50. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de interrogatione Iudaeorum. Cum enim scirent originem Ioannis et vitam, ad quid quaernnt: Tu quis es?
Et respondendum est ad hoc, quod quis aliquando quaerit substantiam, ut cum dicitur: quis fecit hoc vel illud ? Aliquando propriam nominatio- nem, ut dicit Priscianus .
Quis, pater, ille virum qui sic comitatur euntem ?
Aliquando specialiter inter alias conditiones quaerit dignitatem: nam personae dignae et eminentes personae ecclesiasticae vocantur . Ideo hic dicendum, quod etsi scirent originem, vitam et nomen, tamen dubitabant de dignitate.
51. Quaest. II. Item de responsione Ioannis quaeritur, quia ipse respondet secundae interrogationi, quod non est Elias.
CONTRA: 1: Matthaei undecimo : "Si vultis scire, ipse est Elias". Ergo aut Dominus dicit falsum, aut ipse.
2. Item respondet, se non esse prophetam: contra: Lucae primo : " Tu puer propheta Altissimi vocaberis ".
Respondeo, quod Ioannes respondebat magis ad intentionem quaerentium quam ad quaestionem. Intelligendum igitur, quod ludaei quaerentes de Elia, corporaliter de ipso quaerebant, de illo eodem, qui fuit in veteri testamento: Ioannes vero respondet, quod non est Elias proprie: sed Dominus dicit eum Eliam figurative: quia hoc fuit Ioannes primo adventu, quod Elias secundo. Similiter dicendum, quod ipsi quaerebant de propheta et officio prophetandi praecise, sicnt propheta praedicit futura: Ioannes vero propheta erat et plus quam propheta , quia demonstravit praesentem. Ideo secundum intentionem eorum, se non esse prophetam, respondet.
52. Quaest. III. Item quaeritur de tertia responsione: 1. Quare scilicet Ioannes dictus est vox, et quare dixit, se esse vocem?
2. Item, quid est hoc quod dicit: Dirigite viam Domini: quia Ieremiae decimo : " Scio, Domine, quia non est hominis via eius neque viri, ut dirigat gressus suos". Ergo adhortatur ad impossibile.
Respondeo: Dicendum, quod sicut Filius Dei rectissime dicitur verbum: ita praecursor eius rectissime dicitur vox. Vox quadruplicem proprietatem habet respectu verbi, ratione cuius recte dicitur. Vox praeit verbum; sic loannes Christum; Lucae primo " Ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae". Manifestat verbum: sic Ioannes Christum: supra eodem : " Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine". Transit et relinquit verbum manens: sic Ioannes Christum: infra tertio : " Me oportet minui, illum autem crescere ". Est inutilis sine verbo: sic Ioannis praedicatio sine Christo: infra eodem : "Ego baptizo vos in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis".
2. Quod obiicitur de directione, dicendum, quod directio viae est per gratiam et caritatem, quae a solo Deo est: sed praeparatio ad directionem est facienda, secundum quod in nobis est. Et hoc praecipitur hic: unde Gregorius : " Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur".
53. Et qui missi fuerant. Iam dixit Ioannes veritatem de se ipso: hic vero testimonium dat de Christo et describit hoc ordine. Primo ponitur quaerentium improbitas: secundo, testimonii veritas: tertio, testimonii celebritas.
(Vers. 24.). Tangitur ergo primo quaerentium improbitas: quia, cum audissent veritatem, quaerunt calumniari veritatis doctorem. Et huius ratio erat, quia malitiosi erant: ideo dicit: Qui missi fuerant erant ex Pharisaeis, ideo malitiosi et observatores: Chrysostomus : "Illi missi fuerunt, qui veritatem nescierunt quaerere, sed invidere "; ideo malitiose et improbe quaerunt. Ideo dicit:
54. (Vers. 25.). Et interrogaverunt eum et dixerunt ei, quasi ipsum redarguendo: Quid ergo baptizas, si tu non. es Christus neque Eliae neque propheta f Sine auctoritate facis et stulte. Unde Chrysostomus : "Quia non valuerunt eum blanditiis supplantare, accusationes ei immittere tentant". Unde exclamat Chrysostomus: " O de dementia) o de elatione ! o de intemperanti investigatione 1 Missi estis ab eo edocendi: Tu quis es? Et crimen legis vultis imponere "? In hoc ergo innuitur quaerentium improbitas.
55. (Vers. 26.). Respondit eis Joannes. Tangitur hic secundum, scilicet testimonii veritas. Ioannes enim veritatem sui officii exprimit et ex hoc dignitatem Christi. Ideo dicit: Ego baptizo vos in aqua: id est, lavo exterius, non tanquam Christus interius: sed ad Christum praeparo; unde Actuum decimo nono : "Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae dicens: In eum, qui venturus erat, ut crederent v. Ideo subdit: Medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: id est inter vos; quem nescitis secundum quod Dominus infra octavo dicit: " Neque me scitis neque Patrem meum scitis ". Ad illum ego praeparo. Ideo dicit:
56. (Vers. 27.). Ipse est qui post me venturus est, quia ego illum praecedo ut praecursor. Qui ante me factus est, id est dignior me: infra tertio : " Me oportet minui, illum autem crescere ". Et quanto dignior sit, ostendit: Cuius ego non sum dignus, ut solvam corrigiam calceamenti. Ad litteram hoc verum est, quia nullus quantumcumque bonus debet se dignum reputare, ut etiam Christum discalceet; unde dicebat ille centurio Malthaei octavo : " Domine, non sum dignus, ut inires sub tectum meum ".
Allegorice vero calceamentum est humanitas Christi: pes calceatus, Divinitas humanata: corrigia calceamenti, unio naturarum. Solvere ergo corrigiam calceamenti est explicare mysterium unionis, ad quod indignum se Ioannes dicit, quia Isaiae quinquagesimo tertio : " Generationem eius quis enarrabit "? quasi dicat: nemo dignus.
57. (Vers. 28.). Haec in Bethania facta sunt. Tangitur hic tertium, scilicet testimonii celebritas, quae notatur in hoc, quod in loco communi hoc testimonium dedit, ubi plures concurrebant. Ideo dicit: Haec inBethania facta sunt trans Iordanem, ubi
erat Ioannes baptizans: et ita multus populus concurrebat: infra tertio : " Erat autem Ioannes baptizans in Aennon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic ".