46. Quaest. I. Sed quaeritur de hoc quod dicit: ut, ubi ego sum, et illi sint mecum.
Contra: Supra decimo quarto : In domo Patris mei mansiones multae sunt.
Respondeo: " In dispari claritate par gaudium "; ratione claritatis disparis est multitudo: ratione communis gaudii, ubi caput et membra.
47. Quaest. II. Item, habitat lucem inaccessibilem, primae ad Timotheum ultimo
Respondeo, quod inaccessibile , vel quia nullo modo, vel quia difficulter, vel quia non humana virtute, vel quia acceditur sola divina gloria.
48. Quaest. III. Item, excellentiae corrumpunt sed claritas Dei est excellentissima.
Respondeo : Intelligendum: ubi apprehendens est corporale, apprehensum potest laedere.
49. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod mundus, id est mundani, non cognoverunt.
Contra: Ad Romanos primo : Qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt etc.
Respondeo: Est notitia simplex et approbationis ;simplici notitia noverunt, approbationis non; et ideo cognoscendo nihil meruerunt.