43. Quaest. I. Sed quaeritur primo de hoc quod dicunt, quod Christus cum venerit, nemo scit, unde sit.
Falsum videntur dicere, quia ex Scripturis habebant, quod ex semine David et de Bethlehem castello: sicut dicitur infra eodem capitulo .
Respondendum ad hoc, quod doctores Legis secandum diversas Scripturas coniiciebant, Christum non sic nasciturum quemadmodum alii: unde scire poterant, quod ex virgine, et tamen ignorare modum Unde Scriptura modum generationis Christi innuit esse occultum, sed ipsam propaginem manifestavit et locum. Et ipsi sciebant de Christo Domino, unde esset, quia de Maria Virgine: sed ignorabant quomodo, quia credebant, quod per Ioseph.
Aliter autem exponitur iusta duplicem generationem, scilicet temporalem et aeternam. Sciebant aliquo modo temporalem, aliquo modo ignorabant ; sed aeternam simpliciter ignorabant.
44. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicitur: Hunc autem scimus, unde sit: quia infra dicitur: Hunc nescimus, unde sit: ergo contradicunt sibi.
Respondet Chrysostomus , quod non est mirum, si plebs tumultuans contradicat sibi, quia non erat stabilitas in verbis eius.
Aliter dicitur, quod hoc dicitur de simplici notitia: sed infra de notitia approbationis, quia nesciebant ipsum tanquam approbatum a Deo, sicut Moyses, cui locutus est Deus, sicut ibidem dicitur.
45. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Clamabat Iesus etc.; quia dicitur Isaiae quadragesimo secundo : Non clamabit, et non audietur vox eius foris.
Respondeo: Est clamor impatientiae et contentionis, et de hoc intelligit Isaias ; et est clamor affectuosae praedicationis, et sic accipitur hic.
46. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Me scitis.
Contra: Infra octavo : Si me sciretis, et Patrem meum sciretis: ergo nesciebant eum.
Respondeo: Duplex erat cognitio de Christo: quaedam per sensum exteriorem, sicut quod esset et homo et natus in tali villa et ex tali parente, hoc sciebant: alia per reuelationem interiorem, quae erat de invisibili Divinitate; et hac quidem nesciebant eum: et de hac dicitur Ioannis octavo.
47. Audierunt autem Pharisaei etc. Confutavit Dominus malignantes in corde, mentientes in sermone; hic confutat persequentes in opere per potentiam. Et dividitur haec pars, quia primo ponitur persequentium confutatio: secundo, Iudaicae machinationis destructio, ibi : Ex illa ergo turba etc.
Confutationem persequentium hoc ordine describit Evangelista. Nam primo ponitur insidiarum praeparatio; secundo, ipsorum per doctrinam confutatio: tertio, confutatorum dubitatio: quarto, non intelligentium dubitantiumad fidem vocatio.
(Vers. 82.). Primo igitur ponitur insidiarum praeparatio, quae facta est a Pharisaeis et sacerdotibus propter invidiam, quia turba videbatur velle in eum credere. Propterea dicit: Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, quia palam loqui non audebat. Et miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Iesum . Pharisaei audierunt, quia ipsi erant observatores ; sed ipsi et principes miserunt, quia erant potentiores. Simile dicitur Matthaei vigesimo secundo :"Abeuntes Pharisaei consilium fecerunt, ut caperent Iesum in sermone; et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis "; Lucae undecimo: " Coeperunt Pharisaei graviter insistere et os eius opprimere de multis, insidiantes ei ".
48. (Vers. 33.). Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum etc. Tangitur hic secundum, scilicet ministrorum persequentium confutatio, qui armata manu venerant capere eum: et confutat eos,ostendendo eorum impotentiam dupliciter: primo, quia eum modo non possent capere: secundo, quia eum post modicum tempus non possent invenire: propter hoc dicit: Adhuc modicum tempus vobiscum sum, scilicet vivens vita mortali; vel: vobiscum sum, per mortalis vitae conversationem ; Lucae ultimo : " Haec sunt verba, quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum ". Et vado ad Patrem , qui me misit, scilicet vado per passionem, infra decimo sexto: ideo me modo capere non potestis, quia non est adhuc tempus; iufra decimo: " Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam; et nemo tollit eam a me "; et sic modo non potestis me comprelumderc nec postmodum invenire. Ideo subdit:
49. (Vers. 34.). Quaeretis me et non invenietis; quaeretis meum subsidium in vastatione Romanorum facta sub Tito et Vespasiano .
Vel: Quaeretis me; per compunctionem et dolorem, et non invenietis, quia multi inciderunt in desperationem: tamen aliqui poenitentes quaesierunt et non invenerunt corporaliter, sed spiritualiter: Actuum secundo : " His auditis, compuncti sunt corde ".
Vel: Quaeretis me et non invenietis, in iudicio: Proverbiorum primo : " Mane consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerant sapientiam ".
Vel aliter: Quaeretis me, voluntate nocendi: et non invenietis, potestate offendendi; quia dicetur ei post resurrectionem : "Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ". Et ideo subdit, quod nocere non poterunt. Et ubi sum ego, vos non potestis venire: ideo non poteritis invenire, quia in caelo erat futurus: infra decimo quarto : " Vado parare vobis locum, et iterum veniam et accipiam vos ad me ipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis ".
30. (Vers. 35.). Dixerunt ergo Iudaei etc. Hic tangitur tertium, scilicet consequens Iudaeorum dubitatio ex hoc, quod ipsum non intelligeba It; unde dicunt: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Et colloquendo quaeruot de loco : Nunquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes? " Hic dubitando, ut dicit Augustinus , prophetaverunt. Iturus enim erat ad gentes, non per praesentiam sui corporis, sed per Apostolos: Psalmus: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi ". Et quia multum dubitabant, ideo iterant dubitationem.
51. (Vers. 36.). Quis est iste sermo, quem dixit: Quaeretis me et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? Ideo non merentur intelligere, quia noluerunt ad credendum se humiliare.
52. (Vers. 37.). In novissimo autem die etc. Tangitur quartum, scilicet ad fidem invitatio, cuius merito datur sapientia et intelligentia. Propterea dicit: In novissimo autem die magni festi hic erat octavus et ultimus, qui erat solemnis: stabat Iesus et clamabat. Stabat, per immobilitatem: Malachiae tertio : " Ego Dominus et non mutor "; clamabat, per caritatem: Psalmus: " Laboravi clamans ", ut excitaret ad veniendum: Veniat et bibat, secundum meam largitatem. Si quis sitit, veniat et bibat: Isaiae quinquagesimo quinto: " Omnes sitientes venite ad aquas: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac ". Et modus adveniendi describitur, quia est per fidem: unde dicit:
53. (Vers. 38.). Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
54. Quaerit Chrysostomus , ubi hoc dicat: et dicit, quod " nusquam hoc dicit", ad litteram, sed ad intellectum; Isaiae quinquagesimo octavo: " Eris quasi hortus irriguus et quasi fons aquarum, cuius non deficient aquae "; Proverbiorum quinto secundum aliam translationem: (Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide ". Et dicit flumina, quia flumen dicit abundantiam et impetum, et pluraliter dicit. Unde Chrysostomus : " Videbis manifeste impletum quod dicitur, si ad Stephani sapientiam, si ad Petri linguam, si ad Pauli cursum inspexeris: nihil enim eis resistebat, nec plebis furor nec tyrannorum insurrectio nec daemonum insidiae nec mortes quotidianae; sed sicut flumina omnia secum trahentes abibant ". Et quia hoc spiritualiter, non carnaliter erat dictum, ideo exponit Evangelista:
55. (Vers. 89.). Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: de quo Actuum secundo : " Factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis ". Hunc accepturi erant, sed nondum acceperant. Propterea dicit: Nondum enim Spiritus erat dalus, quia Iesus nondum erat glorificatus: infra decimo sexto: " Si abiero, mittam vobis eum".