54. Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc quod dicit: Nemo rapiet eas de manu mea.
Nonne sunt in maon Filii qui habent praesentem iustitiam ? Qui tamen disperguntur, secundum illud quod supra dictum est: Lupus venit et dispergit oves.
Respondetur ad hoc, quod rapiuntur non ex imbecillitate custodientis , sed ex infirmitate custoditi.
Vel secundum Augustinum oves hic dicuntur secundum aeternam electionem, qui non possunt rapi finaliter. Unde Augustinus : " Nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit: securus est de numero earum qui eas numeravit ".
55. Quaest. II. Sed tunc quaeritur de hoc quod dicit: Nemo potest rapere de manu Patris mei.
Ergo qui sunt in manu Dei, ut praedestinati, non possunt damnari: ergo non habent libertatem peccandi finaliter.
Ad hoc videtur dicere Augustinus simpliciter, quod non possunt perire, in libro de Bono perseverantiae ; nec tamen perit liberum arbitrium, sicut etiam non perit in confirmatis. Dicendum tamen, quod nemo potest rapere, quia Pater electis suis non permittit violentiam fieri ; unde : fidelis Deus, qui non permittet, vos tentari supra id quod potestis: et diabolus non potest Deo violentiam facere, ut servos suos tentet ultra, quam ipse permittat. Manet ergo in eis liberi arbitrii libertas ad peccandum, sed non manet in diabolo potestas ad violentandum et vi surripiendum.
56. Quaest. III. Item quaeritur de responsione Domini: quia Dominus se dixerat Deum et Dei Filium, ostendit, quod non blasphemavit, per Scripturam , quae servos Dei deos vocat.
Ista responsio videtur nihil valere, quia Scriptura vocat illos deos per adoptionem ; sed ipse se dicebat Deum per essentiam: unde dicebat: Ego et Pater unum sumus.
Respondeo : Dicendum ad hoc, quod quando Dominus disputabat cum Iudaeis, aliquando respondebat ad orationem, aliquando respondebat ad hominem , eo quod " omnino adversanti omnino adversandum ". Unde quando ipsi petierunt, in qua potestate faceret, et Dominus respondit: Baptismus Ioannis e caelo erat, an ex hominibus? eos sua interrogatione ligavit, Matthaei vigesimo primo . Sic et nunc respondet ad hominem, ut mitiget eorum iracundiam, sicut supra octavo confutavit malitiam: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat.
Potest tamen dici, quod revera optime respondit, quia, cum hoc nomen deus dicatur tripliciter: natura, participatione et nuncupatione, ut in idolis ; ista multiplicitas habet ortum ab una radice,
sicut multiplicitas huios nominis sanum. Unde verissimo modo dicitur Deus per naturam, minus vero modo dicendi per participationem, minime per nuncupationem, quia secundum solam aestimationem. Quia ergo calumniabantur ex hoc, quod nomen dei sibi attribuerat: probat, quod sibi potest sine blasphemia attribuere ; quia, si amicus vel filius Dei adoptivus deut dicitur, et vere Deus honoratur sine blasphemia: multo magis ille qui est Filius per naturam: et est locus a minori .
57. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicunt: Joannes quidem nullum signum fecit:
1. Quia dicitur Lucae primo : Ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute Elias: ergo si virtus Eliae fuit in miracula faciendo, videtur, quod Dominus debuerit ei dare potestatem miraculorum.
2. Item, si non fuit maior Ioanne quisquam , et Dominus discipulis de ipso testificantibus potentiam dedit miraculorum; quare non similiter et Ioanni ?
Respondeo : Dicendum, quod Ioannes a pluribus aestimabatur esse Christus, sicut patet ex primo capitulo ; ideo quantum ad homines sensibiles debuit differentia sensibilis esse inter Ioannem et Christum ut possent discernere; sed non debuit in sanctitate vitae, quia necesse est, testem fidelem sanctum reputari : ergo oportuit, quod esset in miraculorum virtute .
1. Quod obiicitur de spiritu et virtute, dicendum, quod verbum Eliae erat igneum; sic et verbum Ioannis, sicut ipse Dominus dixit supra quinto : Ipse erat lucerna ardens et lucens.
2. Quod obiicitur de discipulis, dicendum, quod de nullo discipulorum erat suspicio, quod ipse esset Christus; et quia omnibus constabat, quod Christum secuti fuerunt, totum, quod erat in eis, et sanctitatis et virtutis et scientiae, Magistro attribuebant . Sed Ioannes non fuerat Dominum secutus nec eius discipulus.