84. Quaest. I. Sed quaeritur hic: cum Iudaei scandalizati essent et non intelligerent Dominum, quia solum carnaliter sapiebant: unde est, quod Dominus non cessavit a praedicatione ?
Respondeo: Dicendum, quod Dominus sic loquebatur, quod ipsi poterant spiritualiter intelligere, sed iusto Dei iudicio excaecati erant: nec tamen a praedicatione cessavit, quia, sicut dicit Gregorius , " cum perversitas malorum crescit, praedicatio non debet minui, sed augeri ".
85. Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est.
Contra: 1. Qui potest testificari potest et laudare: sed supra eodem dixit, quod de se posset testificari: ergo et se glorificare.
2. Item, opponit haereticus : Pater glorificat Filium ; Filius non potest se glorificare: ergo est minor Patre.
Respondeo: Dupliciter solvitur hoc: vel ita, quod hoc quod nunc dictum est, intelligatur secundum humanam naturam: vel ita, quod intelligatur gloria nihil esse non secundum veritatem, sed secundum Iudaeorum aestimationem .
86. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non noverunt Patrem, cum dicatur in Lege : Deus tuus Deus unus est: et hoc credebant.
Respondeo: Dicendum, quod Pater dicitur dupliciter : uno modo essentialiter, et sic Iudaei cognoverunt Patrem Deum, quia sic convenit toti Trinitati in comparatione ad creaturam. Alio modo dicitur personaliter in relatione ad Filium, et sic non cognoverunt, ut dicit Augustinus sicut nec Filium.
87. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc, quod Dominus se abscondit Videtur, quod timuerit et imperfectus fuerit, quia imperfectorum est timere et fugere.
Respondeo: Abscondit se in signum, quod " veritas, quando non invenit humilem mentem, fugit",
ut dicit Gregorius . In exemplum, " ut, etiam quando resistere possumus, iram superbientium declinemus ",
sicut etiam dicit Gregorius. Ad tempus opportunum
servandum abscondit se, qui inferius persecutionibus se obtulit, ut ostenderet se hominem verum : unde Augustinus : "Tanquam homo a lapidibus fugit, sed vae illisi a quorum lapideis cordibus Deus fugit".
88. Quaest V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Est qui quaerat et iudicet.
Contra: Supra quinto : Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio.
Respondeo : Est iudicium condemnationis et discretionis: de primo supra , de secundo habetur hic.