25. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo: quare Dominus dedit discipulis suis magis exemplum humilitatis quam alicuius alterius virtutis, cum sint aliae virtutes excellentes.
Dicendum, quod Dominus super omnia commendavit discipulis suis unitatem ; et quia superbia recte frangit unitatem, quia inter superbos semper sunt iurgia , et discipuli contendebant, quit eorum videretur esse maior; ideo, ne per illam contentionem unitas Ecclesiae rumperetur, dedit exemplum humilitatis, ut quilibet alteri subiiciatur.
Alia ratio est, quia, sicut damnatio ortum habuit a superbia, ita salus ab humilitate .
26. Quaest. II. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Non de omnibus dico: ego scio, quos elegerim.
Contra: Supra sexto dicitur: Nonne duodecim vos elegi? Si elegit duodecim, Iudas erat electus, cuius contrarium dicit modo.
Respondeo : Dicendum, quod est eligi ad praesentem dignitatem: et sic iudas fuit electus, sicut eliguntur mali episcopi et praelati, non errore, sed mirabili dispensatione. Est electio ad aeternam solemnitatem: et hoc modo Iudas non fuit electus, quia haec pertinet ad finaliter bonos .
27. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicitur: Qui recipit, si quem misero, me recipit,
1. Secundum hoc qui honorat nuntium honorat mittentem: ergo sicut " honor imaginis refertur ad prototypum ", sic nuntii ad Dominum: ergo si imaginem Christi debemus adorare latria, sic et nuntios Christi.
2. Hoc ipsum videtur per litteram , quia apponit pro simili, quod qui honorat ipsum honorat Patrem, qui misit eum: sed eodem honore honorandus est uterque.
Respondeo : Dicendum, quod honorem referri ad aliquem est dupliciter: aut sicut ad obiectum, aut sicut ad finem. Dico ergo, quod honor imaginis refertur ad prototypum sicut ad obiectum, quia non honoratur lapis, sed Deus. Sed honor missi refertur ad mittentem sicut ad motivum et finem: et quia homo non honorat missum nisi propter mittentem et ex consequenti, non primo sicut ad obiectum ;
quia ex hoc Deus reputat se honoratum, vel dehonoratum: ideo imago est adoranda latria, sed nuntius dulia .
2. Quod obiicitur de simili, dicendum, quod non est omnino simile; quia ibi est conformitas naturae, hic autem gratiae.
28. Cum haec dixisset, turbatus est. Postquam exemplum propositum est, et inducti sunt discipuli ad imitandum; hic incipit tertia pars capituli , in qua Dominus perversitatem Iudae ostendit ad deviandum ; et hoc quidem facit hoc ordine. Primo fit in generali proditoris insinuatio: secundo vero, discipulorum haesitans inquisitio: tertio, Domini secreta responsio: quarto vero, proditoris acceleratio.
(Vers. 21.). Primo igitur fit in generali proditoris insinuatio, et licet in generali, non tamen in dubio, sed in certitudine. Et hoc manifestat Christi turbatio ; propter quod dicit: Cum haec dixisset Jesus, quae scilicet spectabant ad discipulorum instructionem ; turbatus est spiritu, id est voluntate ; et protestatus est et dixit, quia certissime asseruit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet: ille scilicet unus erat eum traditurus, de quo supra sexto: " Unus ex vobis diabolus est".
29. (Vers. 22.). Aspiciebant ergo ad invicem. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum inquisitio: et primo coeperunt dubitare: propter quod dicit: Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes, de quo diceret: ideo ad invicem aspiciebant, quia unus de altero dubitabat. Augustinus : " Sic in eis erga Magistrum suum erat pia caritas, ut tamen inter eos humana alterum de altero stimularet infirmitas 1. Et quia dubitatio ducit in inquisitionem , et inquisitio requirit familiaritatem; ideo ostenditur familiaritas Ioannis, ut per ipsum inquisitio fiat. Ideo ait:
30. (Vers. 23.). Erat ergo unus ex discipulis eius recumbens in sinu Iesu, tanquam familiarissimus inter alios, et hoc quidem propter amoris praerogativam ; quem diligebat Jesus. Iste discipulus fuit
Ioannes: unde Chrysostomus : "Intuere Ioannis ingloriationem ; non enim dicit nomen suum, sed quem amabat Iesus, sicut Apostolus secundae ad Corinthios duodecimo: Scio hominem ", non dixit: Scio Paulum. Hic ergo discipulus sic familiaris idoneus erat inquisitor: propter quod dicit:
31. (Vers. 24.). Innuit ergo huic Simon Petrus et dicitei: Quis est, de quo dicit? Quasi dicat: require ab eo. Petrus semper per se et per alios sollicitus erat quaerere. Ad Petri petitionem inquirit ille discipulus:
32. (Vers. 25.). Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, ut dilectus et familiaris et propinquus, quod est signum dilectionis: Canticorum ultimo : " Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum "? Dicit ei: Domine, quis est? Supple: scilicet qui te tradet. Supra pectus Iesu recubuit, ut secretum audiret, quia in eo erant omnes "thesauri sapientiae et scientiae absconditi ". Unde Augustinus dicit de Ioanne, quod " fluenta Evangelii de ipso dominici pectoris fonte potavit ".
33. (Vers. 26.). Respondit ei Iesus. Tangitur hic tertium, scilicet Domini secreta responsio, qua discipulo familiari satisfacit; propter quod non verbo dixit, sed ipso signo manifestavit: propterea dicit: Ille est, cui intinctum panem porrexero: intinctio panis fictionem Iudae significat. Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotae, et in hoc scivit Ioannes, quis esset eum traditurus. Augustinus : " Panis proditori traditos demonstratio est gratiae, cui proditor fuit ingratus ". Unde in Psalmo de ingratitudine Iudae conqueritur: Si inimicus meas maledixisset mihi, sustinuissem utique:
tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus qui simul mecum dulces capiebas cibos " etc.
34. (Vers. 27.). Et post buccellam. Tangitur hic quartum, scilicet proditoris acceleratio, quan facta est per vehementem infestationem diaboli, quam habuit in Iudam post ipsius correctionem. Propter quod dicit: Et post buccellam introivit in eum satanas, ut efficacius possideret et nequitiam conceptam citius consummaret; unde in Psalmo " Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius". Et, quia hoc non latebat Dominum dixit ei Iesus: Quod facis fac citius, praedictive dicit, non imperative . Ne tamen videretur eius nequitiam detexisse, ostendit Evangelista, quod hoc verbum omnes latuit: ideo dicit:
35. (Vers. 28.). Hoc autem nemo scivit discumbentium, quid ei dixerit, nec etiam ipse Ioannes qui iam sciebat eius nequitiam. Unde Chrysostomus: " Benignae mentis et mansuetae non fuit malum de alio suspicari ", immo e contrario in bonum interpretati sunt: unde dicit:
36. (Vers. 29.). Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, tanquam dispensator, quod dixisset ei Iesus: Eme ea quae opus suntad diem festum, aut ut egenis aliquid daret, quia maxime propter illos habebat loculos: in quo significatum est, quod de loculis Ecclesiae licet praelatis emere, quae opus, id est, quae necessaria sunt, et reliqua dare egenis: et ipsis specialiter datum est mandatum de alendis pauperibus; unde Ecclesiastici vigesimo nono : " Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ne dimittas eum vacuum". Et sicut diabolus suggerebat, et Christus praedixi rat, acceleravit Iudas: ideo dicit:
37. (Vers. 30.). Cum ergo accepissetbuccellam exiuit continuo, ut velociter impleret. Et templis erat congruum facto ; erat autem nox ; Iob vigesimo quarto: " Oculus adulteri observat caliginem "; et supra tertio: " Qui male agit odit lucem".