55. Quaest. I. Quaeritur hic: secundum quam naturam data est Filio iudicandi potestas? - Quod secundum humanam, videtur:
1. Per litteram : Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
2. Item, Augustinus : " Potestatem iudicii dedit ei in carnem mittendo ".
Sed contra : 1. Deuteronomii trigesimo secundo : Mea est ultio, et ego retribuam, dicit Dominus: ergo solius Dei est vindicta: ergo si iudicium est vindicta, est ergo Filii secundum divinam naturam.
2. Et hoc ostenditur per litteram : Pater omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut et Patrem: sed Filius non est honorificandus sicut Pater secundum humanam naturam, sed solum secundum divinam: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod potestas iudicandi est duplex, scilicet auctoritatis et ministerii. Prima est totius Trinitatis, ministerii vero est Filii sedentis et apparentis in indicio, et hoc secandum humanam naturam, et de hac hic loquitur .
1. Quod ergo obiicit: Mihi vindicta etc., non excludit Filium incarnatum, sed hominem purum.
2. Quod obiicit de honorificatione, dicendum, quod persona Filii propter humiliationem incarnationis videbatur descendisse: ideo Pater voluit, quod in eadem humanitate, in qua apparebat humilis, iudicaret ut nemo ipsum incarnatum contemneret, sed sicut Patrem timeret tanquam eum cuius sententia inviolabilis perseverat: unde iudicium per humanitatem facit timeri per Divinitatem .
56. Quaest. II. Item quaeritur, utrum solius Filii sit iudicare.
Quod sic, videtur per litteram: Puter omne iudicium dedit Filio: et Actuum decimo : Ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum: et primae ad Corinthios quarto: Qui iudicat me Dominus est: ergo si ipse solus est Dominus noster, ipsius solius est iudicare.
Contra: 1. Primae ad Corinthios undecimo : Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur: ergo nostrum est iudicare nos.
2. Item, quod ad alios, videtur Matthaei decimo nono : Sedebitis super sedes duodecim etc. dictum est Apostolis: item, primae ad Corinthios sexto: Nescitis, quia Angelos iudicabimus?
Ad hoc dicendum, quod in iudicio est examinatio, est approbatio, est etiam sententiae latio sive definitio.
Primus actus, scilicet examinationis, ad omnes pertinet, et ratione linius dicit Apostolus, quoniam debent se probare, id est examinare.
Secundus, scilicet approbationis, vel reprobationis, ad perfectos pertinet, quia ipsi approbabunt et reprobabunt, et eorum comparatione mali reprobabantur: sed hoc non in praesenti, sed in futuro: unde Apostolus dicit, tale iudicium in praesenti tempore esse ante tempus: primae ad Corinthios quarto : Nolite ante tempus iudicare.
Tertius actus, scilicet definitionis, est solius Filii, quia ipse sententiam promulgabit. Hoc actu non utitur aliquis nisi usurpative et temerarie: unde Dominus prohibet Matthaei septimo : Nolite iudicare; et Apostolus ad Romanos decimo quarto: Tu quis es, qui iudicas alienum servum? - Dico igitur, quod quando dicit, quod Pater omne iudicium dedit Filio, intelligitur de iudicio definitionis, non examinationis vel approbationis .
57. Quaest. III. Item quaeritur de iudicandis, qui scilicet iudicabuntur. - Quod mali tantum, videtur ex littera : In iudicium non venit, sed transit: et supra tertio: Qui credit in eum non iudicatur.
Contra: Secundae ad Corinthios quinto : Omnes stabimus ante tribunal Christi.
Respondeo: Dicendum, quod iudicium definitionis accipitur communiter, et sic comprehendit sententiam salutis et poenae, et sic omnes iudicabuntur: accipitur proprie pro damnatione, et sic accipitur hic: Procedent qui mala egerunt in resurrectionem iudicii, id est damnationis: similiter supra tertio .
58. Quaest. IV. Item , de modo iudicandi:
1. Quod iudicat, sicut audit
Contra: Isaiae undecimo :Non secundum auditum aurium arguet.
2. Item dicit , quod non secundum suam voluntatem, sed Dei: ergo voluntas sua discordat a voluntate Dei.
Respondeo ad primum: Non iudicat secundum auditum exteriorem et relationem , sed secundum interiorem et paternae illuminationis.
Ad secundum dicendum, quod hoc habet duas causas veritatis: non quaero voluntatem meam singularem, aut quia habet, sed non quaerit; aut quia non habet nec quaerit: et in hoc sensu loquitur, et ipse obiicit sic in primo sensu .
59. Si ego testimonium perhibeo etc. Haec est quarta pars capituli, in qua determinatur praedictae confutationis corroborata, quae facta est multiplici testimonio hoc approbante, quod supra Dominus dixit. Et haec pars habet duas: quia primo adducitur testimoniorum certitudo: secundo vero, Iudaeorum non credentium reprehensio, ibi : Et non vultis venire ad me.
Prima pars habet duas: quia primo Dominus, etsi possit suum testimonium adducere, renuit: secundo, testimonia aliorum adducit, ibi : Vos misistis etc.
(Vers. 31.). Renuit ergo testimonium suum, quia ipsi non crederent tanquam incertum: unde dicit: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum, id est, non est efficax ad credendum, maxime si ego solus; unde infra octavo : "Dixerunt ei Pharisaei: Tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum ". Nec tamen desunt mihi testimonia vera: unde subdit:
60. (Vers. 32.). Alius est, qui testimonium perhibet de me, scilicet Pater, vel etiam Ioannes, et de utroque recte intelligitur quod sequitur: Et scio, quia verum est testimonium, quod perhibet de me: quia tanquam certus testificatur. Pater enim verum dat testimonium, quia, sicut dicitur infra octavo , " qui misit me verax est". Ioannes similiter certus: unde supra primo dixit Ioannes: "Ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei "; Proverbiorum duodecimo: " Qui quod novit loquitur iudex iustitiae est, qui autem mentitur testis est fraudulentus ".
61. Vos misistis etc. Renuit Dominus testimonium suum, hic secundo adducit testimonium alienum. Et quia in ore plurium testium est testimonium firmum , ideo pars ista habet quatuor partes secundum quatuor testimonia, quae adducit. Primum est Ioannis: secundum est operis: tertium, divinum: et quartum, Scripturarum. Et distinguuntur baec testimonia: quia primum est pronuntiatum, secundum exhibitum, tertium inspiratum et quartum scriptum.
(Vers. 33.). Primo igitur adducit testimonium Ioannis, quod eis fuerat perhibitum ad suam petitionem: ideo dicit: Vos misistis ad Ioannem: non ille se ingessit, sed ad vestram petitionem respondit, supra primo : " Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ad eum " etc. Et ille testimonium perhibuit veritati, tanquam testis fidelis: Proverbiorum decimo quarto: " Testis fidelis non mentietur ". Et ne videretur Dominus humanum testimonium mendicare, subdit:
62. (Vers. 34.). Ego autem ab homine testimonium non accipio, supple: propter meam indigentiam: Psalmus : "Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges "; sed recolo propter salutem vestram. Unde et dicit: Sed haec dico, ut vos salvi sitis, scilicet per testimonium eius credendo in me, quia, sicut dicitur Marci ul timo, "qui crediderit et baptizatus fuerit, salvas erit". Et vere ad Ioannis testimonium credere ded buissent; unde et subdit:
63. (Vers. 35.). Ille erat lucerna ardens, pet gratiam, et lucens, per doctrinam: vel: ardens, pet internam caritatem, lucens, per exteriorem vitae honestatem. Bernardus : " Ardere tantum parum est lucere vanum, sed lucere et ardere perfectum". Ideo optime Ioannes signatus est per Eliam: Ecclesiastici quadragesimo octavo: " Surrexit Elias quasi ignis, et verbum eius quasi facula ardebat". Tali igitur sic perfecte lucenti fides adhibenda erat, quod Iudaei non fecerunt: unde dicit: Vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius, ut scilicet eius doctrinae et testimonio crederetis et vitam imitaremini quam ad modicum vidistis: Matthaei undecimo :"Venit Ioannes non manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet "; Matthaei vigesimoprimo:" Venit ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei ".
64. (Vers. 36.). Ego autem habeo testimonium. Tangitur hic secundum testimonium, scilicet operum, quod praedicto maius est. Propterea dicit: Ego autem habeo testimonium maius Ioanne, quia magis est motivum ad credendum in me. Ipsa enim opera , quae dedit mihi Pater, quia ab ipso accepi esse et operari: ut perficiam ea, id est, perfecta faciam: quia " Dei perfecta sunt opera ", Deuteronomii trigesimo secundo. Ipsa opera, quae ego facio, per virtutem propriam, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me, sicut Deus Filium suum, quia ei tanta opera communicavit: infra decimo quinto : " Si non venissem et opera in eis non fecissem, quae nemo alius fecit: peccatum non haberent ". Istis operibus credendum, quod Pater misit eum; infra decimo quarto: " Pater in me manens ipse facit opera "; et iterum: " Si mihi non creditis, operibus credite ".
68. (Vers. 37.). Et qui misit me Pater etc. Tangitur hic tertium testimonium, scilicet divinum, quod et paternum dicit: propter quod ait: Et qui misit me Pater, per incarnationem, testimonium perhibuit de me, per internam inspirationem: quia, sicut dicitur infra sexto , " nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum ". Unde voce intelligibili revelat et testificatur, quam Iudaei carnales nec audire poterant nec ipsum loquentem videre. Ideo dicit: Neque vocem eius unquam audistis, per mentis revelationem: sicut Petrus audivit, Matthaei decimo sexto : "Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in caelis ". Neque speciem vidistis, per apertam visionem: Exodi trigesimo tertio: " Non videbit me homo et vivet "; et supra primo: " Deum nemo vidit unquam".
66. (Vers. 38.). Et verbum eius non habetis in vobis manens, scilicet per fidem: unde et ratio subditur: Quia quem misit ille, huic vos non creditis. Et ille quem misit, Verbum est et in cordibus manet per fidem: ad Ephesios tertio : " Habitare Christum per fidem in cordibus vestris "; Isaiae nono: " Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel"; non mansit in Iacob, quia sui eum non receperunt ".
67. (Vers. 39.). Scrutamini Scripturas. Tangitur hic testimonium quartum, scilicet Scripturarum, ad quod monet Dominus et excitat ad diligentiam et spiritualem intelligentiam ; propter quod dicit: Scrutamini Scripturas, id est, interiorem intellectum perspicite, quia, sicut dicit Apostolus secundae ad Corinthios tertio , " littera occidit, spiritus autem vivificat ". Et rationem, quare debent perscrutari, subdit: In quibus vos putatis vitam aeternam habere, id est, per quas putatis cognoscere, et per hoc vitam aeternam habere, quia per illas putatis Deum cognoscere, qui est vita aeterna: Sapientiae decimo quinto : " Nosse te consummata iustitia est, et scire iustitiam tuam et virtutem tuam radix est immortalitatis ". Has Scripturas Christus dicit sibi testificari: unde et subdit: Illae sunt, quae testimonium perhibent de me, omnes scilicet Scripturae veteris testamenti: Lucae ultimo : " Oportet, impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me", dixit Dominus Iesus: Actuum decimo octavo dicitur de Apollo, quod " vehementer Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Iesum Christum ".
AdminBookmark