53. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod Dominus quaerit, utrum credat in Filium Dei.
1. Constans est, quod stat ibi pro divina natura: sed post subdit: Vidisti eum: eum est relativum , ergo refert secundum divinam naturam: ergo caecus vidit divinam naturam.
2. Item, si fides est de his quae non videntur , quomodo hortatur Dominus, ut credat in eum quem videt?
Respondeo: Dicendum, quod idiomatum est communicatio propter convenientiam in una hypostasi . Unde sicut dicitur idem mortuus et aeternus, sic idem, in quem credendum, quia aequalis Patri: idem qui loquitur et videtur, sed in forma servi .
54. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit : In iudicium ego veni in mundum; quia supra tertio dicitur: Non misit Deus Filium suum, ut iudicet mundum.
Respondetur, quod venit in iudicium discretionis , sed non condemnationis .
Aliter tamen potest dici, quod differt dicere veni in iudicium, et ad iudicium: venire ad iudicium
dicit finalem intentionem ad iudicandum: sic non venit in primo adventu: sed venire in iudicium est ex adventu eius aliquod fieri iudicium in superbos, quia excaecantur ex eius adventu, quamvis ad hoc non veniat .
55. Quaest, III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Videtur ergo, quod a Domino Iesu Christo sit excaecatio. Et hoc quidem videtur dici debere per rationem: quia, si excaecatio est poena, et omnis poena iusta est, et quod iustum est bonum est, et quod bonum est a Deo est : ergo excaecatio est a Deo.
Sed contra: 1. Deus est lux , sicut et calor: ergo si caloris non est infrigidare, nec lucis est obscurare: ergo nec excaecare.
2. Item, Deus appetit semper, suam imaginem sibi conformari: ergo si excaecatio deformat, Dei non est excaecare.
Respondetur, quod excaecatio potest considerari aut secundum id quod est: et sic privatio est et non habet causam efficientem, sed deficientem. Deus autem nullius est causa deficiens: et sic eius est causa malitia nostra: unde Sapientiae secundo : Excaecavit eos malitia eorum. Quia tamen excaecatio et induratio poenae sunt, ponunt esse secundam id quod sunt: et poena secundum id quod est, insta est, et sic, secundum id quod est, potest esse a Deo . Amplius videtur dicendum, quod dupliciter est aliqua poena a Deo: uno modo, sicut ab ordinante- et sic peccatum, quod est poena peccati, secundum quod est poena, a Deo est, et sic non est a Deo secundum id quod est , sed in quantum poena.
Alio modo aliqua poena dicitur esse a Deo secundum id quod est, et hoc vel a Deo infligente: i et hoc modo mors et poenae aliae , per quas contingit mereri.
Alio modo, a Deo aliquid subtrahente nostro merito: et sic fomes a Deo. Cessavit enim Deus dare animae gratiam, per quam regeret carnem, et hoc merito nostro: qua gratia subtracta, caro ad inferius declinavit.
Tertio modo, sicut a non apponente nostris meritis: et sic excaecatio et obduratio. Aliquis enim obduratur in malo, quia a Domino non visitatur, iusto iudicio: aliquis excaecatur, quia interius non illuminatur: ita dicit Augustinus .