21. Quaest. I. Sed quaeritur hic de hoc, quod Dominus hic orat pro Apostolis:
1. Quia supra decimo sexto dicitur: Non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos: facit ergo hic contrarium eius quod dixerat.
2. Item, ipse Dominus pro nullis orabat nisi pro praedestinatis , de quibus sciebat, quod Deus vellet salvare finaliter: sed sine sua oratione salvarentur: ergo frustra orabat.
3. Item, quare vocali oratione orabat? Quae necessitas?
Respondeo: Dicendum, quod triplici ex causa Dominus oravit pro Apostolis, scilicet ad salutis im petrationem, consolationem et eruditionem: quia eis merebatur, quia ex auditu horum verborum consolabantur, quia orare erudiebantur ex hoc et nos ipsi: ideo vocali oratione oravit .
1. Quod obiicitur, quod supra Dominus dixit: Non dico vobis, quod rogabo Patrem etc.; non voluit Dominus negare, quin oraret pro eis: cum dicatur ad Hebraeos nono , quod apparet vultui Dei ad interpellandum pro nobis: sed quod non oraret Patrem tanquam invitum, sed tanquam ipsis Apostolis benevolum.
2. Sed quaerit: ad quid orat? Augustinus dicit de Praedestinatione Sanctorum, quod non exaudimur nisi pro praedestinatis, et pro illis non frustra oramus, quia " fortassis praedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur ". Sic in Christo.
22. Quaest. II. Quaeritur de hoc quod dicit: Pro eis rogo, non pro mundo.
Contra: 1. Infra eodem : Ut mundus credat, quia tu me misisti: orabat ergo, ut mundus crederet.
2. Item, pro eis orare debebat, pro quibus missus erat et mori debebat: sed mortuus est pro mundo: supra tertio : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.
3. Item, pro mundo intelliguntur peccatores: sed non egent qui sani sunt medico, sed male labentes: ergo pro talibus maxime erat orandum.
Respondeo: Dicendum, quod mundus in hac oratione accipitur tripliciter et propter hoc generat ambiguitatem, et superadditur quartus modus. Dicitur enim mundus ipse orbis nobis visibilis: et sic accipitur supra primo : Mundus per ipsum factus est. Aliquando dicitur status nostrae conversationis, secundum quod habet miseriam annexam: et sic ibi: Hi sunt in mundo, et ego ad te venio. Aliquando, prout nominat statum praesentis conversationis cum culpa; et sic infra: Mundus eos odio habuit. Aliquando, prout importat reprobationem aeternam, et sic accipitur ibi: Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo.
Primo modo dicit naturam: secundo modo, naturam et miseriam: tertio, naturam et miseriam et culpam: quarto modo, naturam et miseriam et culpam et reprobationem divinam.
23. Cum essem cum eis etc. Postquam petiit conservationem. in bono, petit hic liberationem sive ereptionem a malo: et ponitur hic ipsa petitio vel oratio per hunc modum. Primo enim notatur necessitas petendi: secundo vero, forma petitionis: tertio vero, ratio exaudiendi.
Necessitas ergo petendi concervationem venit ex duplici causa: tum ex absentatione conservatoris, tum ex immersione tribulationis.
24. (Vers. 12.). Absentabatur ab eis Christus, qui eos conservaverat: propterea dicit: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Ipse conservavit discipulos in nomine Patris, quia in virtute Patris et quia ad gloriam Patris: et post Pater servavit eos in nomine Filii: unde supra decimo sexto : " Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis". Et bene utique servabat: propterea dicit: Quos dedisti mihi egocustodivi, tanquam bonus praelatus, cui dicitur tertii Regum vigesimo : " Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius ". De hac custodia in Psalmo : "Ecce, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel"; et rursus: " Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam"; unde Psalmus: " Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi"; Deuteronomii trigesimo secundo: " Circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui". Et bene utique: unde dicit: Et nemo ex
his periit nisi filius perditionis, id est Iudas, qui perditionis dicitur, quia praescitus fuit ad mortem. Ipse enim perdidit se ipsum temporaliter; Matthaei vigesimo septimo : " Abiit et laqueo se suspendit "; perdidit aeternaliter; Matthaei vigesimo sexto: " Vae homini illi ! per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ". Eadem ratione de antichristo secundae ad Thessalonicenses secundo dicitur: "Tunc revelabitur homo peccati, filius perditionis". Hic non periit casu nec Christi negligentia, sed propria malitia, quae ab aeterno fuit praescita et per Scripturam praenuntiata; ideo dicit: Ut Scriptura impleatur, illius Psalmi scilicet: "Deus, laudem meam". Ita ergo ego bene eos servabam, et tunc non indigebant, ut pro eis orarem.
25. (Vers. 13.). Nunc autem ad te venio, et eos dimitto, et ideo oro, ut ipsi mea oratione fiduciam concipiant; ideo dicit: Haec loquor in mundo, id est, hanc orationem facio, ipsis audientibus: ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, ut per diffidentiam non turbentur, sed per spem exauditionis in se ipsis gaudeant, secundum illud supra decimo sexto: " Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum ". Ideo ipse petebat, ut ipsi concipiant gaudium plenum.
Haec est igitur prima necessitas, scilicet absentatio conservatoris; alia autem est immersio tribulationis, quae ex hoc irruitura erat super eos propter divini sermonis observantiam, propter quam mundus eos odio habebat. Propterea dicit:
26. (Vers. 14.). Ego dedi eis sermonem tuum: supra decimo quarto : " Sermonem, quem audistis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris ". Et ex hoc consecuti sunt odium mundi: ideo dicit: Et mundus eos odio habuit. Et ratio est, quia ipsi reliquerunt mundum; ideo dicit: Quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo, id est a mundana conversatione segregati, sicut ego: supra decimo quinto : " Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero ego vos elegi de mundo, propterea odit vos mundus ". Apostoli segregati erant a mundo; unde ad Romanos primo dixit " Paulus, Apostolus Iesu Christi, segregatus ", vere segregatus, quia ad Galatas ultimo dixit: " Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ".
27. (Vers. 15.). Non rogo, ut tollas. Tangitur hic secundum, scilicet forma petitionis, in qua petit eos removeri a duplici malo, scilicet perversae affectionis et erroris.
Petit igitur, eos conservari a perversa affectione, ad quam mundus pertrahit, in quo conversari debebant: propterea dicit: Non rogo, ut tollas eos de mundo, per mortem scilicet carnis, sicut dicitur de Henoch Genesis quinto : " Ambulavit Henoch cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus ". Ad hoc tulit, ut servaret a malo; Sapientiae quarto: " Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius". Non sic petebat eos servari, sed in mundo: ideo subdit: Sed ut serves eos a malo. Et ratio est, quare debent conservari in mundo:
28. (Vers. 16.). De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo, scilicet conversatione: ideo petebat, eos salvari et servari, ne converterentur ad mundum per amorem; de qua servatione Apocalypsis tertio: " Quia servasti verbum patientiae meae, servabo et ego te ab hora tentationis, quae superventura est super orbem universum, tentare habitantes in terra". Sic petit, eos servari a malo praeuaricationis; petit etiam, servari a malo erroris: propter quod dicit:
29. (Vers. 17.). Sanctifica eos in veritate. Sanctum, hoc est sine terra ; sanctificare, hoc est mundare et purgare: veritas autem haec est in sermone Dei. Ideo dicit: Sermo tuus veritas est: et hoc sermone Dei sanctificantur discipuli, id est, ab errore purgantur. Chrysostomus : " Sanctifica eos in veritate, id est, erudi eos, doce veritatem: recta enim dogmata sanctificant animam ". Novit enim verbum Dei purgare: ideo dictum est supra decimo quinto : " Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis "; et ad Ephesios quinto: " Christus sanctificavit Ecclesiam, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae ". De sanctificatione hujusmodi, secundae ad Timotheum secundo: "Si quis emundaverit se ab istis, erit vas sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum ".
30. (Vers. 18.). Sicut tu me misisti. Tangitur hic tertium, scilicet ratio exaudiendi, quae duplex est, scilicet commissum eis officium et pro eis oblatum sacrificium. Ratione commissi officii debent servari et sanctificari, quia missi erant inter malos: ideo dicit: Sicut tu me misisti in mundum, ad passionem ; sic et ego misi eos in mundum, ad patiendum scilicet: unde Matthaei decimo: " Ecce, ego mitto vos sicut oves in medio luporum ". Ratione igitur officii dignum erat, ut servarentur: ratione etiam sacrificii oblati: ideo subdit :
31. (Vers. 19.). Et ego pro eis sanctifico me ipsum: Chrysostomus : " Id est, hostiam sanctam offero. Hostiae omnes sanctae dicebantur "; ad Romanos duodecimo: " Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sauciam, Deo placentem "; et sicut dicit Chrysostomus , " quia antiquitus sanctificatio erat in ove in typo, nunc autem non est in typo, sed in ipsa veritate: ideo ait: Ut sint sanctificati in veritate "; ad Hebraeos nono: "Si cinis vitulae aspersus et sanguis hircorum inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi"?