72. Quaest. I. Sed hic quaeritur de ministris: si crediderunt, quare Christum non sunt secuti?
Et dicendum secundum Chrysostomum , quod crediderunt et praecones eius fuerunt: nec tamen seculi sunt, quia ad statum perfectionis non ascenderunt.
73. Quaest. II. Sed quaeritur hic: quae magna et sublimia fuerat Dominus locutus, propter quae dicebant: Nunquam sic loculus est homo?
Respondet Chrysostomus : "Cum mens, inquit, incorrupta fuerit, non est opus longis sermonibus: tale enim quid est veritas, quod quando invenit animam bene dispositam, mirabiliter adimeret et allicit".
74. Quaest. III. Item quaeritur hic: cum Pharisaei omnia opera sua facerent in conspectu hominum et nollent mali iudicari ;quomodo sic iuris ordinem relinquebant, cum talis culpa sit manifesta?
Respondeo: Dicendum, quod ad iustum iudicium tria concurrunt: iustus animus, unde secundi Paralipomenon decimo nono : Cum diligentia cuncta facite, non enim est apud Deum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum.
Secundum est iusta causa: Exodi vigesimo tertio : Innocentem et iustum non interficies: et vigesimo secundo: Maleficos non patieris vivere. Tertium est iustus ordo, qui est per rectam inquisitionem: Deuteronomii decimo sexto : Juste quod iustum est persequeris.
Quoniam igitur Pharisaeis hypocritis inerat iniustus animus, quo mortem Christi sitiebant: et aberat iusta causa,quia per ius ipsum condemnare non poterant: ideo necessario cogebantur ordinem iudicii praeterire. Quatuor autem sunt, quae maxime animum pervertunt, quae fuerunt in Pharisaeis, quae his versibus continentur:
Quatuor ista: timor, odium, dilectio, census, Saepe solent hominum rectos pervertere sensus.
Et haec omnia fuerunt in Pharisaeis, ut patet inducendo. Contra haec quatuor dicitur Exodi decimo octavo : Elige tibi viros sapientes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam.
75. Quaest. IV. Item quaeritur: cum Dominus, quantum est ex se, voluerit omnium fidem; quid est, quod ortum suum occultavit, ut crederetur esse natus in Nazareth, et propter hoc non crederetur Christus?
Respondeo: Dicendum, quod istud factum est divino iudicio, divina dispensatione et Scripturae adimpletione. Divino iudicio: quia tempore Herodis natum cognoverunt et despexerunt, immo in mortem consenserunt ; ideo sibi nativitatis locum per conversationem in Nazareth celari meruerunt. Secundo, ex divina dispensatione: quia voluit latere malos, ut patiendo a malis redimeret bonos. Tertio, Scripturae adimpletione: quia Scriptura non tantum dicit, quod in Bethlehem natus, sed quod Nazaraeus vocabitur, sicut scribitur Matthaei secundo . Et quia Iudaei non fuerunt Scripturas scrutati, ideo erraverunt .