Tertio, de discipulorum confirmatione ponuntur tria.
1. Ante diem festum Paschae. Determinata sunt duo praeambula ad passionem, scilicet Iudaeorum conspiratio et passionis praedictio; ita hac parte sequitur determinandum tertium, scilicet discipulorum confirmatio . Discipulos autem Dominus confirmat et munit contra instantem tribulationem primo humilitatis exemplo: secundo, eruditionis et consolationis verbo, in principio decimi quarti capituli, ibi : Non turbetur cor vestrum: tertio vero, orationis subsidio, in principio decimi septimi: Haec locutus est Iesus et sublevatis etc.
Primo confirmantur discipuli humilitatis exemplo quadrupliciter.
Praesens igitur capitulum, in quo Dominus confortat discipulos suos exemplo, habet quatuor particulas .secundum quatuor, quae ibi tangit. Primo enim proponit exemplum; secundo hortatur ad imitandum, ibi : Postquam ergo lavit etc.; in tertia ostendit sive detegit Iudae perversitatem ad deviandum, ibi: Haec cum dixisset, turbatus est spiritu: in quarta vero ostendit discipulorum infirmitatem ad se per passionem sequendum, ibi: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum.
Exemplum igitur, quod proponit imitandum, hoc ordine describitur. Primo ostenditur tempori) congruitas; secundo vero, Christi humilitas: tertio Petri reverentia: quarto, ipsius obedientia.
2. (Vers. 1.). Temporis opportunitas ostenditur in hoc, quod iam tempus mortis instabat, propter quod specialia signa dilectionis ostendere debebat. Propterea dicit: Ante diem festum paschae, id est ante primam diem azymorum, cuius vespera erat decima quarta luna ad vesperam, quando agnus immolabatur . Sciens Iesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Pascha transitus est ; et ideo Dominus mori voluit in paschate, quia suum mori transire fuit. Iste transitus significatus est per transitum maris rubri, de quo primas ad Corinthios decimo : " Patres nostri omnes mare transierunt" etc. Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos, id est, tunc praecipua signa dilectionis ostendit. Augustinus : " Absit, ut dilectionem morte finierit qui non est morte finitus"; et " Non est iste finis consumens, sed consummans ". Suos Dominus diligit; Isaiae quadragesimo nono : " Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui "? Tempus tangitur et hora temporis:
3. (Vers. 2.). Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor , id est, suggessisset, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotae ,- quia tunc definierat eum tradere, ex qua traditione Christus non est minoratus, sed sublimatus: unde et subdit:
4. (Vers. 3.). Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus, secundum illud Matthaei ultimo :
" Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra "; et sciens, quia a Deo exiuit et ad Deum vadit, seeundum illud infra decimo sexto: " Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ". Hoc sciens, id est mortem suam instare praecognoscens,
8. (Vers. 4.). Surgit a coena, ut exemplum praebeat; quia iam temporis opportunitas aderat, sicut dictum est ministro Ecclesiae Actuum duodecimo : " Surge velociter ".
Et ponit vestimenta sua. Tangitur hic secundum, scilicet Christi humilitas, quia deponit vestimenta, ut sit expeditus sicut minister: ideo dicit: Ponit vestimenta sua; sit etiam paratus ut minister: propterea dicit: Et cum accepisset linteum, praecinxit se; Lucae duodecimo : " Amen dico vobis, quod praecinget se " etc. Officium ministri exsequitur ; propterea dicit:
6. (Vers. b.). Deinde misitaquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. Hoc est officium ministri: tale officium Dominus maiestatis assumsit: Lucae vigesimo secundo: " Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat". " Filius autem hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis". Et hoc humillimum ministerium, lotio pedum.
7. (Vers. 6.). Venit ergo ad Simonem Petrum etc. Tangitur hic tertium, scilicet Petri reverentia, qua Domini obsequium refutabat: propter quod dicit: Venit ad Simonem Petrum, ut scilicet lavaret. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes? Quasi expavescendo dicit Petras: Tu mihi? Tu Dominus mihi servo? Tu Magister mihi discipulo ? Tu Omnipotens mihi misero ? Chrysostomus : " Manibus, quibus oculos aperuisti, leprosos mundasti, mortuos suscitasti, mihi lavas pedes "? Quasi dicat: non audeo pati; et quia in reverentia excedebat, monet eum Dominus, ut desistat propter mysterium: unde sequitur:
8. (Vers. 7.). Dixit ei Jesus : Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea; ideo oportet, te sustinere usque in posterum. Sed Petras admonitione non flectitur; unde:
9. (Vers. 8.). Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Et quia in sua sententia permanere decreverat, deterretur comminatione; ideo: Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum; partem dicit consortium Dei aeternum , de quo in Psalmo : " Dominus pars hereditatis meae et calicis mei "; et iterum: " Portio mea in terra viventium ".
10. (Vers. 9.). Dicit ei Simon Petrus. Tangitur hic quartum, scilicet Petri obedientia, comminatione sibi facta. Unde supra dictus est Petrus: " Dicit ei Petrus "; sed in hac responsione dicitur: " Dicit ei Simon Petrus ", id est obediens , fervens, quia plus offert, quam Dominus praecipiat: unde dicit: Domine, non tantum pedes meos, sicut praecipis, lava: sed et manus et caput. Unde Simon Petrus vere obediens dicere poterat illud Psalmi : " Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ". Sed quia superius in reverentia errabat, modo vero in obedientia excedebat: ideo Petrus supra est territus, sed modo est Simon instructus: propter hoc subdit:
11. (Vers. 10.). Dicit ei Iesus: Qui lotus est, illa scilicet lotione, de qua dicitur Isaiae primo : " Lavamini, mundi estote "; et Zachariae decimo tertio: " Erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris"; Ieremiae quarto: " Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias "; ille, inquam, non indiget, nisi ut pedes lavet, id est affectus: de quibus Canticorum quinto : " Lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos "? Isti pedes magis indigent lavari quam alia membra, propter hoc quod magis uniuntur sordibus-Threnorum primo: " Sordes eius in pedibus eius ei non est recordata finis sui". Sed, quando isti pedes lavantur, tunc est mundus totus: Ezechielis trigesimo sexto : " Effundam sapor vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris ". Et vos mundi estis: ideo non indigetis nisi lotione pedum; infra decimo quinto: " Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis ". Sed ne videatur discipuli facinus ignorare, subdit: Sed non omnes. Et rationem, quare hoc dixerat, dicit Evangelista:
12. (Vers. 11.). Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes. Ideo Evangelista, ubi loquitur de proditore, ostendit, quod Dominus sciebat, ne aliquis crederet, Christum tanquam hominem posse decipi: supra sexto : " Sciebat Iesus ab initio, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum ".