18. Quaest. I. Sed quaeritur hic de illa consuetudine , quam habebant de dimissione vincti , utrum esset laudabilis.
Et videtur, quod sic, quia Dominus misericordiam acceptat magis quam iudicium, sicut patet de muliere adultera, supra octavo .
Sed tunc obiicitur: quia ex Lege praeceptum erat, ut malefici occiderentur : ergo absolvere nocentes erat contra Legem et consuetudo mala.
Dicendum, quod consuetudo bona erat, dum tamen liberaretur qui magis congruebat: quia, etsi tunc esset tempus iustitiae, tamen debebant esse memores misericordiae in eis factae et futurae in paschate: et ideo quasi in signum hoc erat eis licitum .
Quod obiicit de Lege, dicendum, quod excellentia solemnitatis praeponderabat acerbitati Legis .
19. Quaest. II. Item quaeritur, utrum peccaverint petendo Barabbam . - Quod sic, videtur: Actuum tertio improperatur eis: Petistis virum homicidam dari vobis: auctorem vero vitae interemistis ".
Sed quod non peccaverint, videtur: quia licebat eis petere quem volebant sine distinctione .
Respondeo, quod non peccaverunt in hoc, quod liberaverunt eum qui dignus erat morte; sed in hoc, quod eum innocenti praetulerunt: unde fuit ibi personae acceptatio. Unde Augustinus : "Non reprehendimus, o Iudaei, quod per pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem ".
20. Quaest. III Item quaeritur de hoc, quod milites ita irriserunt Christum, cum tamen non dicantur habuisse mandatum a Pilato. Unde hoc fuit?
Respondet Chrysostomus , quod hoc pecunia faciebant, quia corrupti erant a principibus sacerdotum.
31. Quaest. IV. Item de hoc quaeritur, quod hic Ioannes dicit Christum a militibus illusum ante sententiam condemnationis, cum Matthaei vigesimo septimo dicatur, quod milites post condemnationem illuserunt Domino: Tradidit illis Iesum, ut crucifigeretur: et tunc dicitur, quod milites illuserunt ei.
Potest dici, quod bis factum est: et ante condemnationem et post .
Vel Matthaeus hoc dicit per recapitulationem, quia ante factum fuerat.
22. Quaest. V. Item quaeritur: quare Dominus non respondit Pilato \quaerenli: Unde es tu?
Videtur hoc fuisse arrogantiae.
Respondeo, quod ideo ad quaestionem illam non respondit, quia eam capere non poterat: unde Dominus discipulis suis dicebat supra decimo sexto : Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Sic et nunc.
23. Quaest. VI. Item quaeritur de hoc quod dicit : Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper. - Ergo videtur, quod in hoc non peccaverit, quod Christum crucifixit, quia hoc sibi a Deo donatum.
Dicendum, quod in potestate duo considerantur, scilicet ipsa praesidentia et exsecutio. Prima est a Deo, sicut dicit Apostolus , sed exsecutio non semper a Deo. Unde Dominus voluit dicere Pilato, quod potestatem a se non habebat: ideo de ipsa non debebat gloriari. Exsecutio vero a Deo fuit permissive, sicut dicit Chrysostomus .
24. Quaest. VII. Item quaeritur de hoc quod dicit: Qui tradidit me tibi maius peccatum habet.
Videtur falsum, quia Iudaei peccaverunt ex ignorantia: credebant enim, eum esse blasphemum et dignum morte: sed Pilatus scienter occidit innocentem .
Respondeo : Utrique peccaverunt, sed Iudaei magis, quia ex malitia, sed Pilatus ex infirmitate timoreque Caesaris .
Et quod obiicit, quod ignoranter: dicendum, quod ignorabant, ipsum esse Deum, sed non, innocentem: vel si utrumque ignorabant, ex malitia erat: unde Sapientiae secundo : Excaecavit eos malitia eorum.
25. Quaest. VIII. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Christus condemnatus fuit hora quasi sexta: quia Marci decimo quinto dicitur: Erat autem hora diei quasi tertia, et crucifixerunt eum.
Item, Matthaei vigesimo septimo dicitur, quod tenebrae factae sunt ab hora sexta usque in horam nonam: ergo ante horam sextam fuit iudicatus.
Respondet Augustinus " Hora tertia crucifixus est Dominus linguis Iudaeorum, hora sexta manibus militum: ut intelligamus, horam quintam fuisse transactam , et aliquid de sexta coeptum, quando Pilatus sedit pro tribunali: et cum duceretur, et gererentur quae gesta narrantur: hora sexta completa est, ex qua hora usque in nonam sol obscuratus est ".
Aliter respondet Victor , quod Dominas hora media inter tertiam et sextam crucifixus est: et quia extrema sunt nominata, et medium saepe sortitur nomen extremorum; ideo dicit Marcus hora tertia, sed Ioannes texta, non simpliciter, sed cum determinatione : quasi sexta .
26. Quaest. IX. Item quaeritur de hoc, quod Iudaei petierunt, Dominum crucifigi: quare magis illo genere mortis quam alio voluerunt Dominum occidi ?
Respondet Chrysostomus , quod " exprobratissima haec erat mors. Formidantes igitur, ne aliqua eius post ipsum fiat memoria, student ad supplicium docere maledictum, nescientes, quoniam per prohibitiones elevatur veritas ".
Ex parte Dei ratio fuit et mysterium, quia in ligno peccavimus, et exemplum, ne quis turpem formidaret mortem, et iudicium, quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
Tertio, de Christi passione notantur duo.
27. Susceperunt autem Iesum. Actum est supra de Christi comprehensione et condemnatione ; hic agitur de ipsius passione: et dividitur haec pars in duas, quia primo agit de passione: secundo, de passionis consummatione, ibi : Postea sciens Iesus etc.
In prima parte describitur eius passio quantum ad quatuor, quae ibi insinuantur. Primo enim deseratur passionis vilitas; secundo, patientis dignitas, ibi : Scripsit autem et titulum: tertio, crucifigentium crudelitas sive cupiditas, ibi: Milites ergo, cum crucifixissent: quarto, compatientium paucitas, ibi: Stabant autem iuxta crucem.
Passionis igitur vilitas describitur in incessu, in loco, in genere passionis et in societate patientium.
28. (Vers. 16.). Primo ergo vilitas passionis in incessu notatur in hoc, quod tanquam latro ducitur, et ipse baiulat sibi supplicium ; propterea dicit: Susceperunt autem Iesum: Psalmus : " Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam ", scilicet milites Iesum: duxerunt, tanquam maleficum, scilicet extra castra: propter quod ad Hebraeos ultimo: " Exeamus ad eum extra castra, improperium " crucis " eius portantes ".
29. (Vere. 17.). Et baiulans sibi crucem, in qua scilicet tanquam latro puniretur. Tunc impletum est quod dictum erat Isaiae vigesimo secundo : " Dabo clavem David super humerum eius "; et Isaiae nono: "Factus est principatus super humerum eius ", quia ibi triumphavit. De hoc Augustinus: " Grande spectaculum ! Sed si spectat impietas, grande ludibrium: si pietas, grande mysterium ".
Exivit in eum qui dicitur Calvariae locus . Hic innuitur vilitas a loco: quia in eo loco passus est, ubi puniebantur latrones et malefici. Calvaria enim dicitur ille locus, quia ibi decalvabantur capita damnatorum. Calvaria enim dicitur testa capitis carne nudata: Hebraice Golgotha, id est "locus decollationis " .
30. (Vers. 18.). Ubi eum crucifixerunt. Notatur hic vilitas passionis a genere mortis, quia vilissimum genus mortis erat ; Sapientiae secundo : " Morte turpissima condemnemus euro ".
Et eum eo alios duos , hinc et hinc, medium autem Iesum. Notatur hic vilitas a societate, quia isti duo erant latroneS;unde Marci decimo quinto: " Crucifigunt cum eo duos latrones ". Tunc impletum est quod dicitur Isaiae quinquagesimo tertio: " Et cum iniquis deputatus est". Ideo autem in medietate, ut significetur, quoniam mediator: unde in nativitate in medio animalium, Habacuc ultimo ; et in passione in medio latronum, quia pax vera, ad Ephesios secundo.
31. Scripsit autem et titulum. Hic notatur secundum principale, scilicet patientis dignitas, et innuitur in titulo, quia titulus erat regis: et hic titulus hoc ordine describitur: primo, eius inscriptio: secundo, scripti publicatio: tertio, contradictio quarto, ipsius approbatio.
(Vers. 19.). Inscriptio igitur tituli tangitur,
. cum dicit: Scripsit autem et titulum Pilatus et
posuit super crucem: Isaiae decimo nono : " Erit altare Domini in medio terrae Aegypli, et titulus
Domini iuxta terminum eius".
Et nota, quod quidam est titulus memorialis, sicut mortuorum; quidam praeconialis, ut de domo: quidam triumphalis: et iste triumphalis , unde est in laudem Christi et vituperium Iudaeorum, quia, etsi tanquam latro damnatus esset, non tamen erat latro, sed rex; et hoc dicebat titulus: Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum. Hunc titulum approbat Scriptura: unde in Psalmo secundo : " Ego constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius " etc. In hoc titulo describit ipsum Pilatus a nomine, cum dicit Iesus: Lucae primo: " Vocabis nomen eius Iesum "; a patria, Nazarenus: lucae secundo: " Descendit cum eis et venit Nazareth"; a dignitate regia, cum dicit rex: Ieremiae vigesimo tertio: " Suscitabo David germen iustum, et regnabit rex".
Secundum Matthaeum titulus dicitur causa: Matthaei vigesimo septimo : " Imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam ": quia in titulo illo innuitur, quare mortuus fuerit, scilicet ad salvandum, quia Iesus, et ad faciendum nos Deo nostro regnum: Apocalypsis quinto: " Dignus es, Domine Deus, accipere librum: quia occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo et fecisti nos Deo nostro regnum ".
32. (Vers. 20.). Hunc ergo titulum. Hic ponitur tituli publicatio: unde dicit: Multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus: ideo multi legebant, quia multi concurrebant, nec solum ludaei, sed et alii: Isaiae trigesimo quarto : " Requirite diligenter in libro sermonum Domini et legite: nec unum ex eis defuit ". Et erat scriptum Hebraice, Graece et Latine, ut omnes possent legere titulum, quia omnibus rex erat futurus, sicut dicitur Apocalypsis decimo nono , quod ipse " est Rex regum et Dominus dominantium "; ideo tribus linguis, quia Deuteronom decimo nono: "In ore duorum vel trium testium stat omne verbum ".
33. (Vers. 21.). Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum. Hic notatur Iudaeorum contradictio, qua titulum volebant delere, cum esset in suam ignominiam; unde dicunt: Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed quia dixit: Rex sum Iudaeorum, ut scilicet ostenderetur non dignitas, sed praesumtio, qua se regem esse diceret: quocontra dicitur ad Hebraeos quinto: " Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fleret" etc..
34. (Vers. 22.). Respondit Pilatus. Hic ponitur tituli affirmatio seu approbatio contra Iudaeorum malitiam: unde Pilatus non delet, sed approbat: Quod scripsi scripsi. Quod scripsi, veraciter, scripsi, indelebiliter tanquam verum irrevocabile. Augustinus : " Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod Veritas dixit" ?
35. Milites ergo cum crucifixissent eum. Hic notatur tertium principale, scilicet crucifigentium crudelitas seu cupiditas in hoc, quod Christum exspoliavernnt et sic vestimenta eius diviserunt. Et notantur hic tria, scilicet vestimentorum divisio per partes: secundo, per sortem: tertio, utriusque confirmatio per auctoritatem, ne videatur in morte Christi aliquid fieri casualiter.
(Vers. 23.). Dividunt ergo per partes: unde dicit: Acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem. In hoc apparet, ut dicit Augustinus , quatuor fuisse milites, qui Dominum crucifixerunt. Et tunicam, subaudi: acceperunt.
36. (Vers. 24.). Hic notatur divisio tunicae facta per sortem: et ratio redditur: Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum, id est tota continua: et quia non poterat convenienter dividi, dixerunt milites ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit: quia, sicut dicitur Proverbiorum decimo octavo, "contradictiones comprimit sors et inter potentes quosque diiudicat".
Et ne putetur, hoc casu factum, ostenditur, hoc a Propheta esse praedictum, cum dicit:
Ut Scriptura impleretur dicens, Psalmo vigesimo primo : " Deus, Deus meus, respice in me ": Partiti sunt vestimenta mea, quantum ad primum, et super vestem meam miserunt sortem, quantum ad divisionem tunicae. Et ista Scriptura intellecta fuit non de Iudaeis, sed de militibus: propterea dicit: Et milites quidem haec fecerunt.
Spiritualiter tunica Christi, quae indivisa, significat caritatem, quae est vestis, quia operit turpitudinem: primae Petri quarto : Quia caritas operit multitudinem peccatorum: et ornat, unde dicitur vestis nuptialis, sine qua nemo intrat ad gaudium nuptiarum Agni: unde Matthaei vigesimo secundo: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? Haec tunica est inconsutilis, quia ipsa non alio ligatur, sed est vinculum aliorum: ad Colossenses tertio : Super omnia autem habete dilectionem, quae est vinculum perfectionis.
Haec tunica non est dividenda per scissionem: unde primae ad Corinthios primo: Obsecro vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes: et ad Ephesios quarto: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Hanc tunicam qui dividunt peiores sunt militibus crucifigentibus, qui Domini vestem inconsutilem dividere noluerunt.
37. Stabant autem iuxta crucem etc. Hic notatur compatientium paucitas: quia ex omnibus caris eius tres aderant mulieres, inter quas et Mater Domini, cui etiam Dominus compatiebatur. Et notantur hic quatuor: mulierum ad Dominum compassio, Domini erga Matrem sollicitudo et ex sollicitudine recommendalio et ultimum recommendationis acceptio .
(Vers. 23.). Notatur ergo mulierum compassio in hoc quod dicit: Stabant iuxta crucem Iesu: ideo corpore appropinquabant, quia affectus compassionis trahebat. Alii vero longe recesserant per incompassionem ; unde dicitur in Psalmo : " Qui iuxta me erant de longe steterunt ". Sed istae steterunt iuxta, quae magis diligebant, scilicet Mater eius, quae super omnes compatiebatur: unde Lucae secundo:
Sed Augustinus legit litteram istam: in sua, ut sit accusativus pluralis: et quaerit: Quomodo in sua, cum dod haberet propria?
Et respondet: in sua, scilicet officia, servitia et beneficia, non in possessiones, quas non habebat.