75. Quaest. 1. Quaeritur, utrum Iudaei peccaverint in dando isto consilio?
Quod sic, videtur, quia reprehenduntur principes sacerdotum et Pharisaei, quod Dominum occiderunt sive occidi fecerunt, et ipse Dominus reprehendit eos supra septimo .
Quod non, videtur: 1. Quia voluntas Dei erat, quod Christus occideretur: ergo in volendo ipsum occidere confirmabant voluntatem suam voluntati divinae: et si hoc: ergo non peccabant .
2. Item, ipse Dominus voluit Filium suum pati ; sed non potuit pati, nisi interficeretur: et Iudaei interfecerunt: ergo voluit, quod Iudaei interficerent.
3. Item, ad hoc venit, ut pateretur: ergo si Iudaei non interficerent, adventus eius frustraretur: ergo cum adventus eius efficaciam habuerit ex Iudaeorum consilio, videtur, quod Iudaei non peccaverint.
Respondeo: Dicendum, quod Iudaei peccaverunt et ratione actus et ratione intentionis. Ratione actui, quia voluerunt occidere eum quem sciebant innocentem esse, quod nullo modo bene potest fieri . Ratione intentionis, quia non intendebant implere divinam voluntatem, sed suam satiare invidiam.
I. 2. Quod ergo obiicitur, quod Deo placuit mors Christi: dicendum, quod activa occisio fuit permissa, sed passiva fuit beneplacita, sicut est in passionibns Sanctorum; quia illi occidebant mala voluntate , et Christus patiebatur bona .
3. Quod quaeritur, quod frustra: dicendum, quod non; quia alius modus erat Deo possibilis , et Deus per malos ministros multa bona implet, sicut per diabolum probat Sanctos: et tamen diabolus non facit nisi demereri, sed Deus actum ordinat in bonum.
76. Quaest. II. Quaeritur, utrum Caiphas peccaverit in dando illud consilium?
Quod non, videtur:
1. Per textum, quia dicitur in littera , quod non dixit a semetipso: et per hoc innitur, quod dixit a Spiritu sancto: ergo si quod est a Spiritu sancto non est peccatum etc.
2. Item, dicit , quod prophetavit, cum esset pontifex: ergo si actus prophetandi bonus est, non dedit malum consilium, sed bonum: ergo non peccavit.
Sed contra: Ipse hoc verbo intendebat dare consilium, quod Christus occideretur: ergo in dando istud consilium erat homicida etc.
Respondet Praepositivus , quod Caiphas in mala voluntate peccavit, sed in illius consilii propalatione non peccavit: quia Spiritus sanctus usus est eo sicut instrumento, et sicut usus fuit asina Balaam . Unde illius locutio non fuit fructus malae voluntatis: quia voluntas non fuit nisi mala, locutio non fuit nisi bona. Dicendum tamen, quod Caiphas non tantum protulit ut asinus, sed ut homo perversus, intendens per hoc persuadere malum .
Unde dicendum, quod istius sermonis principium duplex fuit: interius formativum, scilicet divina inspiratio, et haec simpliciter bona: et Caiphae intentio, et haec simpliciter mala. Et secundum illud duplex principium duplex respondet intellectus in sermone: primus est carnalis, et iste fuit malus, ad vitandam Romanorum offensionem: secundus est spiritualis et bonus, propter humani generis salvationem. Et sic concedendum, quod peccavit ; et aliquis propheta potest peccare, sic praedicendo, sicut miracula faciendo, quando suam pervertit intentionem.