Tertio Filias Dei se ostendit luoem et direotorem exemplo bonae vitae.
1. Amen, amen dico vobis etc. Manifestavit Dominus supra se directorem verbo sapientiae et miraculo potentiae; hic manifestat exemplo bonae vitae. Primis enim duobus modis dirigebat ut doctor, sed hic tertio dirigit ut pastor. In hoc igitur capitulo intendit Dominus se ostendere verum et bonum pastorem: et dividitur in duas partes: quia primo Dominus bonum pastorem in proverbio et parabola demonstrat: secundo vero proverbium exponit et
sibi adaptat, ut per hoc se verum pastorem ostendat , ibi : Dixit ergo eis iterum Iesus.
Pus prima demonstrat bonum pastorem in parabola.
Describit igitur bonum pastorem in proverbio hoc ordine : nam primo determinat boni et veri pastoris ingressum; secundo, indicium: tertio, boni pastoris officium: quarto dicit, hoc proverbium esse Iudaeis occultum.
2. (Vers. 1.). Primo igitur determinat boni et veri pastoris ingressum per comparationem ad suum oppositam, quia " opposita iuxta se posita magis elucescunt. "; et ingressus pastoris est per ostium, sed furis per alium locum. Propterea dicit: Amen, amen dico vobis
sermonem continuat Dominus Pharisaeis loquens
Qui non intrat per ostium in ovile ovium, id est in Ecclesiam Dei, in qua grex dominicus continetur: sed ascendit aliunde, ut superbus et ambitiosus; ille fur est et latro: fur, quia alienum suum dicit: latro, quia bona alterius destruit et occidit. De hoc ascensu mali pastoris dicit Hieronymus : " Laetamur ad ascensum, timeamus descensum: non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris est de excelsis corruisse ". Sic ascendit ille princeps latronum et ambitiosorum, de quo dicitur Isaiae decimo quarto : " Ascendam in caelum, super astra caeli exaltabo solium meum ". Qui sic inordinate ingreditur fur est et non pastor.
3. (Vers. 2.). Qui autem intrat per ostium pastor est ovium: ille intrat per ostium, qui intrat per veritatem. De hoc introitu primae ad Thessalonicenses secundo : "Ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos "; et subditur ibidem: " Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae neque quaerentes ab hominibus gloriam .
4. (Vers. 3.). Huic ostiarius aperit. Tangitur hic secundum, scilicet veri pastoris indicium in hoc, quod recognoscitur ab ostiario et grege. Propterea dicit: Huic ostiarius aperit, sciens, eum esse pastorem. Ostiarius iste est Christus, qui habet clavem: unde Isaiae vigesimo secundo : " Dabo clavem domus David super humerum eius: et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat ". Et oves vocem eius audiunt, quia bono pastori libenter obediunt; ad Hebraeos ultimo : "Obedite praepositis vestris et subiacete eis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri".
Et proprias oves vocat nominatim. Tangitur hic boni pastoris officium, quod est triplex: vocare,
educere et dirigere: nominatim vocat cognoscendo: educit ad pascua instruendo; sed ante eas vadit bonum exemplum praebendo. Hoc convenit pastori Christo per excellentiam, aliis per imitationem. Unde primo dicit: Et proprias oves vocat nominatim, scilicet Christus; secundae ad Timotheum secundo : " Novit Dominus, qui sunt eius", et de eius imitatione: Proverbiorum duodecimo: " Novit iustus animas iumentorum suorum ". Et educit eas, ad pascua, scilicet Christus: Ezechielis trigesimo quarto : " Educam eos de populis et congregabo eos de terris et inducam in terram suam ", quae scilicet erat lacte manans. Sic et imitator Christi, ut Moyses et Aaron; Psalmus: "Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron ".
5. (Vers. 4.). Et cum proprias oves emiserit, . ante eas vadit, bonum exemplum ostendendo praeit, ut Christus; Michaeae secundo : " Ascendit pandens iter ante eos". Unde dixit infra decimo tertio: (Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis ". Sic et imitator Christi: unde primae ad Corinthios undecimo : " Imitatores mei estote, sicut et ego Christi". Sed pauci sunt tales: unde Isaiae vigesimo quarto: " Erit sicut populus, sic sacerdos ". Hoc triplex boni pastoris officium magnum habet effectum in ovibus, qui scilicet est ovium directio per imitationem: propter quod dicit: Oves illum sequuntur, scilicet verum pastorem. Oves sunt simplices et humiles, de quibus dicit Hugo : " Humilitas ovis est, ut praeesse non appetas et subesse diligas. Multi fugientes laborem volunt praeesse, subesse dedignantur: isti non sunt oves " quia non sequuntur. Ideo oves sequuntur,
quia sciunt vocem eius, esse scilicet vocem consolationis, secundum illud Matthaei undecimo : "Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos". Bonus pastor ad reiiciendum vocat.
6. (Vers. 5.). Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, hoc est malum pastorem vel lupum quia non noverunt vocem alienorum, id est, non approbant. Isti alieni sunt pseudochristi et pseudoprophetae et pseudoapostoli, de quibus dicitur secundae ad Corinthios undecimo , quod " sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi". Hos non sequuntur: moniti enim sunt a suo pastore; Matthaei septimo: " Attendite a falsis prophetis, qui Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces ".
7. (Vers. 6.). Hoc proverbium dixit illisIesus. Tangitur hic quartum, scilicet quod proverbium fuit illis occultum: unde dicit: Hoc proverbium dixit illis Iesus. Illi autem non cognoverunt, quid loqueretur eis; unde Matthaei decimo tertio : "Ideo in parabolis loquor eis, ut videntes non videant, et audientes non audiant neque intelligant".
8. Notandum, quod "proverbium secundum Chrysostomum est sermo utilis, aliquid utilitatis continens in aperto, plurimum sensum retinens in occulto ". Secundum Basilium "proverbium est moralis eruditio, emendatio vitiorum, vitae probabilis regula, humanos actus linea dirigens altiore". Secundum communem dicendi modum proverbium est locutio generalis et brevis, aliud in sententia et aliud in verborum superficie continens .
Notandum etiam ad intelligentiam praedictorum, quod veri pastoris privatur officio qui per ostium non ingreditur, et hoc multipliciter.
Pus secunda exponit parabolam et applicat ad Christum.
9. Dixit ergo eis iterum Iesus. Haec est secanda pars capituli, in qua Dominus proverbium propositum sibi adaptando explanat, ostendens se veram pastorem quantum ad illa tria, quae praedicta sunt in proverbio: primo, quoad veri pastoris ingressum: secundo, quoad veri pastoris affectum, ibi : Ego sum pastor bonus: tertio, quoad pastoris indicium, ibi: Facta sunt encaenia etc.
Primo ergo ostendit se verum pastorem quoad ingressum hoc ordine: primo, quod nullus nisi per ipsum recte ingreditur: secundo, quod per ipsum quicumque ingreditur, recte ingreditur: tertio, ipse non tantum est via ingrediendi, sed etiam recte ingreditur.
(Vers. 7.). Ostendit ergo primo, quod nullus nisi per ipsum recte in ovile ingreditur: propter quod dicit: Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium; ego discretive, et nullus alius, quia non est ingressus nisi per me; unde dicit:
10. (Vers. 8.). Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones, quia scilicet per me non intraverant: et huius signum subdit: Sed non audierunt eos oves. Istud ostium clausum fuit diu, sed in passione est reseratum, ut " plenitudo gentium intraret ". De hoc ostio Apocalypsis quarto : " Post haec vidi; et ecce, ostium apertum in caelo "; vere apertam, quia, sicut dicitur supra sexto, " qui venit ad me, non eiiciam eum foras ".
11. (Vers. 9.). Ego sum ostium. Tangitur hic secundum, scilicet quod quicumque per ipsum ingreditur, salubriter ingreditur. Propterea dicit: Ego sum ostium, per quod scilicet salubriter intratur: et ratio subditur: Per me si quis introierit, salvabitur: de quo ingressu Matthaei septimo : "Intrate per angustam portam. Quam angusta est porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam "! quia Christus fuit pauper et modicus. Per hoc ostium parvulum non intrant divites pleni divitiis: propter quod dicitur Matthaei decimo nono : " Facilius est, camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum caelorum ". Ingressus iste est per fidem et, baptismalis Sacramentum: quoniam haec est ianua virtutum, et illud Sacramentorum. Qui hoc modo ingreditur salvabitur: Marci ultimo : "Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit". Et ingredietur et egredietur et pascua inveniet: ingredietur, per contemplationem, quae revocat ad interiora: et egredietur, per actionem: Numerorum vigesimo septimo : " Provideat Dominus Deus spiritum universae carnis, hominem, qui possit intrare et exire ante eos ". Vel, sicut exponit Augustinus , ingredietur ad contemplationem Divinitatis, egredietur ad aspectum humanitatis, et pascua inveniet, quia in omnibus reficitur, intellectus in contemplatione Divinitatis, et sensus in contemplatione humanitatis: de quibus pascuis Ezechielis trigesimo quarto : " Pascam eos in montibus Israel, in pascuis uberrimis pascam eos".
12. (Vers. 10.). Fur non venit, nisi ut fure- . tur. Tangitur hic tertium, scilicet quod ipse Christus ut verus pastor ingreditur, non ut fur: propter quod dicit: Fur non venit, nisi ut furetur, bona temporalia extorquendo; et mactet, subditos temporaliter affligendo: et perdat, per malum exemplum in infernum praecipitando. Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant, id est ad conservandam vitam ut pastor; ut habeant vitam, scilicet gratiae, de qua vita supra sexto : " Hic est panis de caelo descendens, qui dat vitam mundo "; et abundantius habeant, scilicet vitam gloriae, de qua infra decimo septimo : " Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum ". Haec dicitur abundans, quia dicitur Lucae sexto: " Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum ".