35. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Modicum, et non videbitis me, quia vado ad Patrem.
i. Quia dicitur Matthaei ultimo : Ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
2. Item, quid est quod dicit: Modicum, et videbitis me? quia dicitur supra eodem : Ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Quomodo recedit et manet, videtur et non videtur ?
Respondeo: Intelligendum, quod in Christo est esse divinum et esse humanum visibile et invisibile, miserum et gloriosum. Quantum igitur ad esse divinum nunquam recedit ab electis: quantum ad esse humanum et invisibile sub Sacramento non relinquet usque ad consummationem saeculi; quantam ad esse humanum visibile et impassibile non reliquit usque ad ascensionem: quantum ad esse humanum visibile et passibile reliquit in passione: quia non visus fuit passibilis nec cum eis ut passibilis postea conversatus .
36. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Plorabitis et flebitis vos etc.
Quaeritur: utrum Apostoli in illa tristitia meruerint, vel demeruerint. Quod meruerint, videtur:
1. Quia dicitur secundae ad Timotheum secundo : Si compatimur, et conregnabimus: ergo compati erat eis meritorium.
2. Item, tristitia mala convertitur in maiorem tristitiam, sed illa quae convertitur in gaudium, illa, inquam, bona tristitia est: sed tristitia Apostolorum conversa est in gaudium, sicut dicitur in littera : Tristitia vestra convertetur in gaudium: ergo fuit bona et meritoria.
Contra hoc est: 1. Quia aut volebant, quod Christus moreretur, aut non. Si non, tunc peccabant, unde Petrus fuit de hoc reprehensus ; si vero volebant: ergo non dolebant.
2. Item videtur per textum , quia Dominus hortatur eos, ut non turbentur: sed Dominus non dehortatur bonum: ergo turbari non est bonum.
3. Item, supra decimo quarto dicitur: Si diligeretis me, gauderetis utique: ergo gaudendum erat de passione: sed qui tristatur, unde gaudendum est, inordinate tristatur: ergo Apostoli inordinate et culpabiliter turbabantur.
Respondeo: Dicendum, quod dupliciter est iudicare de tristitia, cuiusmodi sit, scilicet ex parte originis et ex parte modi.
Ex parte originis tristitia ortum habet ex dilectione . Quaedam igitur est ex dilectione voluptuosa et carnali, ut gulosus tristatur in amissione boni morselli; quaedam ex naturali, ut anima in separatione a corpore, aut mater in morte filii: quaedam ex sociali, ut tristatur amicus, quando corporaliter seiungitur ab amico, cuius conversatio placet; quaedam ex spirituali, ut quando aliquis diligit ex caritate et compatitur patienti.
Prima tristitia est culpabilis: secunda et tertia supportabilis; sed quarta laudabilis.
Intelligendum est ergo, quod Apostoli dupliciter diligebant Dominum, scilicet amore sociali, quo diligit aliquis socium, quia non vult ab eo separari; et amore spirituali: ideo fuit in eis tristitia quaedam laudabilis, qua compatiebantur Christo: et quaedam supportabilis, qua nolebant separari a Christo .
A parte modi tristandi intelligendum, quod modus habendus est in tristitia: unde dicit Apostolus : Non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent: unde debet tristitia temperari gaudio. Et quantum ad hoc excesserunt Apostoli et reprehensibiles fuerunt, quia nullo modo gaudebant, immo ut desperantes dolebant. Et quantum ad hunc modum sive immoderantiam amovendam hortabatur Dominus, ut non tristarentur: hortabatur, ut gauderent. Unde Chrysostomus : " Magna est tristitiae tyrannis, et multa nobis virilitate opus est, ut resistamus huic passioni: et quod utile castificantes, quod est superfluum dimittamus ". Ideo laudabiles erant in tristitia, sed vituperabiles in modo.
Tertio consolatur disoipalos ex petitionum suarum exauditione.
37. Amen, amen dico vobis. Haec est tertia pars capituli, in qua Dominus discipulos consolatur ex petitionum suarum exauditione ; et procedit in bac parte per hunc modum. Primo notatur Domini liberalis promissio: secundo vero, discipulorum consolatio, ibi : Dicunt ei discipuli eius etc. Primum igitur describitur sic. Primo notatur
" Domini liberalitas ad promittendum: secundo, temporis opportunitas ad petendum: tertio, voluntatis promptitudo ad exaudiendum.
(Vers. 23.). Primo ergo fit sive notatur Domini
liberalitas ad promittendum sub certitudine: propter quod dicit: Amen, amen dico vobis, signum est certitudinis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Si quid, id est, si aliquid: illud aliquid est vita aeterna; unde Augustinus : " Quidquid aliud petitur, nihil petitur, non quia res nulla omnino sit, sed quia in tantae rei comparatione, quidquid aliud concupiscitur, nihil est"; ideo Iacobi primo: " Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei ". 38. (Vers. 24.). Usque modo non petistis. Hic tangitur secundum, scilicet aptitudo temporis ad petendum, quae hactenus non fuerat, sed deinceps erat futura: propterea dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, quia non erat tempus opportunum: quia Dominus ipse erat cum eis,
qui omnia dabat: unde infra decimo septimo : "Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo". Sed amodo venit tempus: ideo dicit: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, quia omnis vestra petitio ad illud gaudium referri debet. Hoc gaudium plenum consistit in dotibus animae et corporis: de quo Isaiae ultimo : " Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt ". Et quod tempus aptum ad petendum adveniat, patet, quia usque modo nescierunt nec cognoverunt, a quo deberent petere: sed amodo cognoscent: ideo dicit:
39. (Vers. 25.). Haec in proverbiis locutus sum vobis: ideo in similitudinibus, quia, primae ad Corinthios tertio , " non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus ". Sed venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, occulte scilicet, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Hora ista erat tempus missionis Spiritus sancti.
40. (Vers. 26.). In illo die, hoc est tempore, petetis in nomine meo, quia tunc me et Patrem cognoscetis: unde Ieremiae trigesimo primo : " Non dicet vir fratri suo: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum ". Et hoc fuit in tempore post acceptionem Spiritus sancti, qui non tantum docebat, sed etiam petere compellebat: ad Romanos octavo: " Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus id est, postulare facit.
Et non dico vobis. Notatur hic tertium, scilicet ad exaudiendum promptitudo, quia Pater paratus erat exaudire Apostolos rogantes sine aliquo intercessore medio: propterea dicit: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis, quia non oportet .
41. (Vers. 27.). Ipse enim Pater amat vos, et ideo libenter exaudit: et ratio huius est: Quia vos me amastis: supra decimo quarto : " Qui diligit me diligetur a Patre meo "; non solum amor erat in causa, immo etiam fides: et credidistis, quia a Deo exivi. Et merito fidei merentur exaudiri, quia dicitur Matthaei vigesimo primo: "Omnia, quae petieritis in oratione credentes, accipietis". Quia ergo credidistis, meremini exaudiri. Sed usque tunc suffecerat credere, quod exiisset a Deo: deinceps oportebat credere, quod rediret ad Deum. Unde ad fidem eorum perficiendam subdit:
42. (Vers. 28.). Exivi a Patre et veni in mundum: exivi, per aeternam generationem, veni,per incarnationem, et hoc credidistis: unde supra undecimo : " Tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti ". Iterum relinquo mundum, per passionem, et vado ad Patrem, per gloriosam resurrectionem. Unde cum resurrexit, misit discipulis suis dicere per Mariam, infra vigesimo : " Dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum ". De his duobus dicitur in Psalmo: " A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius ".
43. Dicunt ei discipuli eius. Postquam posita est Christi promissio, ponitur discipulorum consolatio , quae describitur hoc ordine. Primo notatur consolatio: deinde, quia decipiebantur, ponitur instructio: tertio, quia vacillabant, ponitur confirmatio.
(Vers. 29.). Primo igitur insinuatur discipulorum consolatio, quam habebant de verbis Domini, quae iam intellexerant, et iam tempus consolationis promissum adesse credebant. Propter hoc dicunt ei discipuli eius: Ecce, nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis: et ita venit tempus, de quo dicis : "Venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam annuntiabo ".
44. (Vers. 30.). Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget. Et ita venit hora, de qua dixisti supra : " In illo die me non rogabitis quidquam ". In hoc credimus, quia a Deo existi, quia scilicet omnia nosti: supra sexto: "Nos credidimus et cognovimus, quia tu es Christus, Filius Dei " etc. Solius enim Dei est scire occulta; Ieremiae decimo septimo: " Pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans corda et probans renes".
4b. (Vers. 31.). Respondit Iesus. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum eruditio. Quia enim, ex sermone Domini confortati, credebant se consolatos et in fide perfectos: docet eos Dominus humilia sapere, sicut supra fecit Petro: ideo resumit verbum eorum, ut corrigat. Propterea dicit: Respondit eis Iesus: Modo creditis , id est, iactatis vos de hoc, quod creditis.
46. (Vers. 32.). Ecce, venit hora et iam venit, id est, propinquat: ut dispergamini unusquisque in propria, id est, ut dispergamini, ita quod unusquisque in propria, quia unus cum altero non remansit nec fide nec corpore; Zachariae decimo tertio : " Percute pastorem, et dispergentur oves gregis ". Et me solum relinquatis; Isaiae sexagesimo tertio: " Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ". Sed haec solitudo non erat per defectum divini auxilii, sed humani: ideo dicit: Sed non sum solus, quia Pater mecum est: supra octavo: " Qui me misit mecum est et non reliquit me solum ". Nec est contrarium quod dicitur in Psalmo: " Ut quid me dereliquisti "? quia istud intelligitur de expositione ad poenam.
47. (Vers. 33.). Haec locutus sum vobis. Tangitur hic tertium, scilicet discipulorum confirmatio. Quia praedixerat dispersionem futuram, subiungit confortationem, quia hoc non dixerat, ut desperarent, sed ut per confidentiam pacem haberent. Propterea dicit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: de qua Isaiae ultimo : " Declinabo super eam quasi flumen pacis ". Ad hanc pacem non venitur nisi per pressuras: ideo dicit: In mundo pressuram habebitis: Actuum decimo quarto: "Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei". In his pressuris non est desperandum, ideo subdit: Sed confidite, ego vici mundum; primae ad Corinthios decimo quinto : " Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum Dominum nostrum ". Hanc victoriam adipiscuntur credentes in Christum; primae Ioannis quinto: "Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra ".