27. Quaest. I. Sed quaestio hic incidit primo de hoc quod dicit: Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo.
Contra : 1. Omnes Sancti ascendunt, et tameo nullus descendit.
2. Item, corpus Christi ascendit in-.caelnm, et tamen non descendit de caelo.
3. Item obiicitur: si hoc intelligitur de Christo: aut intelligitur secundum naturam divinam, aut hu-manam. Secundum humanam, non: quia illa noe descendit de caelo, et praeterea tunc, cum loquebatur, non erat in caelo. Secundum divinam non potest, quia non ascendit, quia maior esse non potuit nec locum mutavit.
Respondent quidam, quod exceptio hic non tanti tum comprehendit Christum, qui est caput, immo totum corpus Christi: et illi omnes et soli, qui ad corpus eius pertinent, ascendunt .
Sed hoc non potest stare, quia corpus non descendit de caelo . Propterea intelligendum, quod ascendere hic dicitur propria virtute, non aliunde data, et sic solas Christus potuit .
2. Quod obiicit de corpore, respondet Augustinos , quod non obstat, quia corpus est tanquam indumentum ; unde si aliquis descendit nudus de monte et ascendit vestitus, dicimus: nemo ascendit,
nisi qui descendit: sic et in proposito.
3. Quod quaerit: secundum quam naturam hoc :. dicitur? respondeo: Dicendum, quod in illa oratione tria dicuntur de una hypostasi: ascendere convenit ei ratione humanae naturae: descendere, ratione divinae relate ad humanam, quia se humiliavit assumendo carnem: esse vero in caelo, ut tunc, secandam divinam pure. Et sic non potest totum retorqueri ad unam naturam, sed ad unam hypostasim .
28. Quaest. II. Item quaerit Chrysostomus de hoc quod dicit: Sicut exaltavit etc.: quare, cum exprimat passionem, non dixit pendere in cruce, ut apertius loqueretur?
Respondeo: Dicendum, quod Dominus revelabat . passionis mysterium Nicodemo ut honestum, ut credibile, ut secretum: ut honestum, ne homo adhuc carnalis despiceret et horreret: ideo dixit exaltari, non suspendi. Ut credibile, ut fidem adhiberet: ideo per figuram praecedentem mirabilem passionis effectum mirabilem insinuat. Ut etiam secretum, ut carius habeat: et ideo non explanat, sed relinquit ei locum meditandi, et per hoc proficiendi et ad donum intellectus perveniendi .
29. Quaest III. Quaestio est de hoc quod dicit: Ut omnis, qui credit in eum, non pereat. Ergo nullus, qui habet fidem, damnabitur, quantumcumque malus. - Si tu dicas, quod intelligitnr de fide formata: ergo secundum hoc nullus, qui habet fidem formatam, potest damnari.
Respondeo: Dicendum, quod hic loquitur de fide vera: vera autem fides excludit fictionem duplicem. Fides enim est ficta, aut quia credit, sed non amat: aut quia credit et amat, sed non perseverat. Vera est igitur fides, quae quod credit amat et perseverat; et omnis talis salvabitur .
30. Non enim misit Deus. Supra determinavit, quae sit salutis via, et quod salutis principium: hic tertio iam determinat, quod est salutis impedimentum. Et primo ostendit, quod impedimentum nostrae salutis non est ex parte Dei: secundo, quod est ex parte defectus fidei: tertio vero, quod est ex parte defectus operis boni.
(Vers. 17.). Ostendit igitur primo, quod non est ex parte Dei nostra damnatio, cum dicit: Non enim misit etc.: et debet ita continuari ad praecedens: vere dixi, quod Deus dedit Filium, ut omnis, qui credit in eum, habeat vitam aeternam, non, inquam, ut damnetur. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, scilicet ipsum condemnando, sed ut salvetur mundus per ipsum: primae Ioannis tertio : "In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ipse prior dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris ", ideo ad propitiandum, non ad damnandum.
31. (Vers. 18.). Qui credit in eum non iudicatur. Tangitur hic secundum, quod damnatio et iudicium venit ex parte defectus fidei. Et hoc ostendit per hoc, quod qui credit non iudicabitur, sed qui non credit iam est iudicatus. Propter hoc dicit: Qui credit in eum, scilicet in Dei Filium, non iudicatur: infra quinto : "In iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam ". Qui autem non credit iam iudicatus est, id est, pro damnato habetur: quia non credit in nomine unigeniti Fuit Dei: quia, sicut dictum est Actuum quarto , " non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ". Et ideo qui in eius nomine non credit merito est damnatus.
32. (Vers. 19.). Et hoc est iudicium etc. Tangitur hic tertium, scilicet quod impedimentum salutis et ratio damnationis et iudicii est ex parte defectus operis boni, ratione cuius homo refugit salutem. Propterea dicit: Et hoc est iudicium: Glossa : "Id est causa damnationis ": quia lux venit in mundum, id est Verbum incarnatum: infra duodecimo: " Ego lux in mundum veni, ut qui credit in me in tenebris non maneat ". Et dilexerunt homines magis tenebras, scilicet erroris, quam lueem, veritatis: Iob vigesimo quarto: " Ipsi fuerunt rebelles lumini ". Et ratio huius caecitatis est defectus operis boni; propter quod dicit: Erant enim eorum mala opera. Et quod malum opus sit ratio fugiendi lucem, ostendit.
33. (Vers. 20.). Omnis enim, qui male agit, odit lucem: Iob vigesimo quarto : " Oculus adulteri observat caliginem ". Et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius, id est, manifestentur esse mala: ad Ephesios quinto: " Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem illa redarguite: omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur". Sed e contrario bonum opus ducit ad lucem. Ideo dicit:
34. (Vers. 21.). Qui autem facit veritatem venit ad lucem: Matthaei quinto : " Nemo abscondit lucernam sub modio, sed super candelabrum "; quia bona opera lux sunt. Unde et subdit: Ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. In Deo fiunt, quae in caritate: primae Ioannis quarto : "Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo", qui est summa lux, et ideo ad eius honorem sunt revelanda: Matthaei quinto: " Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est ".