48. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
1. Quaeritur: cum illud idem dixerit supra decimo quarto et decimo quinto, ut quid nunc iterat decimo sexto?
Videtur superfluum: ergo si in verbis Christi nihil fuit superfluum, quare toties dicit ?
2. Item quaeritur, quia hoc videtur falsum: quia Paulus petiit stimulum amoveri carnis a se, et tamen non obtinuit, secundae ad Corinthios duodecimo . Item, tota die videmus, quod Sancti petunt, et tamen non exaudiuntur. Quid est quod dicit: Si quid etc.?
Respondeo: Dicendum, quod ad hoc, quod aliqua oratio sit digna exauditione, requiritur, quod orans sit dignus, sit assiduus: quod petat quod sit ad salutem: quod petat pro se . His conditionibus concurrentibus, intelligitur Christi promissio: et tunc non fallit, quin exaudiatur. Ad hoc autem, quod sit dignus, necesse est, quod habeat fidem, spem et caritatem; ideo ter ista promissio facta est. Primo merito fidei, secundo caritatis et hic iam tertio spei .
Ad hoc, quod sit assiduus, necesse est, quod pluries petat; ideo multoties iteravit: Si quid petieritis, ut ostenderet, multoties idem esse petendum. Necesse est, quod petitio sua sit salutaris: ideo saepe dicit, quod petieritis in nomine meo: Augustinus : Hoc est in re nominis, quia Iesus salus. Petere in nomine Iesu, hoc est petere quod est ad salutem: et ideo Paulus non fuit exauditus . Quarto, pro se, ideo dicit: Dabit vobis, non dicit: dabit aliis, sed vobis .
49. Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Haec in proverbiis locutus sum vobis.
1. Quia dicitur Matthaei decimo tertio : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ergo non debebat discipulis loqui in proverbiis.
2. Item, quomodo loquitur in proverbiis, quia statim sequitur : Ecce, palam loqueris et proverbium nullum dicis f Ergo aut discipuli dixerunt falsum, aut Dominus.
3. Item, cum ipsi haberent modicum intellectum , quare in proverbiis et occulte eis loquebatur?
Videtur, quod vellet amittere tempus.
Respondeo : Dicendum, quod proverbium aliquando dicitur dictio parabolica, aliquando dicitur ( obscura sententia . Dominus in sermonibus parabolicis loquebatur turbis, tamen nihilominus discipulis loquebatur in obscuris sententiis: turbis quidem in parabolis, ut videntes non viderent: Apostolis in obscuris sententiis, ut intelligentibus postmodum magis doctrina placeret, sicut dicit Augustinus in libro de Doctrina christiana .
2. Quod ergo dixerunt discipuli, quod palam loquebatur, dixerunt tanquam non intelligentes, quia credebant, se ipsum intelligere, et non intelligebant .
3. Quod obiicit: quare dicebat discipulis, ex quo non intelligebant ? respondeo, quod tunc aliquo modo cognoscebant, sed postmodum per adventum Spiritus sancti, qui verba Christi postulavit, clare viderunt ; sicut quis magis diligit aliquod occultum, quando intelligit, quam si omnino esset apertam.
50. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod discipuli dicunt: Nunc scimus, quia scis omnia.
1. Per quid sciebant discipuli, quod Dominus sciret omnia?
2, Item, quid est quod sequitur, quod non opus est, ut quisquam te interroget ? Immo totum contrarium est, quia, si scit omnia, tunc est bonus doctor, et a tali debet unusquisque quaerere.
Respondeo: Dicendum, quod ideo sciebant, quod ipse sciret omnia, quia non erat opus, ut quisquam eum interrogaret exprimendo suam dubitationem: ipse enim sciebat, de quo homo dubitaret; et hoc quidem non poterat, nisi esset scrutans corda ut Deus , et ideo omnia sciebat. Et quod non esset opus, ut quis ei aperiret suam dubitationem: sciebant per hoc, quod ipsi prius dubitaverant de hoc quod dixerat : Modicum: et ipse non exspectavit interrogationem, sed praecognovit, quia volebant eum interrogare, et satisfecit Ideo modo dicunt: Nunc scimus etc.