108. Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc quod dicit: Si videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius.
Hoc non potest dici secundum humanam naturam, quia secundum illam non erat in caelo prius: similiter nec secundum divinam, quia secundum illam adhuc erat in caelo, cum loquebatur: unde supra tertio : Nemo ascendit in coetum, nisi qui descendit de cado, Filius hominis, qui est in caelo.
Respondeo, quod illud dictum est, comparando Filium Dei secundum divinam naturam post carnis assumtionem, in qua videbatur esse humiliata, ad se ipsam ante assumtionem: quia tunc non poterat cogitari tanquam infirmus . ''Idem est ergo, ac si diceret: si videritis Filium hominis ascendere, id est tantum clarificari, ut credatur Patri esse aequalis.
109. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Caro non prodest quidquam. - Si enim nihil prodest: ergo non debet dari ad manducandum nec est vere cibus. Propter hoc dicunt haeretici, quod verba ista intelligenda sunt spiritualiter, ita quod non carnaliter: nec intelligendum, quod ad litteram sumamus carnem Christi sub Sacramento. Et dicunt, discipulos suos fuisse reprehensos, qui hoc cogitabant: unde dicunt, quod non est in Sacramento altaris nisi sicut in signo .
Sed pessime intelligunt, quia, dum renuunt carnem, fugiunt veritatem. Etsi enim verba Christi sint spiritualiter intelligenda, tamen nihilominus debent esse vera. Propter hoc dicendum, quod caro, quam traxit de Virgine, est verus cibus. - Quod . autem dicitur, quod non prodest quidquam, intelligitur dupliciter: vel quia nihil prodest sine spiritu: sicut enim carbo non comburit nisi ignitus, tamen ignitus urit: sic caro Christi, si separetur a . Verbo, non accendit, sed Verbo coniuncta est tanquam ignitus carbo . - Aliter respondetur, quod caro nihil prodest secundum carnalem intelligentiam, sic intelligendo, quod Christus carnem suam daret dividendo sicut carnes in macello, et materialiter masticando sub forma carnis. Talis, inquam, intelligentia non prodest: sed quod vera caro sine sui sectione in Sacramento comeditur .
110. Quaest. III. Item quaeritur de responsionePetri:
1. Quare Petrus solus respondit et magis quam alii ?
2. Item, quare non est laudata eius confessio, sicut Matthaei decimo sexto ?
3. Item videtur, quod mentitus fuerit, saltem pro Iuda, quia ipse pro. omnibus loquebatur.
Respondeo: Dicendum, quod Petrus omnibus fuit ferventior, sicut patet in verbis suis, et audacter Domino loquebatur: alii non ita audebant: et ideo erat os Apostolorum et in quaerendo et in respondendo et ideo pro omnibus respondit.
2. Ad aliud dicit Chrysostomus , quod respondit hic pro omnibus: et quia fides Iudae non erat laudabilis, ideo laudatus non est.
3. Nec tamen est mentitus, licet falsum dixerit, quia pio errore decipiebatur, bene iudicando de suis coapostolis.
111. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Unus ex vobis diabolus est.
Quaerit Chrysostomus : quare non sunt contristati, sicut infra decimo tertio, cum dixit: Unus ex vobis me tradet ?
Respondeo, quod infra non tam sunt contristati pro culpa, quam pro Domini iniuria, quae erat sibi a suo discipulo inferenda: hic autem solum expressit malitiam .
112. Quaest. V. Item, quare non abiecit eum, ex quo diabolus erat, et sciebat, quod semper futurus esset malus ?
Respondet Augustinus , quod " malis operibus bene utitur Deus, sicut homo male utitur bonis". Ideo hominem reprobum elegit Iodam, ut per eum dispensatio divinae misericordiae in salutem mundi impleretur: et ostenderetur mirabilis patientia Dei, quod tam iniquum in tanto officio sustinebat: et ut nemo glorietur de praesenti vocatione.