1. In principio erat Verbum etc. Iste liber, qui est de Verbo incarnato, in quo duplex consideratur natura, divina scilicet et humana, dividitur primo in duas partes. In prima agit de Verbo in se ; in secunda vero, in quantum est carni unitum, et incipit illa pars ibi : Fuit homo missus a Deo. Et quia verbum dicit operativam potentiam, ut dicit Augustinus, et habet respectum ad dicentem, et ad id quod per verbum dicitur: ideo prima pars habet duas. In prima determinatur de Verbo in comparatione ad dicentem: in secunda in comparatione ad ea quae dicuntur per Verbum: Omnia per ipsum facta sunt.
Pars. I. De Verbo in se, et primo in comparatione
AD DICENTEM.
In prima parte ponuntur quatuor clausulae , in quibus describitur Verbum incarnatum quantum ad quatuor conditiones, quae sunt: in essentia unitas, in persona alietas, in maiestate aequalitas, in duratione coaeternitas. Et per has conditiones eliduntur quatuor errores .
2. (Vers. I.). Prima igitur conditio est in essentia unitas, et notatur in prima clausula, cum dicitur: In principio erat Verbum: sicut dicit Augustinus : " Est principium non de principio, et hoc est Pater; et est principium de principio, et hoc Filius". Hic accipitur principium per antonomasiam de Patre: unde sensus est: In principio, hoc est in Patre, est Filius, non separatus a Patre per essentiam, infra decimo quarto : " Ego in Patre, et Pater in me est", tanquam indi visi: quia sicut dicitur infra decimo: "Ego et Pater unum sumus ". Et in hoc eliditur infidelitas paganorum, qui nobis indignantur, quod dicimus tres personas, et non tres deos: sicut dicit Angustinus de Agone christiano ;et hoc, quia non intelligunt, quomodo Verbum erat in principio.
3. Secunda conditio est in persona alietas, et haec tangitur in secunda clausula, cum dicitur: Verbum erat apud Deum: quia, sicut dicit Grammaticus , et etiam Victor, praepositiones sunt transitivae; ideo haec praepositio apud importat distinctionem secundum quod praepositio, ratione vero specialis significationis dicit auctoritatem in Patre et subauctoritatem in Filio, quia dicitur minor esse apud maiorem et non e converso, secundum communem modum loquendi. Ibi vero, etsi non sit minus et maius, tamen est auctoritas in Patre et sub auctoritas in Filio . Nomine vero verbi intelligitur generationis emanatio. Et haec tria tanguntur Ecclesiastici vigesimo quarto : " Ego ex ore Altissim prodii primogenita ante omnem creaturam ": Altissimi, ecce auctoritas: ex ore, ecce generatio: prodii ecce distinctio. Et in hoc eliditur haeresis Sabellia- noum, qui ponunt, quod unus et idem sint Patet et Filius: quia non intellexerunt, quomodo Verbum erat apud Deum .
4. Tertia conditio est in maiestate aequalitas, et haec tangitur in tertia clausula, ibi: Et Deus erat Verbum. Si enim, sicut dicit Anselmus , " Deus est quo maius excogitari non potest"; si Verbum erat Deus: ergo erat, quo maius excogitari non poterat, et ita in maiestate Patri aequalis erat; infra decimo quarto dixit discipulis: " Creditis in Deum, et in me credite". Si in solum Deum credendum tanquam in summam veritatem, et in Verbum credendum restat, quod Deus erat Verbum. Et in hoc eliditur haeresis Arianorum, qui posuerunt Filium creaturam et minorem Patre, sicut dicit Augustinus . Non enim intellexerunt, quomodo Deus erat Verbum.
5. (Vers. 2.). Quarta conditio, in duratione coaeternitas, et haec tangitur, cum dicitur: Hoc erat in principio apud Deum, in quo notatur coaeternitas. Nam Deus Pater ab aeterno erat: quodsi Filius non erat coaeternus, ante fuit Pater quam Filius: non ergo Verbum erat in principio apud Deum: sed arat in principio, et ideo coaeternum. Unde Proverbiorum octavo : "Dominus possedit me in initio riarum suarum, antequam quidquam faceret a prinipio. Ab aeterno ordinata sum ". Et in hoc eliditur haeresis Photinianorum et Ebionitarum, qui dixerunt, Christum ex Maria prorsus sumsisse exordium,
sicut dicit Augustinus de Agone christiano . Non enim intellexerunt, quomodo Verbum erat in principio apud Deum.