38. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de Domini perturbatione, quia dicit: Turbatus est spiritu. Si in Christo omnia erant pacata, quia per arcam Noe significatur, in qua omnia pacata erant ; quomodo spiritu turbatus est?
Et dicendum, quod illa turbatio nullam in Christo faciebat inordinationem, quoniam voluntati erat subiecta sensualitas et voluntarie turbata: in cuius testimonium dicit: Turbatus est spiritu .
39. Quaest. II. Sed tunc quaeritur, de quo turbatur sensualitas?
Si de morte futura, tunc hoc nihil est; quia illa non ceciderat in sensu , cum esset futura, ergo nec cadebat in sensualitate: ergo de hoc sensualitas non dolebat.
Dicendum, quod mortis imaginatio erat in vi sensibili interiori, non a sensu procedens, sed a rationis cognitione descendens. Cum enim aliqua praescimus, possumus imaginari, et per hoc quod certum tenemus, perturbari.
Et si obiicias, quod est ordo praeposterus; dicunt aliqui, quod nihil impediebat in Christo, in quo inferiores vires erant subiectae superiori.
Sed tamen non oportet dicere hoc: quia tunc esset ordo praeposterus, si species intelligibilis descenderet in sensum et fieret sensibilis: sed quando species sunt in imaginatione, et ratio aliquid cogitat et facit, sensitivam illud idem imaginari et exterreri, nulla est praeposteratio .
40. Quaest. III. Sed tunc quaeritur: cum Christus ab initio cognoverit mortem suam, sicut et tunc: quare non semper turbatus fuit, sicut et tunc?
Dicendum ad hoc, quod cognitio mortis non erat tota causa, sed cognitio mortis inminentis: unde magis abhorret natura periculum imminens quam distans. Nec adhuc illud tota causa, sed cognitio mortis imminentis cum voluntate turbandi se: et hoc voluit tunc, ut ostenderet, se esse verum hominem .
41. Quaest. IV. Item quaeritur de inquisitione discipulorum:
1. Unde est, quod ausi fuerunt discipuli quaerere de crimine occulto? Videtur fuisse curiositas.
2. Et etiam quaeritur: cum Petrus esset audacior inter omnes, quare non per se quaesivit, sed " per interpositam personam ", scilicet Ioannis? Unde quasi semper Petrus pro discipulis omnibus respondebat.
Ad hoc dicendum, quod non quaerebant propter curiositatem sciendi culpam proximi, sed quia unusquisque, ut dicit Chrysostomus , de se timebat, et timore illo cruciabantur: volebant certificari. Et quia sciebant, quia Dominus palam non diceret, nec ipsi volebant eum ita palam confundere: occulte quaesierunt, et occulte eis responsum est .
2. Et ideo Petrus non est locutus, sed innuit illi qui propinquus erat et occulte quaerere poterat; nam recumbebat super pectus Iesu secrete et poterat quaerere, non sic Petrus.
42. Quaest. V. Item quaeritur de responsione Domini: quia dicit: Cui intinctum panem porrexero. Videtur, quod Dominus Iudam prodiderit.
Ad hoc dicit Chrysostomus , quod omnibus dedit panem intinctum.
Sed tunc 1. quaeritur, quod signum fuisset Ioanni, quod ille esset, cui intinctum panem porrexero.
2. Item. dicitur Matthaei vigesimo sexto , quod coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? et post de Iuda: Nunquid ego tum,Rabbi? Et dicitur ibi, quod Dominus respondit: Tu dixisti. Ergo videtur, quod Dominus eum aperte manifestaverit, et quod non tantum signo, sed verno.
Respondeo: Dicendum, quod Dominus proditorem revelavit, sed non omnibus, immo aliquibus, sed occulte. Revelavit autem duplici ex causa Ioanni: tum quia compatiebatur eius desolatione , tum etiam, ut ipse esset testis, Christum praecognovisse certitudinaliter, non per coniecturas, ipsum discipulum proditorem.
Quod vero dicitur, quod non est peccator prodendus? intelligendum est, quod non est publicandus, sed tamen dici potest his qui possunt prodesse et nolunt obesse .
2. Quod vero dicitur de Matthaeo, dicendum, quod illud verbum Domini, ut dicit Augustinus de Concordia Evangelistarum nihil certum determinabat: Tu dixisti, quasi dicat: non ego, sed tu.
Vel potest esse, quod Dominus ita ei dixit, quod nullus alius intelligeret.
Et hoc quidem, quod narrat Matthaeus, prius dictum fuit: et quia non erant Petras et Ioannes certificati, adhuc secreto petiit Ioannes.
43. Quaest. VI. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod post buccellam introivit in eum satanas.
Videtur, quod Dominus non bene fecerit, quod buccellam dedit Iudae, per quam peior est effectus.
2. Item, qua ratione post buccellam?
3. Et videtur falsum dicere, quia, sicut dicit Augustinus , solus Deus intrat in animam, non ergo satanas.
4. Item, prius dixerat, quod diabolus misit in cor ludae; quomodo ergo post buccellam?
Respondeo: Ad haec sunt diversae opiniones. Quidam voluerunt dicere, quod panis ille intinctus fuit corpus Christi: et hoc dicit Magister in Historiis , et ideo non datur nobis communicantibus panis intinctus. Et hoc videtur dicere Augustinus in originali : " Quid miraris, inquit, si datus est ludae panis Christi, per quem manciparetur diabolo, cum videas Apostolo datum angelum diaboli, per quem proficeret in Christo "? Et ideo dicunt, quod tunc intravit satanas, quia indigne corpus Christi suscipiens, iudicium sibi manducavit et bibit.
Alii dicunt aliter, et credo, quod melius, et hoc dicit Glossa , quod panis ille intinctus non fuit corpus Christi: immo, sicut dicit Augustinus de Concordia Evangelistarum, iam corpus Christi discipulis erat distributum, et Iudas cum aliis sumserat: sed alius panis fuit, et post illum satanas intravit; quia tot modis excitatus est poenitere et non poenitnit, ideo diabolus eum plenius possedit
3. Quod obiicitur, quod Deus intrat in animam solus; rerum est illabendo, sed diabolus suggerendo .
4. Quod obiicitur, quod prius suggesserat: dicendam, quod verum est: sed ex tunc eum amplius angustavit et ad malitiam complendam acrius impulit.
44. Cum ergo exisset. Postquam ostensa est Indae perversitas ad deviandum, ostenditur discipulorum infirmitas ad Dominum sequendum. Et haec est quarta pars capituli, et hoc facit hoc ordine. Primo enim praedicitur futura Christi passio: secando, discipulorum imperfectio: tertio, imperfectorum eruditio: quarto, reprimitur Petri praesumtio.
(Vers. 31.). Praedicitur ergo primo Christi futura passio et per passionem clarificatio, quae accelerabat , proditore accelerante. Propter quod dicit: Cum ergo exisset, scilicet Iudas, ut perficeret quod conceperat: dixit Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis. Nunc dicit propter passionem instantem, caius merito erat subhmandus; ad Philippenses secando : "Humiliavit semetipsum, propter quod et Deus illum exaltavit ". Et Deus clarificatus est in illo, quia per Christum omnibus innotuit: infra decimoseptimo: "Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo ".
45. (Vers. 32.). Etsi Deus clarificatus est in illo, in passione per multam virtutis manifestationem: quia mors sua et passio valde fuit in gloriam Dei, sicut dicitur de Petro infra ultimo : " Significans,
qua morte clarificaturus esset Deum " Et Deus clarificabit eum in semetipso, per gloriam resurrectionis: et continuo clarificabit eum, quia non poterat eius resurrectio differri: unde in Psalmo: " Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem ". Et vult dicere, quod Christus erat cito glorificandus a Patre per resurrectionem, quia ad Patris claritatem manifestandam ipse sustinere debebat passionem. Unde infirmitas Christihominis Deum clarificavit: et ideo potentia Dei Christum mortuum suscitavit et clarificavit.
46. (Vers. 33.). Filioli, adhuc modicum etc. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum ad sequendum Christum imperfectio: ideo vocat eos filiolos, id est in fide infirmos, quia firma fides facit filios, sed infirma filiolos.
Vel filiolos vocat prae amoris teneritudine, sicut dicit Priscianus , quod diminutiva aliquando prae familiaritate et amore dicuntur, ut Sergiolus. Horum igitur imperfectionem manifestat, cum subdit: Adhuc modicum vobiscum sum, per corporalem praesentiam; et sicut dixi Iudaeis
supra septimo et octavo
quaeretis me; quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo: quia passionis arduitatem ferre non potestis. Ideo non poterant, quia virtutem ex alto non susceperant: ideo dicitur eis Lucae ultimo : " Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto "; quia sine virtutis robore in praelio stare non est possibile.
47. (Vers. 34.). Mandatum novum do vobis. Tangitur hic tertium, scilicet discipulorum imperfectorum instructio. Et quia erant imperfecti, Dominus dat eis remedium dilectionis, ut mutuo se diligant et sustentent: propter quod dicit: Mandatum
novum do vobis, ut diligatis invicem: ideo novum, quia semper debet esse recens in corde, quia semper debetur dilectio et nunquam inveteratur. Unde ad Romanos decimo tertio : " Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis ". Et modus diligendi exprimitur: Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. Ipse autem sic dilexit, ut magis diligeret salutem nostram quam vitam suam: sic unusquisque magis animam proximi quam corpus suum; primae Ioannis tertio :" In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere ". Et ratio movens ad dilectionem additur:
48. (Vers. 35.). In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem ad invicem habueritis: quia, sicut dicit Augustinus , " dilectio propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum. Haec est, quae discernit filios regni a filiis perditionis "; ad Ephesios quarto : " Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis ". Hoc autem signaculum Spiritus est dilectio: ad Romanos quinto: " Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ".
49. (Vers. 36.). Dicit ei Simon Petrus. Tangitur hic quartum, scilicet praesumtionis Petri repressio, qua se offerebat ad Dominum imitandum. Ideo quaerit Petrus ab eo, ut se offerat: Domine, quo vadis? Et quia se offerre volebat, ostendit ei Dominus suam impotentiam, ne in verbis prorumpat: Dicit ei Jesus : Quo ego vado, non potes me sequi modo, propter infirmitatem: sequeris autem postea, confirmatus virtute. Sed Petrus admonitione non flectitur: ideo subdit:
50. (Vers. 37.). Respondit ei Petrus: Quare non possum sequi ? Animam meam ponam pro te: et hoc est perfectum sequi: infra decimo quinto: "Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ". Si ergo hoc possum, bene possum sequi. Et quia non desistit Petrus a praesumtione per admonitionem fragilitatis suae, nunc reprimitur per praedictionem praevaricationis futurae. Propter quod Dominus resumit verbum Petri ut arguat:
51. (Vers. 38.). Respondit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? Augustinus : " Praeire potes qui sequi non potes ? Quid te esse credis? Audi, quid sis ". Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus donec ter me neges. Augustinus: " Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Quanta enim vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum. Timendo mortem carnis tuae, dabis mortem animae tuae".