum aliquando nominat actionem privatam aliqua debita circumstantia ; aliquando nominat debitum cum privatione boni, ad quod est; aliquando nominat ipsam boni privationem. Primo modo est aliquid: secundo modo est secundum quid: tertio modo est omnino nihil. Secundum igitur quod concernit bonum substratum, ratione illius est a Deo, sed ratione deformitatis, non .
Quod ergo obiicitur, quod peccatum agit: hoc est per naturam boni substratam, ut dicit Dionysius .
15. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod factum est in ipso vita erat.
Contra : Omnia facta sunt in ipso: ergo omnia sunt vita: in Psalmo : Omnia in sapientia fecisti: ergo lapis vivit.
Respondeo: Dicendum, quod illud verbum exponit Chrysostomus sic : Quod factum est, connectendo priori clausulae, ut sit punctus: sine ipso factum est nihil, quod factum est, et ly quod tenetur implicative. Et post sequitur: In ipso vita erat: et cessat obiectio. Hilarius vero sic: Quod factum est in ipso: hic punctus, scilicet quantum ad humanitatem, ut incarnatio, passio et resurrectio, erat vita, causaliter loquendo, id est causa vitae et salutis nostrae. Ambrosius sic: Quod factum est in ipso vita, id est, in ipso qui est vita: appositiva est constructio: erat, scilicet in Dei praescientia , antequam fleret ; et est similis modus loquendi: Omnia in sapientia fecisti. Augustinus elegantius omnibus exponit: Quod factum est in ipso vita erat; quia habebat in ipso exemplar et rationem viventem ; quae ratio dicitur vivens, quia spiritualis, non materialis: quia intransmutabilis, non variabilis: quia aeterna, non corruptibilis. Et haec est ratio vitae; vita enim est actus spiritualis et continuus, ab ente quieto et sempiterno fluens .
16. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Tenebrae eam non comprehenderunt.
Contra: 1. Lux corporalis, dum lucet et est praesens, non potest non videri: ergo pari ratione videtur de luce spirituali et de intellectu.
2. Item, quare dicit de tenebris ? Quia nullus etiam bonus eam comprehendit, cum sit incomprehensibilis.
Respondeo : Dicendum, quod non est simile de luce corporali et spirituali triplici de causa: tum ex parte motivi, quia corporalis se manifestat naturaliter, spiritualis vero voluntarie: tum ex parte oculi, quia oculus intellectus caecus est respectu unius, et tamen videt respectu alterius, sicut videmus, quod unius habet ignorantiam, alterius cognitionem ; sic oculus infidelis caecus respectu Dei. Tertia ratio ex parte comparationis, quia aliqua proportio est oculi nostri ad lucem corporalem, sed lux spiritualis improportionaliter excedit, et ideo lucem habitat inaccessibilem .
2. Quod quaeritur de comprehensione; dicendum, quod est comprehensio per inclusionem , per apertam visionem, per fidei et caritatis adhaesionem. Primo modo a nullo comprehenditur, secundo modo a Beatis, tertio modo a Sanctis, nullo dictorum modorum a malignis: ideo dicit: Et tenebrat eam non comprehenderunt, id est, nec fide nec amore adhaeserunt.
Pars. II. De Verbo, quatenus est carni unitum
PONUNTUR TRIA.
17. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Egit supra de Verbo secundum excellentiam Divinitatis: in hac parte agit secundum assumtionem humanitatis. Et quia assumtio haec facta est propter nostram salutem, quae facta est per passionem et consummata per resurrectionem ;ideo habet haec pars tres partes. In prima agit de incarnatione: in secunda de passione, infra in fine undecimi : Collegerunt ergo pontifices: in tertia de resurrectione, in principio vigesimi capituli: Una autem Sabbati etc.
Primo tractatur de ipsa incarnatione dupliciter, primo de ipsa in se considerata.
Et quia incarnatio inutilis est nobis, nisi manifestetur ; ideo primo agit de incarnatione: secundo, de incarnationis manifestatione, infra eodem : Et vidimus gloriam eius. Quia vero adventus Christi in carnem erat adventus Regis, ideo praemisit praecursorem ; ideo primo agitur de adventu praecursoris, secundo, de adventu Christi, ibi: Erat lux vera etc.
De adventu praecursoris.
18. (Vers. 6.). Adveniens ergo praecursor describitur a quatuor conditionibus, scilicet a natura, ab auctoritate, a nomine, ab officio. A natura, cum dicitur: Fuit homo: Glossa : " Homo, non Angelus, ut volunt haeretici ". Hoc dicebant haeretici propter illud Malachiae tertio: " Ecce, ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam ante te". Sed " Angelus est ibi nomen officii, non naturae ". Ab auctoritate describitur, cum subditur: Missus a Deo, non ab homine, non a se: ad Romanos decimo : "Quomodo praedicabunt, nisi mittantur "? Quocontra dicitur de malis prophetis Ieremiae vigesimo tertio: " Currebant, et ego non mittebam eos". A nomine describitur, cum dicitur: Cui nomen erat Ioannes. Hoc nomen fuit authenticum, quia non ab homine impositum, sed a Deo; Lucae primo dictum est Zachariae: " Elisabeth, uxor tua, pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem ". Ab officio describitur, cum subinfertur:
19. (Vers. 7.). Hic venit in testimonium. Officium enim suum fuit testificari de lumine, non propter defectum luminis, sed credentium ; ideo dicitur: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum; Actuum decimo nono : " Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens, in eum, qui venturus erat post ipsum, ut crederent "; crederent, inquam, per illum, non in illum; quia:
20. (Vers. 8.). Non erat ille lux, in quam credendum ; sed ut testimonium perhiberet de lumine: quod et fecit ; infra quinto : " Vos misistis ad Ioannem, et ille testimonium perhibuit veritati ".