77. Quaest. I. Quaeritur hic primo de hoc quod dicit, quod Iudaei murmurabant.
1. Dominus sciebat, quod Iudaei de doctrina veritatis cadere debebant in murmurationem: ergo cnm sciret, doctrinam non proficere ; cum esset medicos salutis, non debuit dare.
2. Ad hoc facit quod scribitur Matthaei septimo : Nolito sanctum dare canibus neque spargere margaritas ante porcos: ad hoc ipsum Proverbiorum nono: Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit: ergo videtur, quod talibus non deberet dari instructio, qui cadunt in detractionem.
Respondeo : Sicut dicit Augustinus in libro de Bono perseverantiae , salus unius boni praeferenda est multis malis: hoc elicitur ex verbis eius: unde dicit ibidem, quod cum scimus, doctrinam nostram prodesse bonis, etsi sciamus, inde scandalizari malos, non debemus tacere. Quoniam igitur opportuna erat doctrina de pane vitae et perutilis valde bonis, et qui tunc aderant et nobis, qui legimus: et tempus se offerebat, quia mirabilis et magna refectio facta fuerat: ideo bene fecit docendo, non . propter malos, sed propter bonos.
Unde solvendum, quod etsi Dominus malis loqueretur, tamen erudiebat bonos.
78. Quaest. II. item quaeritur de hoc quod dicit: Omnis, qui audivit a Patre: non quia Patrem viderit etc.
Contra: 1. Constat, quod hic loquitur de videre et audire ipsius intellectus: sed in intellectu non differt visus et auditus, et qui audit intelligibiliter videt intelligibiliter : ergo si auditur Pater interius, et videtur.
2. Praeterea, si dicas, quod aliud : certum est, quod intelligere est videre: qui igitur audit, aut intelligit, aut non: si intelligit, videt: si audit et non intelligit et venit ad auditum: ergo venit non intelligens tanquam brutum.
Respondeo, quod visio respicit loquentem, sed . auditus locutionem: proprie locutio Dei inspiratio Dei est, secundum quod hic accipitur. Haec inspiratio effectus Dei est in anima: hunc effectum potest anima in se ipsa cognoscere, quamvis non plene cognoscat, a quo est. Unde dicendum, quod illam inspirationem et videt et audit, sed tamen ex hoc non sequitur, quod videat Deum. Unde optime dicit: Omnis, qui audit a Patre, id est inspirationem provenientem a Patre, et illam, inquam, videt, sicut et audit. Sed non ex hoc sequitur, quod videat inspirantem: quia auditus non eum respicit, sed effectum, sicut et visus .
79. Quaest. III. Quaeritur de hoc quod dicit : Nemo potest ad me venire, nisi Pater traxerit eum.
Contra: 1. Tractio est motus violentus ;omne meritum est voluntarium: ergo nullus meretur, cum facit aliquid tractus.
2. Item, si non potest nisi tractus, ergo non est in sua potestate ad Deum venire: et si hoc: ergo cum nullus sit reprehensibilis, si non facit impossibile, nullus est reprehensibilis, si ad Deum non venit.
3. Item, cum trahere sit totius Trinitatis, quod est per revelationem, quae proprie est Filii, vel Spiritus sancti; quomodo attribuitur Patri ? quia non per proprietatem, nec per appropriationem .
Respondeo: Dicendum, quod est manere in se, et hoc naturae est inslitutae; descendere vel inclinari infra se, hoc naturae corruptae; sed supra se elevari, hoc est naturae per gratiam sublimatae . Unde stare est naturae, descendere culpae, ascendere gratiae.
Quoniam igitur natura corrupta est et ad malum prona: si supra se elevetur, non tantum erit elevatio, sed propter inclinationem ad contrarium, tractio. Quia igitur omnis, qui ad Deum venit, supra se elevatur: nemo venit, nisi trahatur. Propterea bene dicit: Nemo venit etc.
1. Quod obiicit de motu violento, respondetur, quod est tractio coactionis exterioris, et est tractio inductionis: prima violentiam ponit, secunda minime.
Vel aliter: est tractio affectionis, secundum quod dicit Augustinus , quod poeta dicit: " Trahit sua quemque voluptas "; et haec meritoria est et demeritoria: et est tractio contra voluntatem, et hac non trahit, et de hac non loquitur.
2. Ad secundum dicendum, quod non est in plena potestate venire, sed in potestate est se ad divinum auxilium praeparare .
3. Quod appropriat Patri, dico, quod appropriatio fit in Trinitate ratione intelligentiae dandas, ratione erroris amovendi, ratione humilitatis ostendendae . Sic dico, quod hoc tertio modo Filius ea quae sunt Trinitatis, Patri appropriat, ut nos humiliari doceat: et sic patet
80. Quaest. IV. Quaeritur de hoc quod dicit: Erunt omnes docibiles Dei:
1. Quia hoc certissime falsum est in omni statu.
a. Item, quomodo verum est illud quod dicitur Ioelis secundo : Effundam de spiritu meo super omnem carnem: et similiter illud Isaiae: Ponam omnes filios tuos doctos a Domino?
Respondeo secundum Augustinum , quod omnes distribuit pro generibus singulorum.
Sed tunc auctoritas parum valeret ad propositum.
Propter hoc aliter exponitur, quod qui docti erunt docebuntur a Deo, et nullus nisi per ipsum; ideo omnes docibiles . Et sic auctoritas valet ad propositum.
81. Et panis, quem ego dabo. Supra ostendit Dominus, se esse panem reficientem secundum diuinam naturam ; hic ostendit secundum humanam. Et quoniam hoc videbatur falsum et asperum sive durum, ideo haec pars habet tres partes. Primo ponitur instructio fidelium: secundo, ipsius confirmatio propter ludaeorum litigium, ibi : Litigabant ergo Iudaei etc.: tertio, ipsius explanatio propter discipulorum scandalum, ibi: Haec dixit in Synagoga docens etc.
(Vers. 52.). Instructio brevis ponitur, in qua carnem suam dicit esse panem; propter quod dicit: Et panis etc.: ita ego sum panis secundum Divinitatem: sum etiam panis secundum carnem: unde dicit: Et panis, quem ego dabo, scilicet ad reficiendum, secundam quod petimus in oratione dominica: " Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie ", Matthaei sexto : caro mea est, quae scilicet reficit: primae ad Corinthios decimo: " Panis, quem frangimus, nonne corpus Domini est"? Pro mundi vita, data scilicet est caro Christi, cum supplicio est exposita, iuxta illud Threnorum tertio : " Dabit percutienti se maxillam ", immo totum corpus: unde Isaiae quinquagesimo:
" Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus "; et non tantum ad percutiendum, immo etiam ad immolandum: unde ad Ephesios quinto: " Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo ".
82. Litigabant ergo Iudaei. Posita est instructio , hic secundo ponitur propter Iudaeorum litigium confirmatio. Et primo ponitur ludaeorum litigatio: secundo, doctrinae confirmatio, ibi :Dixit ergo eis Iesus.
(Vers. 83.). Litigatio igitur erat de hoc, quod carnem suam panem dixerat: quod ipsi carnaliter intelligebant. Propterea dicit: Litigabant ergo Iudaei. Primo murmurabant, sed modo litigant, quando alto et aperto sermone contradicunt. Litigiosi erant Iudaei, quod non debent esse servi Dei; unde secundae ad Timotheum secundo : " Servum Dei non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes". Ad invicem dicentes: Quomodo potest hic carnem suam dare nobis ad manducandum ? Quasi dicant: hoc est impossibile, nisi se interficiat. Similiter petebat supra Nicodemus : " Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci "? Unde stulte hoc petebant; Chrysostomus : " Quomodo potest carnem dare, petis? Propter quid in panibus non dixisti, quomodo quinque panes in tot extenditi?
83. Dixit ergo eis Iesus. Posita est Iudaeorum litigatio, hic ponitur doctrinae confirmatio. Confirmat igitur quod dixerat, carnem suam esse panem, hoc ordine: primo ponitur manducationis carnis Christi necessitas: secundo, manducationis utilitas: tertio, refectionis veritae: quarto vero, dignitas.
(Vers. 54.). Primo igitur ostenditur mandueationis necessitas, quia sine illa non est salus:propter quod dicit: Amen, amen dico vobis, idestin veritate: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, tanquam verum panem, et biberitis eius sanguinem, tanquam verum potum: non habebitis vitam in vobis, vitam scilicet gratiae, de qua dicitur in Psalmo : " Vivifica me secundum verbum tuum".
Augustinus: " De spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi. Si igitur vis vivere de spiritu Christi, esto in corpore Christi ". Qui autem manducat corpus Christi est in corpore Christi ; qui igitur non manducat non vivit: quia dicitur infra eodem : "Qui manducat meam carnem in me manet".
84. (Vers. 55.). Qui manducat etc. Tangitur hic secundum, scilicet manducationis utilitas: quia qui manducat carnem vivificatur in anima et corpore: in anima: unde dicit: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternatn: habet, inquam, in merito; vel habet, quia iam quodam modo habere incepit; Isaiae quinquagesimo quinto : Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra: inclinate aurem vestram et venite ad me, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum , misericordias David fideles ".
Dat etiam vitam corporalem: unde et subdit: Et ego resuscitabo eum in novissimo die, in illa hora, de qua supra quinto : " Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii".
85. (Vers. 56.. Caro enim mea etc. Tangitur hic tertium, scilicet refectionis veritas. Vere enim reficit caro Christi, quia verus est cibus, et ideo vitam dat. Propterea dicit: Caro enim mea vere est cibus: ita vere dixi, quod habet vitam qui manducat ;caro enim mea vere est cibus, non phantastice, sicut cibi corporales, qui ad momentum reficiunt et deficiunt. Et sanguis meus vere est polus, quia sitim aufert omnino;supra eodem " Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam ". Et quod caro eius sit verus cibus reficiens et vivificans, ostendit tali ratione: qui manet in me vivit propter me;sed qui manducat meam carnem manet in me: ergo qui manducat meam carnem vivit propter me. Huius rationis primo ponit minorem, cum dicit:
86. (Vers. 57.). Qui manducat meam carnem,
spirituali manductione, et bibit meum sanguinem in me manet, per dilectionem: primae Ioannis quarto : "Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo" ;et ego in eo, per inhabitationem: infra decimo quarto: " Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ". Posuit minorem, subdit probationem maioris, illius scilicet, quod qui manet in Filio vivit propter illum. Hanc manifestat in simili .
87. (Vers. 88.). Sicut misit me vivens Pater: vivens, per essentiam; et ego vivo propter Patrem, scilicet quia ab ipso vitam habeo; supra quinto ?: " Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso ", et hoc a Patre in ipso manente: infra decimo quarto: " Ego in Patre, et Pater in me est "; et ex hoc habetur maior: Qui manet in me etc. Et ex hoc infertui conclusio: Et qui manducat me, et ipse vivet propter me: quia scilicet manet in vita manducando, vere propter me vivit, quia, sicut infra undecimo dicitur, " ego sum resurrectio et vita".
88. (Vers. 59.). Hic est panis etc. Tangitur hic quartum, scilicet refectionis dignitas, quae excellit illam patrum refectionem, quam supra laudabant Iudaei, et quia nobilior, et quia permanentior: nobilior, quia iste de caelo: unde dicit: Hic est panis , qui de caelo descendit: supra eodem : " Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo ", et ita nobilior est. Est etiam permanentior, quia ille conservabat temporaliter, iste vero aeternaliter; unde dicit: Non sicut patres vestri manducaverunt manna et mortui sunt, et ita temporaliter conservati, quia in quadraginta annis mortui in deserto, secundum illud Psalmi : " Quadraginta annis offensus fui generationi illi " etc. ; Numerorum decimo quarto: " Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto ". Sed iste aeternaliter: unde dicit: Qui manducat hunc panem vivet in aeternum: ille scilicet, qui digne manducat, vivet in aeternum, quia, secundum quod dicitur primae ad Corinthios undecimo , " qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit": qui manducat digne vivet in aeternum. Saepe promittit vitam aeternam, et ut appetant cibum illum, et ut ab amore terrenae vitae eos abstrahat ad aeternam. Sicut enim dicitur Matthaei decimo : " Qui amat animam suam plus quam me non est me dignus "; Deuteronomii trigesimo: " Elige tibi vitam a.
QUESTIONES.
89. Quaest. I. Quaeritur de litigatione Iudaeorum ; de qua quaerit Chrysostomus : unde est hoc, quod supra in occulto murmurabant, sed modo litigant in aperto ?
Respondeo ad hoc, quod est ex duplici causa: tum quia mali homines et seductores et discoli in peius proficiunt, quanto magis eis veritas explicatur ; tum etiam, quia illud quod supra dictum erat de Divinitate, etsi videretur falsum, tamen non erat inhumanum: sed quod modo dixerat de carne sua manducanda non tantum falsum, sed inhumanum et immundum, quod Iudaei refugiunt: ideo litigabant.
90. Quaest. II. Quaeritur hic de manducatione corporis Christi et carnis suae. - Et quod non manducetur, videtur:
1. Quia quod manducatur atteritur et masticatur: sed caro Christi impassibilis dentibus non potest atteri: ergo nec manducari.
2. Item, quod manducatur in manducantem convertitur: sed corpus Christi non convertitur in nos, sed nos in ipsum: ergo ipsum non manducamus, sed ipse nos.
Respondeo: In manducatione tria sunt, quae reperimus, scilicet masticatio, incorporatio et conservatio. Masticatio est duplex secundum duplicem manducationem: quia est manducatio sacramentalis, et in hac est masticatio sacramentalis, quia species masticata est: est etiam manducatio spiritualis, et in hac est masticatio spiritualis, quae est spiritualis discussio per fidem. Est ibi rursus incorporatio, qua corpori Christi incorporamur: est etiam conservatio, qua per Christi spiritum conservamur, sicut membra corporis per animam. De bis tribus dicit Augustinus : "O sacramentum pietatis ! o signaculum unitatis ! o vinculum caritatis ! Qui vult vivere accedat, credat, incorporetur, vivificetur ".
1. Per hoc patet primum: quia est ibi masticatio non carnalis, sed spiritualis, vel sacramentalis.
2. Quod obiicitur, quod non nobis incorporatur dicendum, quod ultimus effectus cibi est conservare; et quia, etsi nos incorporemur Christo manducando, quia tamen manducando conservamur per ipsum, recte ipse dicitur noster cibus .
91. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Nisi manducaveritis carnem etc. - Ex hoc videtur, quod Sacramentum eucharistiae sit necessitatis, et quod nullus sine eo possit salvari.
Contra: Aut intelligit de vita gratiae, aut de vita gloriae: gratiae non, quia qui vult digne accedere prius debet habere vitam gratiae: ergo eam non habet per manducationem; nec vitam gloriae, quia si potest habere vitam gratiae sine manducatione, potest et gloriae.
Respondetur ad hoc secundum Augustinum , quod credere est manducare: unde: " ut quid paras dentem et ventrem? Crede tantum, et manducasti". Secundum hoc igitur attendendum, quod est manducatio spiritualis, et est manducatio sacramentalis: spiritualis est per fidem et caritatem, sacramentalis sub Sacramento. Sine sacramentali potest esse salus, nec est necessitatis, quantum est de institutione Sacramenti: spiritualis est de necessitate .
92. Sed obiicitur: 1. de parvulis baptizatis, qui salvantur nec unquam manducaverunt sacramentaliter nec spiritualiter.
2. Item, addit manducationi carnis potum sanguinis, ergo sine potu sanguinis nulli salvantur: sed soli sacerdotes sumunt sanguinem : ergo ipsi soli salvantur.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut dictum est , duplex est effectus manducationis, scilicet incorporatio et conservatio. Nullus salvatur nisi membrum Christi, et nisi conservetur a Christo: unde nullus sine effectu manducationis salvatur: ideo dicitur manducatio necessaria.
Quia vero in parvulis divina largitate potest esse effectus manducationis sine manducatione: ideo salvantur etiam sine manducatione quacumque . In adultis vero non potest esse incorpartitio sive conservatio sine manducatione spirituali, quae est per fidem et caritatem, sed potest esse sine sacramentali. Ideo haec est necessaria adultis, sacramentalis vero, etsi non sit de necessitate, tamen multam praestat utilitatem, quia virtute Sacramenti augetur in nobis omne bonum .
2. Quod ergo obiicitur de carne et sanguine, exponit Augustinus de potu et cibo spirituali: unde " vult, intelligi cibum et potum societatem corporis et membrorum, quae est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis sanctis et fidelibus eius ", extra quam nullus salvatur.
93. Quaest. IV. Item de utilitate quaeritur: Qui manducat meam carnem etc.
1. Multi enim manducant, qui tamen moriuntur et damnantur, sicut Iudas.
2. Item, sicut Filius vivit propter Patrem viventem, sic dicitur in littera , quod nos vivimus propter Filium: sed Filius non manducando vivit: ergo pari ratione et nos: aut si nos manducamus Filium, quare non manducat ipse Patrem?
Respondeo: Dicendum ad primum, quod duplex fuit ex isto verbo haeresis exorta: una, quae dixit, quod ex quo quis manducat Christi corpus, non poterit damnari, dum tamen credens manducaret. Sed baec est irrationalis manifeste propter ludam.
Alii dixerunt, quod qui semel digne manducaret post nunquam damnaretur: et haec manifeste falsa, quia, sicut per Scripturam probari potest, multi fuerunt boui in Ecclesia, qui postmodum sunt damnati .
Ideo catholice intelligendum est: qui manducat, scilicet digne, et ab illa dignitate non recedit vivet in aeternum.
2. Ad aliud dicendum, quod non est omnino simile, licet adducatur pro simili. Filius enim dicitur vivere propter Patrem, quia a Patre habet vitam et quia manet in Patre, sed non quia participatione Patris fiat melior: nos vero vivimus per Filium, quia ab ipso habemus vitam, et a Filio manente in nobis et participatione eius meliores sumus. Ideo, quia non manet in nobis nisi per manducationem, ideo manducamus, ut vivamus et meliores efficiamur .
94. Quaest. V. Item quaeritur de dignitate huius manducationis. Dicit enim, quod manducantes hunc panem non morientur, sicut manducantes manna.
Contra: Hoc aut intelligit de vita spirituali, aut corporali: si de spirituali, nihil dicit, quia patres sancti, qui comederunt manna, non sunt spiritualiter mortui. Si de corporali, similiter: quia qui manducat hunc panem non vivit corporaliter, sed moritur.
Si dicas, quod indigne manducantes manna sunt mortui spirituali morte, et hos vocat patres eorum ;; similiter indigne manducantes corpus Christi moriuntur morte spirituali ;; primae ad Corinthios undecimo : Qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit.
Propterea quaeritur: quid est manducare indigne, et quare peccat manducans indigne?
Respondeo : Dicendum, quod cibus iste praeponitur illi cibo ratione vivificationis dupliciter: tum quia ille non poterat vivificare, nisi per istum quem signabat: ideo dicitur de iustis, quod omnes eandem spiritualem escam manducaverunt, primae ad Corinthios decimo ;; sed qui solum ad illum habebant oculum mortui sunt spiritualiter, quia tantum carnaliter gustaverunt Ita respondet Augustinus .
Aliter potest dici, quod manna ordinabatur ad conservationem vitae corporalis, sed hic ad conservationem vitae spiritualis. Et vult Dominus dicere, quod ille panis solummodo vitam corporalem continuabat ad tempus, sed iste vitam spiritualem continuat in aeternmn in digne sumentibus: et ideo illo est dignior.
Indigne vero accipientes peccant, et convertitur eis panis in venenum, et isti sunt qui remorsum habent mortalis peccati. Ratio, quare peccant, est contemptus, quia tantum hospitem inducunt in tam vile hospitium .
Quomodo autem digne accipiatur, docet Augustinus : " Innocentiam, inquit, ad altare apportate: peccata, si sint quotidiana, saltem non sint mortifera: antequam ad altare accedatis, dicatur: Dimitte nobis debita nostra etc. Tunc securi accedite: panis est, non venenum ".
95. Baec dixit in Synagoga etc. Supra posita est instructionis confirmatio propter Iudaeorum liti
ginm; hic ponitur explanatio propter discipulorum scandalum: et proceditur hoc ordine. Primo enim innuitur discipulorum murmuratio: secundo, ob murmurationem doctrinae explanatio: tertio redditur murmurundi ratio: quarto, non credentium retrocessio: quinto, credentium confirmatio: sexto, confirmatorum discretio.
(Vers. 60.). Discipulorum murmuratio erat ex hoc, quod dixerat, carnem suam dari ad manducandum, et quod sine hoc non erat salus. Propter quod dicit: Haec dixit in Synagoga docens, in Capharnaum, id est in communi, et ideo multi saevierunt: infra decimo octavo : " Ego semper docui in Synagoga ".
96. (Vers. 61.). Multi ergo ex discipulis eius, audientes, quod nunc scilicet dictum est de manducatione carnis, dixerunt: Durus est hic sermo, id est crudelis et inhumanus, humanam carnem manducare: quis potest eum audire? Non dicunt credere, sed audire, propter horribilitatem: ideo non poterant audire, quia aures eorum aggravatae erant, iuxta illud Isaiae sexto: " Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava " etc.
97. (Vers. 62.). Sciens autem Iesus etc. Tangitur hic secundum, scilicet propter murmurationem doctrinae explanatio: et licet murmuratio esset in occulto, tamen Dominum non latebat: unde dicit: Sciens autem Iesus apud semetipsum, quia murmurarent de hoc discipuli eius: non relatione hoc cognovit, sed apud se: infra decimo sexto : " Dixerunt discipuli: Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te interroget". Sciens ergo murmurationem et volens eam abscindere, explanat quod dixerat, hoc non esse intelligendum carnaliter, sed spiritualiter. Ostendit ergo, quod non est carnaliter intelligendum, tum quia falsum, tum quia inutile. Propterea dixit eis: Hoc vos scandalizat , quod scilicet dixi de manducatione meae carnis, quia carnaliter ipsam dividendam creditis: sicut Pharisaei, Matthaei decimo quinto: " Scis, quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt"? Et hoc falsum: unde subdit:
98. (Vers. 63.). Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius - defectiva est constructio .
tunc scietis, quia caro non est per frusta dividenda, quia totus Christus integer erit in caelo: Augustinus : " Totus integer est in caelo; manet integer sub Sacramento, manet integer in corde tuo ".
Non solum intellectus eorum erat falsus, sed inutilis: unde:
99. (Vers. 64.). Spiritus est qui vivificat, caro autem, id est carnalis intelligentia, non prodest quidquam; secundae ad Corinthios tertio : " Littera occidit, spiritus autem vivificat"; et ideo non sunt verba carnaliter intelligenda, quia non prosunt sed spiritualiter, ut sic prosint. Unde verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, quia spiritualiter intellecta vivificant: unde ad Hebraeos quarto : " Vivus est sermo Dei et efficax"; vivus est, quia vivificat: unde Deuteronomii octavo: " Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei ". Sed non vivificant nisi spiritualiter intelligentem; unde Augustinus :"Intellexisti spiritualiter ? Spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter ? Spiritus et vita sunt, sed non tibi sunt ".
100. (Vers. 65.). Sed sunt quidam. Hic tangitur tertium, scilicet murmurationis ratio, quare scilicet discipuli murmurabant: quia fidem non habebant: sed hoc non omnes, sed quidam, qui a Deo electi non erant. Propterea dicit: Sed sunt quidam ex vobis: ita sunt verba spiritualiter intelligenda, sed quidam ex vobis non intelligunt: unde quidam non credunt. Et hoc non dicit ex coniectura, sed ex certa scientia. Propterea dicit Evangelista: Sciebat enim Iesus ab initio, qui essent credentes ;supra secundo: " Ipse enim sciebat, quid esset in homine"; Ecclesiastici vigesimo tertio: " Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes". EI quis traditurus esset eum: unde non fuit traditus ut ignorans, quemadmodum alii homines. Ideo hoc dicit Evangelista, ne videatur Christus deceptus, admittendo discipulos instabiles et discipulos insidiantes, ut proditorem. Ratio autem, quare non credebant, erat, quia, etsi essent vocati exterius et secundum praesentem iustitiam, non tamen secundum electionem aeternam: et hanc supra dixit et repetit.
101. (Vers. 66.)Et dicebat: Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo: supra eodem: " Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum ". Venire enim ad Filium "datum est optimum et donum perfectum ", ideo " desursum ", Iacobi primo.
102. (Vers. 67.). Et ex hoc multi discipulorum. Hic tangitur quartum, scilicet non credentium retrocessio: unde dicit: Ex hoc, id est post hoc, vel ex hoc, id est occasione huius increpationis et instructionis, multi discipulorum eius abierunt retrorsum, non per imitationem, sicut dictum est Petro Matthaei decimo sexto : " Vade retro me, satana ", sed per indignationem. Unde non tantum corde recesserunt, sed etiam corpore: unde et iam non cum illo ambulabant. Ideo multi recesserunt, et pauci remanserunt, quia, secundum illud Matthaei vigesimo , " multi sunt vocati, pauci vero electi "; et quia pauci electi ad regnum Dei, ideo pauci sunt, qui non retrocedant, secundum illud Lucae nono: (Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei ".
103. (Vers. 68.). Dixit ergo Iesus ad duodecim. Tangitur hic quintum, scilicet credentium et electorum confirmatio: et haec quidem facta est in fideli confessione Petri; ideo ponitur inquisitio Domini et responsio Petri. Inquirit Dominus a duodecim, quos specialiter elegerat: Nunquid et vos vultis abiret me derelinquendo, secundum quod praecedentes faciunt: Ieremiae secundo : "Me dereliquerunt, fontem aquae vivae ". Sed quaerit, non quia dubitet, sed ut fidem Petri in exemplum firmitatis adducat.
104. (Vers. 69.). Respondit ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Quasi dicat: non volumus abire, quia tibi similem non possumus invenire: Psalmus: "Non est similis tui in diis, Domine ". Nec propter haec verba debemus abire; unde dicit: Verba vitae aeternae habes, aliis non credentibus erant dura et mortifera, sed Petro et aliis credentibus erant vita. Et ratio subditur:
103. (Vers. 70.). Et nos credimus et cognovimus, quia tu, es Christus, Filius Dei. Similem confessionem fecit Matthaei decimo sexto: "Tu es Christus, Filius Dei vivi ", qui in hunc mundum venisti ". Credimus, dicit, et post cognovimus, quia fides est via in cognitionem. " Nisi enim credideritis, non intelligetis ", Isaiae septimo.
106. (Vers. 71.). Respondit eis Iesus. Notatur hic sextum, scilicet remanentium discretio. Ostendit Dominus, quod etsi nullus de duodecim recederet, non tamen omnes fideles permanerent: propter quod dicit: ResponditIesus, confessioni Petri, quam pro omnibus dixerat: Nonne ego duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? Iudas dicitur diabolus, quia ipsius suggestionibus consensit: Psalmus de Iuda: (Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius " etc. Unum notat de malitia, ut ceteri timeant: et exponit Evangelista, di quo intelligebat, scilicet de Iuda: unde dicit:
107. (Vers. 72.). Dicebat autem de Iuda Simonis Iscariotis ; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. Hoc dictum est, ut timerent et ut non mirarentur de aliis, qui recesserant, quia non ita specialiter electi erant. De bac electione duodecim dicitur Matthaei decimo : " Et convocatis duodecim, dedit eis potestatem " etc: Lucae sexto: " Elegit duodecim ex ipsis " etc. Electio ista praefignrata est Iosue quarto: " Elige tibi duodecim viros singulos " etc.